Page images
PDF
EPUB

Cedamus patria: vivant Artorius istic

Et Catulus: maneant, qui nigrum in candida vertunt, 30
Quis facile est aedem conducere, flumina, portus,
Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
Et praebere caput domina venale sub hasta.
Quondam hi cornicines et municipalis arenae
Perpetui comites notaeque per oppida buccae,

Munera nunc edunt, et verso pollice vulgi,
Quemlibet occidunt populariter: inde reversi

Conducunt foricas, et cur non omnia? quum sint,
Quales ex humili magna ad fastigia rerum

35

Extollit, quoties voluit fortuna iocari.

Quid Romae faciam? Mentiri nescio: librum,

Si malus est, nequeo laudare, et poscere: motus
Astrorum ignoro: funus promittere patris

Nec volo, nec possum: ranarum viscera numquam
Inspexi. Ferre ad nuptam, quae mittit adulter,
Quae mandat, norint alii: me nemo ministro
Fur erit, atque ideo nulli comes, exeo tanquam
Mancus et exstinctae corpus non utile dextrae.
Quis nunc diligitur, nisi conscius et cui fervens
Aestuat occultis animus semperque tacendis?
Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam,
Participem qui te secreti fecit honesti.
Carus erit Verri, qui Verrem tempore, quo vult,
Accusare potest. Tanti tibi non sit opaci

Omnis arena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
Ut somno careas ponendaque praemia sumas
Tristis et a magno semper timearis amico.

Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris

40

45

50

55

Et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

Nec pudor obstabit. Non possum ferre, Quirites, 60
Graecam urbem: quamvis quota portio faecis Achaei?
Iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes
Et linguam et mores et cum tibicine chordas
Obliquas nec non gentilia tympana secum
Vexit et ad Circum iussas prostare puellas.
Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.
Rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
Et ceromatico fert niceteria collo.

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

65

Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis, 70
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,

Viscera magnarum domuum dominique futuri.
Ingenium velox, audacia perdita, sermo

Promtus, et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes? quemvis hominem secum adtulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit.
Graeculus esuriens in coelum, iusseris, ibit.

75

Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax, Qui sumsit pennas, mediis sed natus Athenis.

: 80

Horum ego non fugiam conchylia? Me prior ille

Signabit, fultusque toro meliore recumbet

Advectus Romam, quo pruna et cottana vento?
Usque adeo nihil est, quod nostra infantia coelum
Hausit Aventini baca nutrita Sabina?

85

Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat

Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat

Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito?

Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis

Creditur. An melior, quum Thaïda sustinet, aut quum Uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo

90

Cultam palliolo? Mulier nempe ipsa videtur,

95.

Non persona loqui: vacua et plana omnia dicas

Infra ventriculum et tenui distantia rima.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Haemo.
Natio comoeda est. Rides, maiore cachinno
Concutitur: flet, si lacrimas conspexit amici,
Nec dolet: igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromidem: si dixeris, aestuo, sudat.
Non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
Nocte dieque potest alienum sumere vultum,
A facie iactare manus, laudare paratus,
Si bene ructavit, si rectum minxit amicus,

Si trulla inverso crepidum dedit aurea fundo.
Praeterea sanctum nihil est et ab inguine tutum:

Non matrona laris, non filia virgo, neque ipse
Sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.
Horum si nihil est, aviam resupinat amici.
Scire volunt secreta domus atque inde timeri.
Et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
Gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
Stoicus occidit Baream, delator amicum,
Discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
Ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.

100

105

110

115

Non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
Protogenes aliquis, vel Diphilus, aut Erimarchus, 120
Qui gentis vitio nunquam partitur amicum,
Solus habet. Nam quum facilem stillavit in aurem

Exiguum de naturae patriaeque veneno,
Limine summoveor: perierunt tempora longi
Servitii: nusquam minor est iactura clientis.

Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
Pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
Currere, quum praetor lictorem impellat et ire
Praecipitem iubeat, dudum vigilantibus orbis,
Ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
Divitis hic servi claudit latus ingenuorum
Filius: alter enim, quantum in legione tribuni
Accipiunt, donat Calvinae, vel Catienae,

Ut semel atque iterum super illam palpitet: at tu,
Quum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
Et dubitas alta Chionen deducere sella.

Da testem Romae tam sanctum, quam fuit hospes
Numinis Idaei: procedat vel Numa, vel qui
Servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
Protinus ad censum, de moribus ultima fiet
Quaestio: quot pascit servos? quot possidet agri
Iugera? quam multa magnaque paropside coenat?
Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei. Iures licet et Samothracum
Et nostrorum aras: contemnere fulmina pauper
Creditur atque Deos, Dis ignoscentibus ipsis.
Quid, quod materiam praebet causasque iocorum
Omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

125

130

135

140

145

Si toga sordidula est et rupta calceus alter
Pelle patet: vel si consuto vulnere crassum

150

Atque recens linum ostendit non una cicatrix?

Nil habet infelix paupertas durius in se,

Quam quod ridiculos homines facit. Exeat, inquit,
Si pudor est, et de pulvino surgat equestri,
Cujus res legi non sufficit, et sedeant hic
Lenonum pueri quocunque in fornice nati.
Hic plaudat nitidi praeconis filius inter
Pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae:
Sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
Quis gener hic placuit censu minor atque puellae
Sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres:
Quando in consilio est aedilibus? Agmine facto
Debuerant olim tenues migrasse Quirites.
Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat
Res angusta domi, sed Romae durior illis
Conatus: magno hospitium miserabile, magno
Servorum ventres et frugi coenula magno.
Fictilibus coenare pudet, quod turpe negavit
Translatus subito ad Marsos, mensamque Sabellam,
Contentusque illic veneto duroque cucullo.

155

160

165

170

Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua Nemo togam sumit, nisi mortuus. Ipsa dierum Festorum herboso colitur si quando theatro Maiestas tandemque redit ad pulpita notum Exodium, quum personae pallentis hiatum In gremio matris formidat rusticus infans. Aequales habitus illic similesque videbis Orchestram et populum: clari velamen honoris,

175

« PreviousContinue »