Page images
PDF
EPUB

lius procedit, sed quia ipsa sententia eam flagitat, lectoribus statim discentibus, num Tigellinus sui deleetandi causa, ut nobiles, qui ad exemplum Caesaris aurigandi studio capti erant, an ut auriga Neronis Flaminiam viam curru pervolasse dicatur. Quo tempore talem se praebuerit, causali enunciatione additur : nam lora tenebat

Ipse lacernatae quum se iactaret amicae. Lacernata amiea Sporus est, quem puerum Nero, refe rente Suetonio c. 28. exsectis testibus, etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus est, atqne cum dote et flammeo, nuptiarum celeberrimo officio, deductum ad se pro uxore habuit. Dio Cassius lib. LXIII, ε. 13. Ωνόμασε Σαβίναν τὸν Σπόρον, οὐ κατὰ τοῦτο μόνον, ὅτι διὰ τὴν ὁμοιότητα αὐτῆς ἐξετέτμητο, ἀλλ ̓ ὅτι καὶ ἐγήματο αυτῷ, ὥσπερ καὶ ἐκείνη, ἐν τῇ Ἑλλάδι, κατὰ συμβόλαιον, ἐκδόντος αυτὸν τοῦ Τιγελλίνου, ὥσπερ ὁ νόμος ἐκέλευσε. et paulo post κ'ακ τούτου συνεγίνοντο ἅμα τῷ Νέρωνι, Πυθαγό ρας μὲν ὡς ἀνὴρ, Σπόρος δὲ ὡς γυνή, πρὸς γὰρ τοῖς ἄλλοις καὶ κυρία, καὶ βασιλὶς, καὶ δέσποινα ὠνόμαζετο. vid. Reimar. ad. h. 1. Suidam in Σπόρος, Dion. Chrysost, Orat. XXI. de pulchritud. p. 270. D. sq. Ut hic Sporus, quia lacerna virorum est, lacernatą amica per ludibrium dicitur, sic Turno in fragment, 12. poett. min. Wernsdorf. p. 79.

foedosque hymenaeos

Uxoris pueri, Veneris monumenta nefandae.

Se iactare alicui significat vulgo id, quod nos dicimus grols thun, gloriari se apud aliquem, Horat. Od,

[ocr errors]

lib. 1, od, 2, vs. 18. Iliae dum se nimium querenti iactat ultorem. Liv. lib. 39, c. 43. ibi iactantem sese scorto inter cetera retulisse, quam acriter quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in vinculis haberet, quos securi percussurus esset; hoc loco autem blandiri more canum, qui blandientes dominis caudam movent et agitant. Persius Sat. IV, vs. 15. Ante diem blando caudam iactare popello Desinis? Vertimus schön thun, liebkosen. Sueton. 1. 1. utitur de Neronis blandimentis dictione identidem exosculans.

Tigellinus denique a poeta Automedon singulari Achillis vzóxov respectu nominatur, quem Patroclus II. XVI., vs. 145 sq.

μετ' ̓Αχιλλήα ῥηξήνορα τῖε μάλιστα,

[ocr errors]

Πιστότατος δὲ δι ἔσκε μάχῃ ἔνι μεῖναι ὁμοκλήν. Quemadmodum igitur Patroclus Automedontem praeter Achillem maxime honorabat, isque in pugna ei fidelissimus erat, ita Neroni post Sporum Tigellinus propter fidem in amoribus praestitam carissimus. Fortasse haec quibusdam nimis quaesita et subtilia videantur, sed non sunt Taciti iudicium de Tigellino propositum inspicientibus, praesertim quum poeta satiricus ad singulas passim Homeri carminum partes alludat.

SATIRA I, vs. 66. sqq.

Et multum referens de Maecenate supino
Signator falso, qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?

Non debebat Rupertus antiquam interpungendi rationem, Turnebo et Gronovio satis probatam, immutare,

quia si falso ad sequentia tractum fuerit, signator nihil habebit, quo qualis ille fuerit accuratius indicetur. Quod tamen h. 1. necesse est; praeterea falso ad sequentia relatum propter exiguis tabulis nullam fere vim habet. Ac minime dura haec dicendi ratio nominanda est: nam signator falso pro in falso i. e. in falsis tabulis non laedat luvenalis lectorem, apud quem omissio praepositionis in frequentissima est. Falsum autem substantivi vim h. 1. obtinet ex consuetudine aevi, ut Tacit. Histor. lib. II, c. 86. Annal. lib. XIV, c. 40, et crimen falsi a iurisconsultis potissimum in eos adhibetur, qui testamentum supponunt. Vide quae a Forcell. sub h. v. in lexico collecta sunt. Si quid auguror, poeta tecte in M. Regulum causidicum invehitur, de quo Plinius epist. lib. II, ep. 20, alia ut omittam, haec dicit: Adspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit. Et habebit, si` modo, ut coepit, aliena testamenta (quod est improbissimum genus falsi) ipsis, quorum sunt illa, dictaverit.

SATIRA I, vs, 81-88.

Censor in Ephem. Ien. litt. April, 1822. n. 20. ordinem horum versuum in omnibus mss. et editionibus pervulgatum ita mutavit:

Quidquid agunt homines, votum, timor, ira, voluptas,
Gaudia, discursus, nostri est farrago libelli.
Et quando uberior vitiorum copia? quando,
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus aequor,
Navigio montem ascendit sortesque poposcit,
Paulatimque anima caluerunt mollia saxa

1

[ocr errors]

Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas,

Maior avaritiae patuit sinus

Ad quam mutationem hac potissimum permotus est causa, quod, quae homines ex Deucalionis temporibus egerint, non satirae, sed universalis historiae argumentum sit. At vero poeta non res ab hominibus ex Deucalionis tempore gestas describere vult in satiris, sed eorum tantum vitia et peccata. Sententia enim haec est: Omnia vitia, quae ab ultima hominum memoria patrata sunt, in hisce satiris nostram aetatem tangentibus collecta invenies. Profecto numquam copia eorum maior, numquam conditio morum peior fuit. Enunciationem, quae in brevius contracta esse poterat, Iuvenalis pro more suo per quatuor versus dilatat, partim ut epicorum imitatione prooemio, quod h. 1. incipit, gravitatem addat, partim ut fabulas obiter de hominum primordio rideat. Quae ab epicis sumta poetae consuetudo, quae etiam Sat. IV, vs. 37 sqq. notanda erit, iam solą impedit, quo minus versus illi in alium locum transponantur, ac nullo modo in eum, quem Censor doctus iis assignavit, quia particula quando, etsi poeta parentheses admittat, vix potest a verbis suis tam longe seiungi. Deinde quaero, unde factum sit, ut nullo in libro eiusmodi versuum transpositio antimadvertatur.

SATIRA I, vs. 89 sq.

alea quando

Hos animos? neque enim loculis comitantibus itur
Ad casum tabulae, posita sed luditur arca.

Hic, iudice Wunderlichio ad Tibull. lib. I, eleg. 3, vs. 85, vehementer erravit Rupertus, scribens ponere esse auf's Spiel setzen. Non id dicere, inquit, voluit Iuvenalis, uno iactu de tota arca contendisse Romanos, sed arcam ad lusum apportandam curasse, ut pecunia ad ludendum sufficeret: quam interpretationem vel verba contraria non loculis comitantibus monstrare poteraut.“ Ponere saepe idem est, quod apponere, ut Tibull. 1. 1. positaque lucerna, et proprium verbum in vinis, quae in mensa convivis apponuntur. Vide Serv. ad Virgil. Aen. lib. I, vs. 706. Heins. ad Ovid. Art, amat. I, vs. 231. Burmann ad Petron. c. 20. Ad casum tabulae reddit graece Agathias τάβλης τύχας; apud alios ad tabulam ludere de tesserarum lusu invenitur. Denique vix est, quod moneam, Heineckium pro hos animos haec animos dedisse: multum abest, ut offensioni sit quidquam. Censor doctus in Ephem. Ien. litt, April, 1822. n. 18, recte explicat hos per tot et tales.

Non minores difficultates obiecerunt eodem loco sequentes versus:

Proelia quanta illic dispensatore videbis

Armigero. Simplexne furor, sestertia centum Perdere et horrenti tunicam non reddere servo? Proelia non rixae, iurgia, altercationes collusorum, vel dominorum cum dispensatoribus sunt, sed comparatur tesserarum lusus vere cum proelio, in quo ludentiura partes cum suo quaeque dispensatore sibi adversantur, et cupiditate flagrant vincendi, i. e. nummos auferendi, Iuxta vel pone dominum dispensator stat

« PreviousContinue »