Page images
PDF
EPUB

admodum poeta h. 1. Crispini, qui perfectum se simulabat equitem, fastum et iactantiam acerbe notat, ita Martialis libr. II, epigr. 29., quod sententiae meae veritatem testatur, eodem fere modo stigmatiae cuiusdam, novi equitis, insolentiam indignatur, Rufe, vides illum subsellia prima tenentem, Cuius et hinc lucet sørdonychata manus. Quaeque Tyron toties epotavere lacernae, Et toga non tactas vincere iussa nives: etc. Eandem ob causam duobus locis Bassum perstringit libr. V, epigr. 24. Nonnisi vel cocco madida, vel murice tincta Veste nites, et sic dare verba putas. Quadringentorum nullae sunt, Basse, lacernae. libr, VIII, epigr, 10, Emit lacernas millibus decem Bassus Tyrias coloris optimi. His etiam addas libr. II, epigr. 43. Misit Agenoridae Cadmi tibi terra lacernas. et quod Mansonus iam laudavit libr. V, epigr. 8., ubi Phasidem purpura ornatum, ut equestri ordini adscriptus videre

[blocks in formation]

Sequenti versu interpretibus aestivum aurum offensioni fuit, quod plurimi cum Turnebo in Adverss. libr. XX, c. 2. leviores annulos esse dixerunt. Ac negari nequit, aestivum hoc sensu inveniri: nam ut dicere solent ali¿quem aestive vestitum, qui leviter et expedite vestitus est, ita apud Plautum Menaech. act. II, sc. 1, vs. 30. aestive viaticati h. e.tenui viatico instructi nominantur. Cuius explicationis adversarius exstitit Censor in Ephemer. Jen. 1. 1., incertum esse contendens, a Romanis tenuiores aestate, et hieme maiores annulos gestatos fuisse. Addit ex sequenti versu annulum tam grandi gemma intelligendum esse, eum ut vix ferre Crispinus posset. Hoc tam ve

rum est, quam Crispini ingenio et moribus aptissimum. Homines enim, qui viles et contemtos se sentiunt, nimio ornatu aliorum sibi aestimationem parare student, Atque tale studium Crispini erat: oculos hominum in se trahit magnitudine annuli, sicut apud Martialem II, 29. alius novus eques sardonychata manu. Nec minus elegantiam quaerit, consuetudini scilicet eorum addictus, qui annulis quoque anni tempore aliis utebantur, Aestivum enim aurum h. 1. est annulus aureus gemma grandi exornatus, cuius colores aestați conveniunt, Vide Marquardi Freheri sententiam de heliotropo a Kirchmanno in libr. de annulis notatam, et Boettigeri Sabin p. 412. Quam si ceperis interpretationem, nec dubito, quin ea Crispini moribus accommodatissima sit, Censoris in Ephem, Ien. 1. 1. aestivum cum sudantibus coniungendum adverbii vicem sustinere existimantis sententia, ut infirma, nec satis poetae satirici ingenio digna, improbanda erit. Agitat nimirum superbus homo per aera annulum aureum tum refrigerii, tum gemmae praegrandis, et colorum pulchritudinis ostentandae

causa.

*

SATIRA I, vs. 32.

Causidici nova quum veniat lectica Mathonis
Plena ipso?

Matho infra Sat, VII, vs. 129 sqq. pauper causidicus appellatur, quem poeta pariter atque alios et strepitu et facie maioris census vivere dicit. Quae eius divitiarum ostentatio, quum nova lectica vehatur, non alia est, quam quae Martial. libr. II, epigr. 57. in fi

cto divite notatur: Quem grex togatus sequitur, et capillatus, Recensque sella, linteisque lorisque. Lectica enim gestari ditiorum erat et honestiorum signum: ut igitur Matho divitem se simularet, lecticam conduxit, eamque, ut magis splenderet, novam, i. e. antea non usurpatam. Adduntur porro ad augendam hominis superbientis imaginem verba plena ipso, quae equidem, quum Mathonem ex Satir. VII. 1. 1. macrum fuisse contendam, non, ut Rupertus ad corporis obesitatem, sed itidem ad eius vanitatem refero, qui nimirum in lectica sedens tanto fastu se extendit, et iactat, ut totam quasi expleat, nec satis spatii in ea habere videatur. Apud Martialem 1. 1. fictus ille dives, vacua sella, vagis gressibus incedit, et Horat. Satir, lib. II, sat. 3, vs. 183. alium in circo elate et magnifice spatiantem describit,

SATIRA I., Vs. 58-62.

Quum fas esse putet curam sperare cohortis, Qui bona donavit praesepibus et caret omni Maiorum censu, dum pervolat axe citato Flaminiam puer Automedon, nam lora tenebat, Ipse lacernatae quum se iactaret · amicae. Utrum in Cornelium Fuscum, an Sophonium Tigellinum poeta invehatur, adhuc incertum est: nam alii Tigellinum malunt, alii Fuscum intelligi, in qua sententiarum discrepantia, si Rupertus et Achaintrius rem ad liquidum perducere voluissent, hoc tantum spectare debebant, utri ea, quae Iuvenalis commemorat, si cum Taciti aliorumque narratione conferrentur, maxime consentanea essent. De Cornelio Fusco vide,

quae a Tacito Histor. lib. II, c. 86. III, c. 12. Sueton. Domit. c. 6. et schol. ad Iuv. IV, vs. 112. narrantur; ex quibus nihil de Fusci munere aurigae in Neronis gratiam suscepto discimus. Neque cetera, quae poeta tangit, ad hunc hominem pertinent: non a Nerone, sed a Domitiano praefectus praetorii factus est: nihil de maiorum paupertate, ipsiusque penuria post pecunias equorum studio absumtas sequuta commemoratur, et, quantum ex Tacito colligi licet, divitiis et opulentia excelluit. Dicitur enim prima iuventa, munere senatorio deposito, in colonia sua vixisse quietus. - At in Sophonium Tigellinum omnia in versibus exposita, si praeter scholiastam ad vs. 155. Sat. I. Taciti simul et Dionis Cassii testimonio utamur, cadunt. Tacitus Ann. lib. XIV, c. 51. dicit: quippe Caesar duos Praetoriis cohortibus imposuerat: Fenium Rufum Sophonium Tigellinum, veterem impudicitiam atque infamiam in eo secutus. Validior Tigellinus in animo Principis, et intimis libidinibus adsumtus. Histor. lib. I, c. 72. Sophonius Tigellinus, obscuris parentibus foeda pueritia, impudica senecta, praefecturam vigilum et praetorii, et alia praemia virtutum, quae velocius erat vitiis adeptus, crudelitatem mox, deinde avaritiam, et virilia scelera exercuit, corrupto ad omne facinus Nerone. Addas etiam Dion. Cass. lib. 62, c. 13. Tıyɛλλινόν τινα Σωφόνιον ἀσελγείᾳ τε καὶ μιαιφονίᾳ πάντας τοὺς καθ' ἑαυτὸν ἀνθρώπους ὑπεράραντα, ἐπὶ τὴν τῶν δορυφόρων ἀρχὴν κατέστησε. ὅς τόν τε Νέρωνα ἀπ' αυτῶν προςεποιήσατο, καὶ τὸν συν άρχοντα Ῥοῦφον παρ' ουδὲν ετίθετο. Quae quo

[ocr errors]
[ocr errors]

naribus sumere

modo poetae explicationi inserviant, iam videamus Quod Tacitus Tigellinum obscuris parentibus oriundum dicit, egentem scholiasta, idem poeta exprimit verbis et caret omni maiorum censu, quae interpretes male ceperunt. Tigellinum enim maiorum opibus privatum fuisse opinantur, quod eas equis alendis dilapidasset, Unde vero a pauperibus parentibus ortus bona sibi paravit, quae praesepibus quam vocem noli pro lupaet aurigationi impenderet? Acceperat hereditatem, ut schol. breviter monet, et auctore Probo Grammatico ad vs. 158 heredipeta erat. Saltibus deinde in Appulia et Calabria emtis, ubi equos pascebat et agitabat, Neronem nactus est amicum, et quum praefectus Praetorianarum cohortium fieri in animo haberet, Caesarem osculis et amplexibus Spori se delectantem in vicis Romae circumvexit (cf. Sueton. Ner. c. 28) libidinum illius socius et adiutor. Huc refero Taciti verba Ann. lib. XIV, c. 51. validior Tigellinus in animo Principis, et intimis libidinibus adsumtus. Propter haec Neroni officia, praecipue in rebus amatoriis praestita, non mirum est, ipsi munus praefecti praetorio demandatum fuisse. Ex hac sententiarum coniunctione, quam equidem verissimam esse censeo, me Heineckio verba pervolat axe citato Flaminiam ad primum membrum referri suspicanti assentire manifestum est, Tum interpunctio quoque a Rupertiana

diversa

dum pervolat axe citato

Flaminiam puer Automedon,

admodum placet, non quia constructio hoc modo me

« PreviousContinue »