Page images
PDF
EPUB

maxima interpretum pars ad hanc vocabuli trulla significationem inclinat: unde ineptissimas h. v. explicationes promanasse non mireris. Unius tantum perversitatem ostendam, eorum nempe, qui his verbis de cottabi lusu agi existimant. Qui vero ubi recte instituebatur, cum arte fiebat, et artem laudare, et admirari cur non licuisset Graeco sine vituperatione? Quae tetra deinde coniunctio cottabi cum rictu et minctione? Eadem turpitudo in ceteras cadit interpretationes, quibus trulla vas potandi est. Convenit quidem huic significationi dictio invertere fundum, i. e. exhaurire calicem, ut apud Horat. Sat. II, 8, vs. 39. Invertunt Allifanis vinaria tota. Virgil. Aen. lib. IX, vs. 165. Fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras alienos. Horat. Od. lib. III, od. 29, vs 3. Non ante verso lene merum cado. Sed quia necessarium est, quod ex ipso verborum ordine, et compositione luculenter apparet, ut excrescat oratio, quod vero non fieret, si de calice trullam intelligeremus, trulla est lasanum, vas aureum, in quo ventris onus deponitur, qualia ditiores et delicatiores Romani seriori tempore habebant. vid. Plin. H. Nat. lib 34, c. 2. Martial. lib. I, epigr. 38. Lamprid. in Heliog. c. 32. Onus ventris auro excepit: in myrrhinis et onychinis minxit." Nonnulli, praeeunte scholiasta, cuius nota est: Si pepederit: eodem modo versum, sed non omni ex parte, si quidem verba inverso fundo non ad trullam, ad quam unice pertinent, referunt, recte interpretantur. Vid. Achaintr. et Ruperti comment. Poeta Graecorum adulationes inεpßoλznos irridet dicto, illos vehemen

[ocr errors]

ter naturae eruptiones divitum amicorum laudare, ut sententia haec sit: ad laudandum paratus est, si tanto ventris onere lasanum implet, ut fundus eius invertatur, et sonitus et murmur ex imo reddatur.

SATIRA III, vs. 186 sqq.

Nihil Romae fieri gratis antea dictum est: cuius rei argumento patronorum in clientes superbia, horumque ad gratiam illorum sibi tuendam firmandamque munera servis amasiis data afferuntur:

Ille metit barbam, crinem hic deponit amati.
Plena domus libis venalibus. Accipe et istud
Fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
Cogimur et cultis augere peculia servis.

Altera lectio, quae vs. 187. in libris nonnullis invenitur, libis genialibus, quum languidissima h. 1, sit, librariorum potius ingenio tribuenda est, quam alteri venalibus praeferenda. Eius originem quaeras in versu antecedente, ubi domini amatorum suorum barbam et crinem detondendum curasse dicuntur: quo die festo, tamquam altero natali, clientes liba aliaque mittere cogebantur. Vid. Lips. ad Tacit. Ann. lib. XIV, c. 15. Alexandr. Neapolitan. Genial. dier. lib. V, c. 18. Rader. ad Martial. lib. III, epigr. 6. Optimum ac verissimum est venalibus, utpote ab ipso verborum contextu defensum. Antea dixerat poeta: omnia Romae cum pretio, hic clientes sub persona poetae queruntur, quod festis diebus tributa i. e. liba praestare debeant, et quidem venalia, quae scilicet servi a dominis in deliciis habiti vendant, ut ipsis inde peculium augeatur.

Haec, inquit, maxima est indignandi causa, quod vel

ipsos servos donare cogamur.

SATIRA III, vs. 194 sqq.

Nam sic labentibus obstat

Villicus et veteris rimae contexit hiatum,
Securus pendente iubet dormire ruina.

Rupertus haeret in verborum coniunctione obstat

et contexit iubet, dicens se mirari, quod ex Codd. Parisin. nihil ad h. 1. notatum sit ab Achaintrio.

Sed

id ipsum eum admonere debebat, ne corrigeret, quae corrigenda non essent. Assentiens enim in novissima editione Heineckio, Codicum quorundam auctoritate decepto, quum texit scripsit. Utrumque iam probe refutavit Wunderlichius ad Tibull. lib. I, 6, vs. 37. Particula si in enunciatione media omissa est ad eandem rationem, qua nostri poetae pariter, ac prosae orationis scriptores utuntur. Conferatur Sat. VI, vss. 330 et 332, ubi tamen in Ms. Isaaci Vossii ante abstuleris insertam animadvertis. Sic vs. 194 habet, ut Graecorum outs, significationem tam negligenter. cf. Sat. XIV, vs. 92. Cicer. ad Attic. lib. I, ep. I. ad summam non posse isthaec sie abire, i. e. tam leviter. Et villicus, qui dicitur, est praefectus urbi, cf. Sat. IV, vs. 77., quod nimirum de quovis procuratore et dispensatore usurparunt. Priapeium c. 81. Villicus aerari; in antiquis lapidibus apud Gruterum villicus alimentorum, villicus a plumbo. Vid. Salmasium ad Ael. Lamprid. p. 201.

SATIRA III, vs. 219. '

Hic libros dabit et forulos mediamque Minervam. Quid sit media Minerva, quaerunt interpretes, et Rupertus, commemorata aliorum explicatione, suam addit, sed dubia et vacillante mente. Verum hic nullus dubitationi locus. Media Minerva eadem est, quae Hermathene, in gymnasiis et bibliothecis collocata, non imago diuturnitate temporis fracta et imminuta: nam dives non donat mutilam Minervam. Vid. Cicer. ad Attic. lib. I, ep. I. Hermathena tua valde me delectat, et posita ita belle est, ut totum gymnasium λíov ávánμa esse videatur. ep. 4. Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est, et ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium, et Minerva singulare est insigne eius gymnaşii. Conferas etiam, quos Gesnerus in thesaur. s. h. v, laudavit, Turneḥ. Adv. lib. 8, 24. Manut. ad Cic. Att. lib. I, ep. 4. Casaubon. ad Cic. Att. lib. I, 1, p. 23,

[ocr errors]

SATIRA III, vs. 236-38.

Rhedarum transitus arcto

Vicorum inflexu et stantis convicia mandrae
Eripient somnum Druso vitulisque marinis.

Prorsus vanae et satirici ingenio contrariae sunt emendationes virorum doctorum, a Ruperto in Excursu ad h. 1. propositae. Nonnulli coniecerunt, ut quidem Ruperto placet, ingeniose, somnum urso, quia ursi per hiemem in lustris delitescentes, somno indulgeant. Alii, quod non deterius illorum conamine est, Grae

vius et H. Valesius dederunt vetulisque maritis. Quasi grandaevis hominibus somnolentia sit. Inter quos prudentior Grangaeus est, qui nihil mutans poetam ad nomen Italorem, qui vituli dicerentur, alludere contendit. Vide de hac re Gesneri thesaur. s. h.. V. Attamen multo simplicius verba explicanda sunt. Aut vituli marini h. 1. omnes ii dicuntur, qui phocarum instar alto somno sopiti iacent, quemadmodum Drusus pro quovis somnolento accipiendus est, vide de Drusi gravi somno Sueton. Claud. c. 5. et 8. et de phocarum Plin. hist. Nat. lib. IX, c. 13, aut, si mavis, ipsa animalia intelligas, in qua quidem phocarum cum Druso Caesare ob somnolentiam coniunctione magna vis satirica inest. Idcirco nec Iacobsii correctione opus est vitulisve; quod si necessarium esset, idem particula que exprimeret. cf. Iuven. Sat. XIII, vs. 68. examenque apium. Sat. VI, vs. 13. qui rupto robore nati compositique luto. Vid. Ernest. ad Tacit. Ann. lib. XIII, c. 25.

[ocr errors]

Vs. 237. lectionem vicorum inflexu praefero, quia hocce vocabulum altero rarius sine dubio eam ob causam reiectum est, ut praepositio in adesset, cuius tamen omissio in iis verbis, quibus loci notio subest, apud Iuvenalem aliosque frequentissima. Vid. Wunderlich. ad Tibull. lib. I, eleg. 3, vs. 28. Iuven. I, vs. 53. medio quadrivio ceras implere. vs. 95. sportula primo limine parva sedet. Sat. III, vs. 173. herboso theatro. Sat. IV, vs. 112. marmorea meditatus proelia villa. Sat. V, vs. 138. nullus tibi parvulus aula Luserit Aeneas, Sat. XI, vs. 78. parvo horto.

« PreviousContinue »