Page images
PDF
EPUB

armiger, qui non talos, ut quidam perverse interpretantur, sed pecunias ad ludendum porrigit. Dispen satore armigero ablativi absoluti sunt. De dispensatore vide plura in nota Burmanni ad Petron. c. 36. Apud Plaut. Men. I, 3, 3. parasiti proelium congressum in mensa patinarum vocant: Ego istic mihi hodie apparari iussi apud te proelium. In eo uterque pro llio potabimus. Persa I., 3, 32. Vid. Forcellin. lexic. s. h. v.

Vs. 93. interpretando nihil profecerunt interpretes, alii reddere per restituere explicantes, alii id simplicis dare vim habere existimantes. Neutrum opus est, quamquam factum nonmumquam est, ut Romani vestem perderent alea, quod quidem ex Plaut. Curcul act. II. sc. ult. apparet, et exempla in Horat. art. poet. vs. 8. et Lucret. lib. II., 512. reperiuntur, ubi reddere idem, quod dare significat. Propria enim verbi significatio quidni loco apta est? Profecto verissima, adducto Sat. IX. versu 68. Quid dicam scapulis puerorum Aquilone Decembri Et pedibus? Dicit poeta: Nonne inaudita insania est, centum sestertiis amissis, servum redeunte hieme, quum frigore horret, non denuo vestire?

[ocr errors]

SATIRA I, vs. 155–157.

Pone Tigellinum: taeda lucebis in illa,
Qua stantes ardent, qui fixo gutture fumant,
Et latum media sulcrum diducis arena.

Haec, quae in novissima Ruperti editione expressa leguntur, mihi videntur probanda, at de explicatione

eius ad versum ultimum allata vehementer dubito. Quae equidem verba non de singulari supplicio intelligenda censeo, sed de damnati metu et nimia animi anxietate, quam, quum palo affixus gutture, et tunica picea indutus crematur, pedes volvendo arenamque dividendo palam ostendit. Haec eadem Britannici fuit sententia, quam tamen, alia proposita, rursus reliquit. Heineckius ita explicat: „Si Tigellinum famosis carminibus notaveris, tunica indueris molesta, stipesque per medium agetur guttur, et unco traheris per mediam arenam." Ad quam firmandam explicationem idem Plinii Panegyr. c. 33. affert: Nemo e spectatore spectaculum factus miseras voluptates unco et ignibus expiavit. et Heinrichius,Gesneri ad Plin. 1. notatione respecta, forsan rectius scribi existimat Aut latum etc., nisi ex ipsa apud Plinium iunctura vulgatum et tueri aliquis velit. Sane ne littérulam quidem mutes; nam ex Plinio duplex his poetae verbis intelligendum supplicium extricari non potest. Uncus enim quum gutturi eorum impingeretur, qui vel in ignem, vel ad Gemonias scalas, vel in Tiberim traherentur, non erat singularis in damnatos poena, sed potius aut ad graviorem aliquam exigendam, aut ea exacta ad corpus in forum populi ludibrio, deinde. in fluvium proiiciendum adhibebatur. Vide Iuven. Sat. X, vs. 66. Senec. de ira 1. III, c. 3. et cadavera quoque uncus trahens. Dion. Cass. 1. 58, c. 11. natá te tŵv ἀναβασμῶν ἐρρίφη, καὶ ἀυτὸν ὁ ὅμιλος τρισὶν ὅλαις ἡμέραις ἐλυμήνατο, καὶ μετὰ τοῦτο ἐς τὸν ποταμὸν ἐνέβαλε. Plinii locus in eorum numerum referendus est, ubi unci mentio fit instrumenti, quo

[ocr errors]

rei ad flammas trahebantur, eoque ad illas usi seriores Romani videntur. Conferatur Senecae lib. II, ep. 14, ubi crudelissimae poenae enumerantur: Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergat, stipitem, et distracta, in diversam actis cruribus, membra, illam tunicam alimentis ignium et illitam et intextam, quidquid aliud habet praeter haec commenta saevitia. Iam vero si Romani condemnatos ad flammarum locum, quo comburerentur, unco rapuerunt, non intelligo, cur Juvenalis verba ante vs. 155. collocanda postposuerit. Hysteron proteron enim statui vix potest. Sin vero alterum unco trahendi modum intelligas, respondeo cum Senec. de tranquillitate animi n. 11.: ex combusto nihil superfuit, quod carnifex traheret.

Ad extremum ut Heindorfii, quae fortasse nonnullis placebit, brevem notationem expromam, haec est:,,Scribas: Aut latus media sulcus te ducet arena.

[ocr errors]

ut intelligatur hiatus pegmatis." Neque Codd., quorum plures deducet habent, huic correctioni adversantur, et accusativus iam ab aliis mutatus est in nominativum, nihil ut supersit, nisi quaestio, quid haec sibi velint. „Pegmata, ait Casaubonus ad Sueton. Calig. c. 26. in re ludorum dicta ligneae quaedam moles, quae machinamentis occultis attollebantur, deprimebanturque; super iis producti per ludos facinorosi homines, quales gladiatores fere erant, ut vel inibi pugnam inter se committerent, vel spectati a populo, mox solutis compagibus pegmatis, casu suo in foveam, ubi vel ignis vel ferae erant, populum oblectarent." Itaque

machina ista in damnatorum, vel scelestorum hominum suppliciis usi sunt, huiusque poenae exemplum Strabo lib. VI. de Siculo latrone commemorat, et Petronius c. 9. non taces, inquit, gladiator obscoene, quem de ruina arena dimisit. Cf. Lipsium de Amphitheatro c. 22. 28. Scaliger ad Manilium lib. V, vs. 439. Rader. ad Martial. Spectac. epigr. 2, vs. 2. interpp. ad Petron. 1. 1. et Rupert. ad Iuven. IV, vs. 32. Neque dubitandum est, quin sulcus de spatio inter compages machinae redu ctas exorto recte dicatur: nam ut alia aliorum scripto rum exempla omittam, solus Nonius 1. VI, 2. laudandus est, qui ait: Sulcus omne quidquid in longitudine aculeatum est, dici potest, veterum auctoritate doctorum."

SATIR A II.

Vs. 70-78.

Sed Iulius ardet,

Aestuo. Nudus agas: minus est infamia turpis.
En habitum, quo te leges ac iura ferentem
Vulneribus crudis populus modo victor et illud
Montanum positis audiret vulgus aratris.

[ocr errors]

Quid non proclames, in corpore indicis ista

Si videas? quaero, an deceant multicia testem?
Acer et indomitus libertatisque magister,

Cretice, perluces.

Primis verbis Creticus se de molli et effeminata veste excusare studet. Tum poeta ad ea respondet: nudus agas: minus est infamia turpis: h. e. quamquam infa

mia est, si sola tunica vestitus agas,

1

ea tamen non

tanta est, ac si tenuem et perlucidam vestem ́induas. Nimirum Romanis turpe erat sine toga in foro versari, quod ex Sueton. vita Augusti c. 40. aperte elucet: Negotium Aedilibus dedit, ne quem posthac paterentur in foro circove, nisi positis lacernis, togatum consistere. Cf. Plin. lib. II, ep. 3. Plebecula tantum et turba forensis tunicis, non togis, propter egestatem utebantur. Horat. lib. I. ep. VII, vs. 65. Vilia vendentem tunicato scruta popello. Auctor dial. de oratore c. 7. quod saepius vulgus imperitum et tunicatus hic populus transeuntes nomine vocat, et digito demonstrat. Quamobrem lectionem infamia non debebat Rupertus aspernari. Sed de hac vocis nudus significatione vide Cuperum in Obss. lib. I. c. 7. Burmannum ad Petron. Satiric. cap. 92.; addas etiam Pricaeum ad Apulei. pag. 643. sq. Iam pergit poeta: En habitum, quam ridiculum te praeberes, si talis coram prisco illo populo ageres. Cogita alium iudicem sic vestitum ante oculos collocari, nonne eum infamem clara voce dicas? Imo, ne testem quidem eiusmodi vestes pellucidae decent. Et te, Cretice, qui te acrem stoicae sectae philosophum, et ab omnibus animi affectibus immunem ostendis, non pudet molli et tenuissimo habitu incedere.

Vs. 93-95.

Ille supercilium madida fuligine tactum
Obliqua producit acu pingitque trementes

Adtollens oculos:

Haec verba nequaquam obscuram habent senten

« PreviousContinue »