Page images
PDF
EPUB

Horat. lib. III, od. 13, vs. 15. Epod. XVI, vs. 48. montibus altis levis crepante lympha desilit pede. Sat. II, 2, vs. 124. Ac venerata Ceres, ita culmo surgeret alto.

SATIRA III, vs. 80 sqq.

andatores, Peceptores

maneant, qui nigrum in candida vertunt, Quis facile est aedem conducere, flumina, portus, Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, Et praebere caput domina venale sub hasta. Omnia Rupertus hic miscet et perturbat, sicuti omnes fere alii quoque verba male intellexerunt. Loquitur Iuvenalis non de aedificatione, non de vectigalibus, quod tam turpe non esset, sed de hominibus vilissimae conditionis, qui tractandis rebus sordidissimis divitias sibi parare non erubescant (quis facile est), scilicet purgatione conducta aedis, fluminum, portus, cloacae. Ipsi quidem non purgant, sed ex aliorum opera lucrantur. Conducere enim saepe ii dicuntur, qui pretio aliquid faciendum suscipiunt. Cic. de divinatione lib. II, c. 21. Qui columnam illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam. Ulpianus in l. si quis domum D. locat. Si quis vitulos pascendos, vel sarciendum quid, poliendumve conduxit, culpam eum praestare debere. Purgandos autem, vel simile quid ex sequenti siccandam ad portus, flumina, aedem sumatur necesse est. De verbis portandum cadaver ad busta, vide ea, quae Kirchmannus de funer. lib. I, c. 9. p. 70, et Quensted. de sepultur. vett. c. 5. p. 74. dispu

tarunt.

1

Hasta Hune run

[ocr errors]
[ocr errors]

In sequentibus Et praebere caput domina venale sub hasta ea valet explicatio, qua praecones, contemtum hominum genus, venales servos, auctione constituta, plurimum licitantibus addicentes intelliguntur. Nec honorificentius iidem Satir. VII, vs. 10. et Mart. lib. V, epigr. 57. commemorantur, quamquam eorum munus illis temporibus quaestuosissimum fuit. Hasta idcirco domina appellatur, quia hoc signo posito is, minimis qui bona emeret, auctoritatem, seu ius dominii in ea fans clo sibi comparavit. vid. Graevium et Hotomannum ad tentu. Cicer. pro Quintio c. 5 et 15. Et quod ad verba caput venale attinet, ea nihil aliud indicáre, quam mancipia, vel id demonstrat, quod venales, nude ac sim-pliquer. pliciter positi, servi novitii sunt, ad venumdandum er traditi. De qua re praecipue Quinctilianus 1. VIII, in fat c. 2. videndus est: Item quod commune est et aliis enim faic nomen, intellectu alicui rei peculiariter tribuitur, ut

[ocr errors]
[ocr errors]

urbem, Romam accipimus, et venales, novitios, et Corinthia, aera: cum sint urbes aliae quoque, et venalia multa, et tam aurum et argentum, quam aes Corinthium.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Vs. 38. foricae non sunt latrinae, quas conducunt, ut Achaintrius vult, purgandi causa, sed significant ipsum locum, ubi praetereuntes ventrem deonerant, earumque possessoribus vectigal aliquod solvunt. Forire est deonerare ventrem. Nam de purgandis cloacis antea agitur Sententia enim haec est: Perversa sunt nostra tempora: priori aevo munera edebantur, ut gratiam populi captarent, et viam sibi munirent ad honores. Nunc quidem non intermissa sunt munera,

sed eduntur a vilissimis hominibus, non ut ad summos honores evehantur, sed ut sordidissimas res peragere possint. Hic igitur annui latrinarum domini foricarii qui sunt, antea purgatores nominantur. Vide tamen Cramerum ad h. v.

SATIRA III vs. 56 sq.

Non tibi, inquit, divitiae, quamvis amplissimae, tanti sint,

Ut somno careas ponendaque praemia sumas Tristis et a magno semper timearis amico. Pro incerta et ambigua verbi ponere significatione etiam diversae eius h. 1. prodierunt interpretationes. Heineckius praemia aliis ad scelus aliquod perficiendum proponenda explicat, alii ab amico proponenda, constituenda, promittenda, alii rursus praemia recusanda, detestanda, non sumenda intellexerunt. Haec ultima etsi antecedentibus, in quibus languidi et ridiculi aliquid inest, longe meliora sunt, et ipsa verborum ponere et sumere oppositione, quae etiam apud Horat. Od. lib. III, od. 2, vs. 19. Nec sumit, aut ponit secures Arbitrio popularis aurae invenitur, defenduntur, mihi tamen Britannici et Achaintrii explicatio huic loco et accommodatior et fortior visa est. Sententiam ita constituo: noli praemia sumere, quae serius ociusve reddere et relinquere cogeris, quaeque insuper tibi animi sollicitudinem et metum afferent; adeoque insidias et ipsam mortem parabunt. Non raro enim pessimis temporibus fieri solet, ut, qui praemiis in sceleris societatem adsciti sunt, ea non modo amit

tant, verum etiam, ut id effici queat, vel insidiis structis, vel accusatione aliqua instituta, vitam perdant.

SATIRA III, vs 62–66.

Non solum Graeca natione, dicit poeta, urbs contaminata est, sed etiam barbaris gentibus, quae peregrinam luxuriam, psaltrias, sambucistriasque, et convivialia ludionum oblectamenta, et

ad Circum iussas prostare puellas, invexerunt. Puellae, quae h. 1. commemorantur, sunt Syriacae illae Ambubaiae, non scenica prostibula, ut alii volunt, nec Summoenianae, sub quibus omnes omnino meretrices in casis ad urbis moenia habitantes notantur. Ut vero illae intelligantur, et tota h. 1. descriptio efficit, et aliorum affirmat comparatio. Primum Syrus Orontes, et quae Romam detulit, gentilia tympana, et chordae obliquae laudantur, quorum organorum peritiam huius generis mulieres accuratam habebant; deinde vs. 66 Romani per ironiam ad barbaram lupam picta mitra redimitam demandantur, ubi epitheton barbara non ad alias, nisi ad Syriacas itidem referendum est. De lupa vide Gatacker. Advers. p. 236; eundem de mitra p. 207. Casp. Barthium in Advers. lib. XXXIII, c. 20 et ad Stat. Theb. lib. IX, vs 794, p. 1087. Servium ad Aen. lib. IV, vs. 216. Denique compares ad haec illustranda carmen in Priap. XXVII. Deliciae populi, magno notissima Circo

Quintia, vibratas docta movere nates:

Cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo
Ponit et adducta tympana pulsa manu.

[ocr errors]

Virgil. in Copa vs 1 sq.

Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella,
Crispinum sub crotalo docta movere latus.

et Sueton. in vita Neron. c. 27. Coenitabat nonnumquam et in publico, Naumachia praeclusa, vel Martio Campo, vel Circo maximo, inter scortorum totius urbis ambubaiarumque ministeria. Sed ex illo praecipue Priapeio carmine apparet, Syrarum greges ad CirCircus ubi absolute ponitur, intellige Circum maximum cymbala cum crotalis pulsantes prosti tisse.

cum

[ocr errors]

Addam huic circumscriptioni alias quasdam ex Iuvenale depromptas, in quibus tamen nullus interpretum error. Sat. IX, vs. 47. invenimus dignum cyatho, h. e. Ganymedem, qui prius pincerna, nunc simul ut Iovis amasius notatur. Hinc etiam Romani ditiores servis usi sunt, qui tam poculis ministrandis, quam turpi amori servirent. Martialis lib. IX, epigr. 22.

Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
Quem permutatum nec Ganymede velim.

et eiusdem lib. epigr. 26.

Et pruris Domini cum Ganymede tui.

cf. lib. V, epigr. 56. et lib. VIII, epigr. 46, vs. 5. Vid. Rupert. ad Iuven. Sat. V, vs. 59. Martial. lib. IX, epigr. 8., vs. 7. pocillatorem illum sic describit: Et qui pocula temperat Tonanti. Eodem modo Sat. 1X, vs. 62. ex verbis cymbala pulsantis Gallus cognoscitur, quia Cybeles sacerdotibus cymbala collidere proprium fuit. cf. Iuven. Sat. VIII, vs. 176. Lucret. lib. II, vs. 618. vid. Apulei. Metam. VIII, p. 212. I, 28.

[ocr errors]
« PreviousContinue »