Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

tiam, ac nihil occurrit in iis, quod corruptelam maVerumtamen viro erudito in Ien.

nifeste arguat.
Ephem. Apr. 1822. n. 81. dictio producere superci
lium obliqua acu maiori offensioni fuit, quam ut lo-
cum a vitio vacuum esse existimaret. Medelam igitur
hanc adhibuit:

Ille supercilium madida fuligine tactus,
Obliqua producit acu pingitque trementes
Attollens oculos.

idcirco iam non probatam, quia acum crinalem, voce
producit per erigit explicata, oculis attollendis usur-
patam dicit.
Acu comatoria hoc loco effeminatus ho-
mo utitur ad supercilia producenda, ut producta et
brevi in confinio luminum intercapedine disiuncta
speciem semicirculi exhibeant. Talem Cratinus μío-
φρυν
opvv nominat. Putabatur enim eiusmodi supercilio-
rum coniunctio pulcherrima: quod quidem Ovid. lib. III
de arte am. Arte supercilii confinia nuda repletis.
et Claudianus de Maria nova nupta Honorii vs. 167.
testantur: Quam iuncto leviter sese discrimine confert
umbra supercilii. Quid vero obliqua acu? Itane for-
ma acus, an aliud quid significetur? Referatur epi-
theton, ut iam Achaintrius voluit, ad producit necesse
est, quasi oblique positum, et dictum sit producendo
supercilium obliquare, quod Pollux lib. V, c. 16,
p. 120. ita exprimit: τοὺς ὀφθαλμοὺς ὑπογράφει,
τὰς ὀφρὺς μελαίνει, εἰς γραμμὰς ἡμικυκλίων
πɛpiάуɛz. Eundem porro ornandi morem respiciunt
Martialis et Petronius, uterque simili verbo utentes, ille
1. IX, epigr. 38. Nec tecum facies tua dormiat: innuis

illo, Quod tibi prolatum est mane, supercilio; hie cap. 110. Imo supercilia etiam profert de pyxide. Plinius Hist. nat. 1. XXXIII, c. 6. ubi de natura et vi stibii loquitur, dictionem dilatare oculos adhibet, Tertullianus de habitu mulierum c. 2. dicit oculorum exordia producuntur, et Arnobius oculos fuligine inumbrare. Quid, quod illud ipsum stibium propter facultatem oculos producendi πλατυόφθαλμον a Dioscoride lib. V, 99. et Plin. l. 1., et ob pulchritudinem, quam mulieribus tribuit, καλλιβλέφαρον appellatur. Vide plura de hac re a Gonsalio de Salas in comment. ad Petron. c. 126. a Iano Dousa in Praecidan. lib. II, c. 9. collecta.

Alterum erat oculos pingere, h. e. palpebras, vel extrema cilia fuco collinere, quum oculi magni et lati in deliciis essent. Qui oculorum infectus quando fiebat, palpebrae attollebantur, et vel fuligine, vel instrumento tactae tremebant. Eundem ornandi morem e Plin. lib. XI, c. 37. cognoscimus: Palpebrae in genis homini utrimque. mulieribus vero etiam infectae quotidiano. Tanta est decoris adfectatio, ut tingantur quoque oculi. et plurima apud patres, qui dicuntur, ecclesiasticos loca inveniuntur, quibus illa pulchritudinis adfectatio vehementer exprobratur. cf. Gonsal, de Salas ad Petronium c. 110.

SATIRA II, vs. 95 sqq.

Loquitur poeta de viris muliebria foede imitanti

bus, quorum

vitreo bibit ille Priapo

Reticulumque comis auratum ingentibus implet.
Caerulea indutus, scutulata, aut galbana rasa
It per Iunonem domini iurante ministro.

Ita scribi suadet Heindorfius ad marginem editionis Bipont., Virgilii Aen. 1. VI, vs. 589. mediaeque per Elidis urbem Ibat ovans divumque sibi poscebat honorem, lib. IX, vs. 269. quibus ibat in armis Aureus, aliaque afferens. Quae mutatio, si textum respexeris, non improbanda est, atque it cum ille, esse, et confusum in Mss. docet Drakenb. ad Sil. Ital. lib. II, vs. 521 et XV, vs. 151, quamquam vulgatam lectionem praeferendam duxi. Caeruléa indutus quid sit, de eo silent omnes fere interpretes, ambigui simul de vestibus scutulatis, quibus figurae scutularum intextae erant. Diodorus Siculus lib. V, c. 30. de eiusmodi textura loquens πλɩvDíos utitur. Caeruleus color praeter vulgarem duas habet significationes, aut est dilutus ad album, quem Graeci Xλopor dicunt, ut apud Propertium lib. IV, el. 2, vs. 43. Caeruleus cucumis, aut color viridis ad fuscum, vel atrum accedens: quae posterior h. 1. adhibenda, ut caerulea vestimenta eadem sint, quae Germanorum dunkelgrüne Kleider. Ita quoque Grangaeus vocem exponit, Prior illa non quadrat, quia galbana sequuntur, i. e. xλopar ¿σ9ñτɛs. Idem nonnumquam atrum, fuscum colorem indicat, quae significatio e posteriore

derivatur. Vide Virgil. Aen. lib. III, vs. 63. ibique Servium. Virgil. Aen. lib. VI, vs. 410. caerula puppis Charontis, quae vs. 303. ferruginea dicitur: unde Iuvenalis verba Satir. XIV, vs. 128. mucida caerulei panis consumere frusta. interpreteris necesse est. Reliqui vero vulgatam caerulei significationem ideo, quia color viridis Romanis tum temporis in deliciis fuit, quod quidem ex multis locis colligi potest. Iuven. Satir. V, vs. 143. viridem thoraca iubebit afferri. Satir. IX, vs 50. En, cui tu viridem umbellam mittas. `Neque id mirum: gratissima enim Caesaribus factio prasina erat, praecipue Caligulae (Sueton. c. 55.), a quibus, ut fieri solet, tantus in prasinatos favor ad populum (Iuven. XI, vs. 196.), ac praesertim ad mulieres transiit, ut eorum colorem non solum vestimentis, sed aliis quoque rebus imitarentur. Hinc apud Martialem lib. III, ep. 82. Supina prasino concubina flabello. lib. X, ep. 29. De nostra prasina est synthesis empta toga. Cur Trimalchio Petronii ad res vilissimas colorem prasinum adhibuerit, vide notam Burmanni ad Petron. c. 27.

[blocks in formation]

Quanto praestantius esset

Numen aquae, viridi si margine clauderet undas
Herba,

Ad verbum praestantius, qnod numini fontis inconvenientissimum esset, removendum, duae sunt a viris doctis coniecturae propositae. Ut statim Wakefieldum ad

in

Lucret. lib. I, vs. 231 commemorem, is ita scribi suadet: Quanto praestantius isset Flumen aquae, quae. tamen nullo modo probanda sunt. Neque meliora N. Heinsius ad Ovid. Metam. lib. XV, vs. 757, et iam ante eum Grangaeus dederunt: Quanto praesentius esset Numen aquae, quo maior numinis praesentia eius indicatus favor exprimeretur. Enimvero poetae, quantum ex verborum contextu apparet, dicendum erat, fontem, si naturam retinuisset suam, neque arte corruptus ac violatus esset, pulchriorem, excellentiorem et numini iucundiorem esse. Cui verborum explicationi quae etiam viro doctissimo in Ephem, litt. Ien. n. 21. April. 1822. placet, loquutio numen aquae, qua omnem difficultatem deprehendimus, contraria non est, si quidem eam idem, quod divinum fontem, significare dicas. Numina in fontibus et aquis habitare, iisque praeesse, vetus opinio est, atque inde plura fontium epitheta, quae sanctam Deorum praesentiam indicant, ut fons sacer in Ovid. Am. lib. III, 1. vs 3. Art. am. lib. III, vs. 687. Virgil. Aen. lib. VII, vs 83. aqua sacra Horat. lib. I, od. 1, vs. 22. explicanda sunt. Et quoniam, quidquid fontibus accidit, idem quoque numina ipsa pati dicebantur, ideo facillime h. 1., cur, quod proprie ad fontem pertineat, numini ipsius tribuatur, diiudicari potest. Sanissimum igitur praestantius est. Sicuti omnino illam poetarum consuetudinem animadvertas, qua numinis et rei, cui illud praeest, proprietates saepenumero inter se commiscentur. Sic Horatius lib. I, od. 7, vs. 12 resonantis, quod fonti proprium est, transfert in Albuneam, cf. Propert. lib. II, el. 23, vs. 49.

« PreviousContinue »