Page images
PDF
EPUB

Iulia et Titia prospectum est, ut in provinciis quoque similiter a praesidibus earum dentur tutores. (Ulp. XI, 18). Vgl. Gai. I, 185, pr. I. de Atil. tut. 1, 20.

b) Rechte und Pflichten des Tutor. §. 168.

Gai. I, 199, 200, Ulp. XI, 25-27, Inst. 1, 21 de auctoritate tutorum, 1, 24 de satisdatione tutorum vel curatorum.

1. Tutela est, ut Servius definit, vis ac potestas in capite libero ad tuen-
dum eum, qui propter aetatem suam sponte se defendere nequit, iure
civili data ac permissa. (Paul. in L. 1 pr. de tutelis 26, 1 = 8.11
I. eod. 1, 13).

2. Tutor autem statim, in ipso negotio praesens, debet auctor fieri, si
hoc pupillo prodesse existimaverit; post tempus vero aut per episto-
lam interposita auctoritas nihil agit. (§. 2 1. de aurt. tut. 1, 21).
3. Pupillorum pupillarumque tutores et negotia gerunt et auctoritatem
interponunt; mulierum autem tutores auctoritatem dumtaxat interpo-
nunt. (Ulp. XI, 25).

4. Imperatoris Severi oratione prohibiti sunt tutores et curatores praedia
rustica vel suburbana distrahere. Quae oratio in Senatu recitata est
Tertyllo et Clemente consulibus, idibus Iuniis. Et sunt verba eius
huiusmodi: Praeterea, patres conscripti, interdicam tu-
toribus et curatoribus, ne praedia rustica vel subur-
bana distrahant, nisi, ut id fieret, parentes testamento
vel codicillis caverint. Quodsi forte aes alienum tan-
tum erit, ut ex rebus ceteris non possit exsolvi, tunc
praetor urbanus, vir clarissimus, adeatur, qui pro sua
religione aestimet, quae possunt alienari, obligarive
debeant, manente pupillo actione, si postea potuerit
probari, obreptum esse praetori. Si communis res erit,
et socius ad divisionem provocet, aut si creditor, qui
pignori agrum a parente pupilli acceperit, ius exse-
quetur, nihil novandum censeo. (Ulpian. in L. 1 pr.
§. 2 de reb. eor. 27, 9).

5. Si plures sunt tutores, omnes in omni re debent auctoritatem accom-
modare, praeter eos qui testamento dati sunt, nam ex his vel unius
auctoritas sufficit. (Ulp. XI, 26).

c) Rechtsmittel aus der Tutel. §. 169.

§. 2-4 I. de satisdat. tut. 1, 24.

d) Ende der Tutel. §. 170.

Gai. I, 196, Ulp. XI, 28, Inst. 1, 22 quibus modis tutela finitur, 1, 26 de suspectis tutoribus vel curatoribus.

2) Tutela mulierum. §. 171.

Gai. 1, 142-195, Ulp. XI, 1-27.

1. In persona tamen uxoris, quae in manu est, recepta est etiam tutoris optio, id est ut liceat ei permittere, quem velit ipsa tutorem sibi optare, hoc modo: Titiae uxori meae tutoris optionem do; quo casu licet uxori eligere tutorem vel in omnes res vel in unam forte aut duas. Ceterum aut plena optio datur aut angusta. Plena ita dari solet, ut proxume supra diximus; angusta ita dari solet: Titiae uxori

meae tutoris optionem dumtaxat semel do aut dumtaxat bis
do. Quae optiones plurimum inter se differunt; nam quae plenam
optionem habet, potest semel et bis et ter et saepius tutorem optare;
quae vero angustam habet optionem, si duntaxat semel data est optio,
amplius quam semel optare non potest, si tantum bis, amplius quam
bis optandi facultatem non habet. Vocantur autem hi, qui nominatim
testamento tutores dantur, dativi, qui ex optione sumuntur, optivi.
(Gai. I, 150-154).

2. Feminas vero perfectae aetatis in tutela esse fere nulla pretiosa ratio
suasisse videtur; nam quae vulgo creditur, quia levitate animi ple-
rumque decipiuntur et aequum erat eas tutorum auctoritate regi,
magis speciosa videtur quam vera; mulieres enim, quae perfectae
aetatis sunt, ipsae sibi negotia tractant et in quibusdam causis dicis
gratia tutor interponit auctoritatem suam; saepe etiam invitus auctor
fieri a praetore cogitur. Unde cum tutore nullum ex tutela iudicium
mulieri datur; at ubi pupillorum pupillarumve negotia tutores tractant,
eis post pubertatem tutelae iudicio rationem reddunt.
Sane patro-
norum et parentum legitimae tutelae vim aliquam habere intelliguntur
eo, quod hi neque ad testamentum faciendum, neque ad res mancipi
alienandas, neque ad obligationes suscipiendas auctores fieri coguntur,
praeterquam si magna causa alienandarum rerum mancipi obligatiouis-
que suscipiendae interveniat. Eaque omnia ipsorum causa constituta
sunt, ut, quia ad eos intestatarum mortuarum hereditates pertinent,
neque per testamentum excludantur ab hereditate, neque alienatis
pretiosioribus rebus susceptoque aere alieno minus locuples ad eos
hereditas perveniat. (Gai. 1, 190—192).

3. Legitimi tutores alii tutelam in iure cedere possunt. Is, cui tutela
in iure cessa est, cessicius tutor appellatur; qui sive mortuus fuerit,
sive capite minutus, sive alii tutelam porro cesserit, redit ad legitimum
tutorem tutela. Sed et si legitimus decesserit aut capite minutus
fuerit, cessicia quoque tutela extinguitur. (Ulp. XI, 7). Vgl. Gai.I,
168-172.

B. Cura. §. 172.

Gai. 1, 197-200, Ulp. XII de curatoribus, Inst. 1, 23 de curatoribus, 1, 24 de satisdatione tutorum vel curatorum, 1, 25 de excusationibus tutorum vel curatorum, 1, 26 de suspectis tutoribus vel curatoribus.

Fünftes Buch.

Das Erbrecht.

Einleitung. §. 173.

1. Hereditas nihil aliud est, quam successio in universum ius, quod defunctus habuit. (Iulian. in L. 62 de R. I. 50, 17).

2. Quos autem Praetor vocat ad hereditatem, hi heredes ipso quidem iure non fiunt; nam Praetor heredes facere non potest; per legem enim tantum vel similem iuris constitutionem heredes fiunt, veluti per

Hereditas.

senatusconsultum et constitutionem principalem; sed eis si quidem Praetor det bonorum possessionem, loco heredum constituuntur. (Gai. III, 32). Vgl. §. 2 I. de B. P. 3, 9.

Erste Abteilung.

Die Erbfolge im eigentlichen Sinne.

Erstes Hauptstück.

Das ältere, insbesondere das classische Recht.

Einleitung. §. 174.

Ius nostrum non patitur eundem in paganis et testato et intestato decessisse; earumque rerum naturaliter inter se pugna est: testatus et intestatus. (Pompon. in L. 7 de R. I. 50, 17).

A. Delationsgründe.

1) Testamentaria hereditas.

a) Errichtung der Testamente. §. 175.

Gai. II, 101 — III, Ulp. XX, 1—9, §. 1 I. de test. ordin. 2, 10.

1.

confirmantur lege XII tabularum his verbis: Uti legassit super pecunia tutelave suae rei, ita ius esto. (Ulp. XI, 14). Vgl. Gai. II, 224.

2. Eaque res ita agitur: qui facit testamentum, adhibitis, sicut in ceteris mancipationibus, quinque testibus civibus Romanis puberibus et libripende, postquam tabulas testamenti scripserit, mancipat alicui dicis gratia familiam suam; in qua re his verbis familiae emptor utitur: Familiam pecuniamque tuam endo mandatelam tutelam custodelamque meam esse aio, eaque, quo tu iure testamentum facere possis secundum legem publicam, hoc aere aëneaque libra esto'mihi empta; deinde aere percutit libram idque aes dat testatori velut pretii loco; deinde testator tabulas testamenti tenens ita dicit: Haec ita, ut in his tabulis cerisve scripta sunt, ita do, ita lego, ita testor, itaque vos Quirites testimonium mihi perhibetote, et hoc dicitur nuncupatio, nuncupare est enim palam nominare, et sane quae testator specialiter in tabulis testamenti scripserit, ea videtur generali sermone nominare atque confirmare. (Gai. II, 104). Vgl. Ulp. XX, 9.

3. Milites quomodocunque fecerint testamenta, valent, id est etiam sine legitima observatione; nam principalibus constitutionibus permissum est illis, quomodocunque vellent quomodocunque possent, testari; idque testamentum, quod miles contra iuris regulam fecit, ita demum valet, si vel in castris mortuus sit, vel post missionem intra annum. (Ulp. XXIII, 10). Vgl. Gai. II, 109, 114.

b) Fähigkeit zur Testamentserrichtung. §. 176.

Gai. II, 112, 113, Ulp. XX, 10—16, Inst. 2, 12 quibus non est permissum testamenta facere.

e) Inhalt der Testamente.

a) Erbeinfezung. §. 177.

Gai. II, 116, 117, 185–190, Ulp. XXI, XXII, 1—13, Inst. 2, 14 de heredibu instituendis.

1. Ante heredis institutionem inutiliter legatur, scilicet quia testament. vim ex institutione heredis accipiunt, et ob id velut caput et funda mentum intelligitur totius testamenti heredis institutio. Pari ration nec libertas ante heredis institutionem dari potest. (Gai. II, 229, 230) Vgl. Ulp. XXIV, 15.

2. Solemnis autem institutio haec est: Titius heres esto; sed et illa iam comprobata videtur: Titium heredem esse iubeo; at illa no est comprobata: Titium heredem esse volo; sed et illae a pleris que improbatae sunt: Heredem instituo, item: Heredem facio (Gai. II, 117). Vgl. Ulp. XXI.

6) Von der Substitution insbesondere. §. 178.

Gai. 11, 174–184, Ulp. XXII, 33, 34, XXIII, 7—9, Inst. 2, 15 de vulgari substitutione, 1, 16 de pupillari substitutione.

1. Interdum duos pluresve gradus heredum facimus hoc modo: Lucius Titius heres esto cernitoque in diebus centum proximis quibus scies poterisque; quodni ita creveris, exheres esto. Tum Mevius heres esto cernitoque in diebus centum et reliqua; et deinceps in quantum velimus, substituere possumus. (Gai. II, 174). Vgl. Ulp. XXII, 33, pr. 1. de vulg. subst. 2, 15.

2. Liberis nostris impuberibus, quos in potestate habemus, non solum ita, ut supra diximus, substituere possumus, id est ut si heredes non exstiterint, alius nobis heres sit, sed eo amplius, ut, etiamsi heredes nobis exstiterint et adhuc impuberes mortui fuerint, sit iis aliquis heres, velut hoc modo: Titius filius meus mihi heres esto. Si filius meus mihi heres non erit sive heres erit et prius moriatur quam in suam tutelam venerit, Seius heres esto. Quo casu si quidem non exstiterit heres filius, substitutus patri fit heres; si vero heres exstiterit filius et ante pubertatem decesserit, ipsi filio fit heres substitutus. Quam ob rem duo quodammodo sunt testamenta, aliud patris, aliud filii, tamquam si ipse filius sibi heredem instituisset; aut certe unum est testamentum duarum hereditatum. (Gai. II, 179, 180). Vgl. Ulp. XXIII, 7, pr. 1. de pup. subs. 1, 16.

7) Gehörige Berücksichtigung von sui. §. 179.

Gai. II, 123—143, Ulp. XXII, 14—23, Inst. 2, 13 de exheredatione liberorum. 1. Sui heredes instituendi sunt vel exheredandi. Sui autem heredes sunt liberi, quos in potestate habemus, tam naturales quam adoptivi; item uxor quae in manu est, et nurus quae in manu est filii quem in potestate habemus. (Ulp. XXII, 14).

2. Nominatim autem exheredari quis videtur, sive ita exheredetur: Titius filius meus exheres esto, sive ita: Filius meus exheres esto non adiecto proprio nomine, scilicet si alius filius non exstet. (§. 1 I. h. t.). Vgl. Gai. II, 127.

3. Ex suis heredibus filius quidem neque heres institutus, neque nomi

natim exheredatus, non patitur valere testamentum; reliquae vero
personae liberorum, velut filia, nepos, neptis, si praeteritae sint,
valet testamentum, sed scriptis heredibus adcrescunt, suis quidem
heredibus in partem virilem, extraneis autem in partem dimidiam.
(Ulp. XXII, 16, 17). Vgl. Gai. II, 123, 124.

4. Postumi quoque liberi cuiuscumque sexus omissi quod valuit testamen-
tum, agnatione rumpunt. (Ulp. XXII, 18). Vgl. §. 1 I. h. t.
5. Postumus filius nominatim exheredandus est; filia postuma ceteraeque
postumae feminae vel nominatim vel inter ceteros, dummodo inter
ceteros exheredatis aliquid legetur. Nepotes et pronepotes ceterique
masculi postumi praeter filium vel nominatim, vel inter ceteros cum
adiectione legati sunt exheredandi; sed tutius est tamen nominatim
eos exheredari, et id observatur magis. (Ulp. XXII, 21, 22). Vgl.
§. 1 1. h. t.

6. Eos qui in utero sunt, si nati sui heredes nobis futuri sunt, pos-
sumus instituere heredes: si quidem post mortem nostram nascantur,
ex iure civili, si vero viventibus nobis, ex lege Iunia. (Ulp. XXII, 19).
Vgl. §. 2 I. h. t.

d) Entkräftung der Testamente.

a) Ueberhaupt. §. 180.

Gai. II, 138–146, Ulp. XXIII quemadmodum testamenta rumpuntur, Inst. 2, 17 quibus modis testamenta infirmantur.

1. Rumpitur testamentum mutatione, id est si postea aliud testamentum iure factum sit; item agnatione, id est si suus heres agnascatur, qui neque heres institutus, néque, ut oportet, exheredatus est. (Ulp. XXIII, 2). Vgl. §. 1 I. h. t.

2. Irritum fit testamentum, si testator capite deminutus fuerit, aut si iure facto testamento nemo exstiterit heres. (Ulp. XXII, 4). Vgl. Gai. II, 145, 146, §. 4 I. h. t.

3. Posteriore quoque testamento, quod iure factum fuerit, superius rumpitur; nec interest, an exstiterit aliquis ex eo heres, an non exstiterit, hoc enim solum spectatur, an existere potuerit; ideoque si quis ex posteriore testamento, quod iure factum est, aut noluerit heres esse, aut vivo testatore, aut post mortem eius, antequam hereditatem adiret, decesserit, aut per cretionem exclusus fuerit, aut condicione, sub qua heres institutus est, defectus sit, aut propter coelibatum ex lege Iulia summotus fuerit ab hereditate; quibus casibus paterfamilias intestatus moritur, nam et prius testamentum non valet, ruptum a posteriore, et posterius aeque nullas vires habet, cum ex eo nemo heres exstiterit. (Gai. II, 144). Vgl. §. 2 I. h. t.

6) Von der querela inofficiosi testamenti insbesondere. §. 181. Inst. 2, 18 de inofficioso testamento.

1. Quia plerumque parentes sine causa liberos suos vel exheredant vel omittunt inductum est, ut de inofficioso testamento agere possint liberi, qui queruntur, aut inique se exheredatos, aut inique praeteritos, hoc colore, quasi non sanae mentis fuerunt, cum testamentum ordinarent. Sed hoc dicitur non quasi vere furiosus sit, sed recte quidem

« PreviousContinue »