Page images
PDF
EPUB

alterius decipiendi causa, quum aliud simulatur et aliud agitur. Labeo autem, posse et sine simulatione id agi, ut quis circumveniatur, posse et sine dolo malo aliud agi, aliud simulari, sicuti faciunt, qui per eiusmodi dissimulationem deserviunt et tuentur vel sua vel aliena. Itaque ipse sic definjit, dolum malum esse omnem calliditatem, fallaciam, machinationem ad circumveniendum, fallendum, decipiendum alterum adhibitam. Labeonis definitio vera est (Ulpian. in L. 1 §. 2

de dolo malo 4, 3). €) Stellvertretung bei Hechtsgeschäften. §. 46. 1. Ea quae civiliter acquiruntur, per eos qui in potestate nostra sunt

acquirimus, veluti stipulationem ; quod naturaliter acquiritur, sicuti est possessio, per quemlibet, volentibus nobis possidere, ac

quirimus (Modestin. in L. 53 de A. R. D. 41, 1). 2. Ex his itaque apparet, per liberos homines, quos neque iuri vestro

subiectos habetis, neque bona fide possidetis, item per alienos servos, in quibus neque usumfructum habetis, neque iustam possessionem, nulla ex causa vobis acquiri posse ; et hoc est, quod dicitur, per extraneam personam nihil acquiri posse: excepto eo, quod per liberam personam, veluti per procuratorem, placet, non solum scientibus, sed etiam ignorantibus nobis acquiri possessionem, secundum Divi Severi constitutionem, et per hanc possessionem etiam dominium, si dominus fuit, qui tradidit, vel usucapionem aut longi temporis praescriptionem, si dominus non sit (S. 5 I. per quas

pers, 2, 9). 9) Ungültigkeit der Rechtsgeschäfte. $. 47. 2) Bon der Zeit und ihrer Berechnung. §. 48.

1. Si bissexto natus est, sive priore sive posteriore die, Celsus scripsit,

nihil referre; nam id biduum pro uno die habetur, et posterior dies Kalendarum intercalatur (Ulpian. in L. 3 $. 3 de mi

nor. 4, 4). 2. In usucapionibus non a momento ad momentum, sed totum postremum

diem computamus; ideoque qui hora sexta diei Kalendarum lanuarirum possidere coepit, hora sexta noctis pridie Kalendas lanuarias implet usucapionem (Ulpian. in L. 6, 7 de usurpat.

41, 3). 3. A qua aetate testamentum vel masculi vel feminae facere possunt,

videamus. Verius est, in masculis quidem quartumdecimum annum spectandum, in feminis vero duodecimum completum. Utrum autem excessisse debeat quis quartumdecimum annum, ut testamentum facere possit, an sufficit complesse ? Propone, aliquem Kalendis lapuariis natum testamentum ipso natali suo fecisse quartodecimo anno, an valeat testamentum ? Dico valere. Plus arbitror, etiam si pridie Kalendarum fecerit post sextam horam noctis, valere testamentum ; iam enim complesse videtur annum quartumdecimum,

ut Marciano videtur (Ulpian. in L. 5 qui test. facere 28, 1). 4. In omnibus temporalibus actionibus, nisi novissimus totus dies com

pleatur, non finit obligationem (Paul. in L. 6 de 0. et A. 44, 7).

IV. Richterlicher Schuz der Rechte.
1) Algemeine Begriffe von actio, exceptio u. 1. w. $. 49.

Das Genauere gehört in die Darstellung des röm. Civilprocesses. 2) Von der in integrum restitutio insbesondere. §. 50.

1. Praetor edicit: Quod oum minore quam vigintiquinque annis

natu gestum esse dicetur, uti quaeque res erit, animadver

tam. (Ulpian. in I.. 1 . 1 de minor. 4, 4). 2. Ait Praetor: Qui quaeve, posteaquam quid cum his actum

contractumve sit, capite deminuti deminutae esse dioentur, in eos easve perinde quasi id faotum non sit, iudicium dabo.

(Ulpia n. in L. 2 . 1 de capite min. 4, 5).
3. Verba autem Edicti talia sunt: Si cuius quid de bonis deminu.

tum erit, cum is metu aut sine dolo malo reipublioae causa
abesset, inve vinculis, servitute hostiumque potestate esset,
sive cuius actionis eorum cui dies exisse dicetur, item si
quis quid usu suum fecisse, aut quod non utendo sit amis.
sum consequutus esse actioneve qua solutus ob id, quod dies
eius exierit, cum absens non defenderetur, inve vinculis
esset, secumve agendi potestatem non faceret, aut
eum invitum in ius vocare non liceret neque defenderetur,
cumve magistratus de ea re appellatus esset, sive cui per
magistratus sine dolo ipsius actio exemta esse dicetur: ea.
rum rerum actionem intra annum, quo primum de ea
experiundi potestas erit, item si qua alia mihi iusta causa
esse videbitur, in integrum restituam , quod eius per leges,
plebis soita, senatus consulta, edicta , deoreta principum
licebit. (Ulpian, in L. 1 $. 1 ex quib. caus. mai. 4, 6).

cum

re

Bweites Buch.

Von den privatrechtlich wichtigen Eigenschaften der Menschen.

I. Uebersicht. $. 51.

1. Primus omnium Divus Nerva edicto vetuit, post quinquenniuin mortis

cuiusque de statu quaeri (Callistrat. in L. 4 pr, ne de statu def.

40, 15). 2. Connubio interveniente liberi semper patrem sequuntur; non interve

niente connubio matris conditioni accedunt. (Ulp. V,8). Vgl. Gai. I, 80. 3. Lex naturae haec est, ut qui nascitur sine legitimo matrimonio, ma

trem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit. (Ulpia u. in L. 24 de

statu hom. 1, 5). 4. Hi, qui illegitime concipiuntur, statum sumunt ex eo tempore, quo

nascuntur; at hi, qui legitime concipiuntur, ex conceptionis tem

pore statum sumunt. (Gai. I, 89). Vgl. Ulp. V, 10. 5. Est autem capitis deminutio prioris slatiis permutatio;, eaque tribus

modis accidit; nam aut maxima est capitis deminutio, quam quidam mediam vocant, aut minima (Gai. I, 159 = pr. I. de cap. minut. 1, 16).

finior

mus,

Vgl. L. 1 D. de cap. min. 4,5. S. überhaupt über die capitis deminutio: Inst. 1, 16 de capitis ninutione, Gai. I, 159— 164, Ulp. XI,

10 - 13. 6. Capitis deminutionis tria genera sunt: maxima, media, minima. Tria

enim sunt, quae habemus, libertatem , civitatem, familiam. Igitur, quum omnia haec amittimus, hoc est libertatem et civitatem et familiam, maximam esse capitis deminutionem, quum vero amittimus civitatem , libertatem retinemus, mediam esse capitis deminutionem, quum et libertas et civitas retinetur, familia tantum mutatur, minimam esse capitis deminutionem constat. (Paul. in L. 11 de cap. min. 4, 5).

Vgl. Gai. I, 160 — 162, Ulp. XI, 10 – 13, $.'1—3 I. h. t. 1, 16. II. Im einzelnen. A. Libertas. 1) Die Sklaven. a) Juristische Natur. §. 52.

Gal. 1, 52 – 54; Inst. 1, 3 de jure personaruin; , 8 de bis, qui sui vel alieni
juris sunt.
1. In potestate itaque sunt servi dominorum. Quae quidem potestas juris
gentium est, vam apud omnes peraeque gentes animadvertere possu-

dominis in servos vitae necisque potestatem esse, et quodcunque
per servum adquiritur, id domino adquiritur (Gai. I, 52).
2. Servus publicus populi Romani partis dimidiae testamenti faciendi ha-

bet ius (Ulp. XX, 16).
b) Entstehung der Sklaverei. $. 53.

1. Servi aut nascuntur, aut fiunt. Nascuntur ex ancillis nostris. Fiunt

aut iure gentium , id est, ex captivitate, aut iure civili, quum homo liber maior viginti annis ad pretium participandum sese venumdari

passus est (§. 4 I. de iure pers. 1, 3). 2. Ex ancilla et libero iure gentium seryus nascitur, et ex libera et

servo liber nascitur (Gai. I, 82). Vgl. überhaupt Gai. 1, 80–92, Ulp.

V, 8 – 10. 3. Sufficit autem liberam fuisse matrem eo tempore, quo nascitur, licet

ancilla conceperit, et ex contrario, si libera conceperit, deinde ancilla facta pariat, placuit, eum, qui nascitur, liberum nasci, quia non debet calamitas matris ei nocere, qui in nlero est. Ex his et illud quaesitum est, si ancilla praegnans manumissa sit, deinde ancilla postea facta pepererit, liberum an servum pariat? Et Marcellus probat, liberum nasci s sufficit enim ei, qui in ventre est, liberam matrem vel medio tempore habuisse; quod et verum est. (Pr. I. de

ingenuis 1, 4). 4. In pace quoque postliminium datum est. Nam si cum gente aliqua

neque amicitiam, neque hospitium, neque foedus amicitiae causa factum habemus, hi hostes quidem non sunt, quod autem ex nostro ad eos pervenit, illorum fit, et liber homo noster ab eis captus servus fit et eorum. Idemque est, si ab illis ad nos aliquid perveniat. (Pom

pon. in L. 5 %. 2 de captivis 49, 15). 5. Retro creditur in civitate fuisse, qui ab hostibus advenit. (Ulpian.

in L. 16 eod.). Vgl. $. 5 I. quib. mod. ius pot. 1, 12.

6. In omnibus partibns iuris is, qui reversus non est ab hostibus, quasi

tunc decessisse videtur, quum captus est. (Ulpian. in L. 18 de ca

ptiv. 49, 15).
c) Endigung der Sklaverei. $. 54.

Gai. I, 13 — 47, II, 263-267, Ulp. I (de libertis), II (de statu libero), fragm,
Dosith. $. 3 (4) 17 (19), Inst. 1, 5 de libertinis, 1, 6 qui, quibus ex causis,
manumittere non possunt, 1, 7 de lege Furia Caninia sublata.
1. Cives Romani sunt liberti, qui legitime [manumissi sunt, id est, aut

vindicta aut] censu aut testamento, nullo iure impediente. Vindicta
manumittuntur apud magistratum populi Romani, velut consulem prae-
toremve vel proconsulem. Censu manumittebantur olim, qui lustrali
censu Romae iussu dominorum inter cives Romanos censum profite-
banlur. Ut testamento manumissi liberi sint, lex duodecim tabularum

facit. (Ulp. I, 6-9). 2. Qui sub conditione testamento liber esse iussus est, statuliber appel

latur. Statuliber, quamdiu pendet conditio, servus heredis est. Statuliber seu alienetur ab herede, sive usucapiatur ab aliquo, libertatis

conditionem secum trahit. (Ulp. II, 1-3). 3. Libertas et directo potest dari hoc modo: Liber esto, liber sit,

liberum esse iubeo, et per fideicommissum, ut puta : Rogo, fidei committo heredis mei, ut Stichum gervum manumittat. Is qui directo liber esse iussus est, orcinus fit libertus, is autem, cui per fideicommissum data est libertas, non testatoris, sed manumis.

soris fit libertus. (Ulp. II, 7, 8). 4. Qui voluntate domini in libertate fuerit, liber sit (Worte der

Lex lunia Norbana nach Quinctil. Declam. 340 u. 342). Vgl. fr. Dosith.

$. 7 (9). 5. Itaque iure quodammodo peculii bona Latinorum ad manumissores

exinde pertinent. (Gai, III, 56). 2) Die Freien. $. 55.

Inst. 1, 4 de ingenuis. B. Civitas.

1) Juristische Bedeutung der Civität und ihres Mangels. $. 56. 2) Entstehung der Givität. §. 57.

1. Connubio interveniente liberi semper patrem sequuntur; non interve

niente connubio matris conditioni accedunt, excepto eo, qui ex peregrino et cive Romana peregrinus nascitur, quoniam lex Mensia (? ob Aelia Sentia ?) ex alterutro peregrino natum deterioris parentis condi

tionem sequi iubet. (Ulp. V, 8). 2. Iteratione fit civis Romanus qui post Latinitatem, quam acceperat,

maior triginta annorum iterum iuste manumissus est ab eo, cuius ex iure Quiritium servus fuit. Sed huic concessum est ex Senatuscon

sulto etiam liberis ius Quiritium consequi. (Ulp. III, 4). 3. Latini ius Quiritium consequuntur his modis: beneficio principali, li

beris, iteratione, militia, nave, aedificio, pistrino; praeterea ex Senatusconsullo vulgo (? unter diesem vulgo ist wahrscheinlich der Name des Sc. verstedt) quae sit ter enixa (Ulp. III, 1). Vgl. Ulp. III de Latinis, VII, 4, Gai. I, 28 — 35, 67 - 75.

3) Verlust der Eivität. $. 58. C. Familia.

1) Im allgemeinen. $. 59.
2) Die natürliche Familie. §. 60.

Inst. 3, 6 de gradibus cognationis.
1. (Mater) semper certa est, etiamsi vulgo conceperit; pater vero is est,

quem nuptiae demonstrant. (Paul. in L. 5 de in ius voc. 2, 4).
2. Affines sunt viri et uxoris cognati, dicti ab eo, quod duae cognatio-

nes, quae diversae inter se funt, per nuptias copulantur et. altera ad alterius cognationis finem accedit; namque coniungendae affinilatis causa

fit ex nuptiis. (Modestin. in L. 4 §. 3 de grad. 38, 10).

3. Gradus autem affinitati nulli sunt (L. 4 g. 5 eod.). 3) Die civile Familie. $. 61.

1, Mulier autem familiae suae et caput et finis est. (Ulpian, in L. 195

$. 5 de V. S. 50, 16). 2. Agnati sunt a patre cognati virilis sexus per virilem sexum descen

dentes, eiusdem familiae, veluti patrui, fratres, filii fratris, patrueles

(Ulp. XI, 4). Vgl. Gai. I, 156, L. 10 g. 2 de gradib. 38, 10. 3. Inter agnatos igitur et cognatos hoc interest, quod inter genus et spe

ciem; nam qui est agnatus, et cognatus est, non utique autem qui cognatus est, et agnatus est; alterum enim civile, .alterum naturale

nomen est. (Paul, in L. 10 S. 4 eod. 38, 10). 4. Gentiles sunt, qui inter se eodem nomine sunt. Non est satis. Qui

ab ingenuis oriundi sunt. Ne id quidem satis est. Quorum maiorum nemo servitutem servivit. Abest etiam nunc. Qui capite non sunt deminuti. Hoc fortasse satis est. Nihil enim video Scaevolam ponti

ficem ad hanc definitionem addidisse. (Cicero Top. c. 6). D. Die Ehre. §. 62.

1. Existimatio est dignitatis illaesae status legibus ac moribus compro

batus, qui ex delicto nostro auctoritate legum aut minuitur, aut consumitur. Minuitur existimatio , quoties manente civitate circa statum dignitatis poena plectimur, sicuti quum relegatur quis, vel quum ordine movetur, vel quum prohibetur honoribus publicis fungi, vel quum plebeius fustibus caeditur, vel in opus publicum datur, vel quum in eam causam quis incidit, quae Edicto perpetuo infamiae causa enumeratur. Consumitur vero, quoties magna capitis minutio intervenit, id est quum libertas adimitur, veluti quum aqua et igni interdicitur, quae in persona deportatorum venit, vel quum plebeius in opus metalli vel in metallum datur. (Callistrat. in L. 5 §.1-3 de extra

ord. cognit. 50, 13). 2. Die einzelnen Fälle der infamia s. in L. 1 de his, qui not. inf. 3, 2

und Tabula Heracl. v. 108 -123.

« PreviousContinue »