Page images
PDF
EPUB

5) Ius cogens und dispositivum. §. 14.

Ius publicum privatorum pactis mutari non potest (Papinian.
L. 38 D. de pactis 2, 14).

II. Von der Entstehung des Rechtes.

1) Im allgemeinen. §. 15.

[ocr errors]

1. Constat autem ius nostrum aut ex scripto aut ex non scripto. Scriptum ius est lex, plebiscita, senatusconsulta, principum placi magistratuum edicta, responsa prudentium. Ex non scripto i venit, quod usus comprobavit; nam diuturni mores consensu utentiu comprobati legem imitantur (§. 3, 9 I. de iure nat. 1, 2).

2. Mores sunt tacitus consensus populi longa consuetudine inveterat (Ulpiani fragm. I, 4).

3. Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur, et hoc e ius, quod dicitur moribus constitutum. Nam quum ipsae leges nul alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sun merito et ea, quae sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes nam quid interest, suffragio populus voluntatem suam declaret, a rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito consens omnium per desuetudinem abrogentur. (Iulian. in L. 32 §. 1D. d legibus 1, 3).

2) Vom Gewohnheitsrecht insbesondere. §. 16.

3) Vom Gesezesrecht insbesondere. §. 17.

4) Veränderung des Rechtes. §. 18.

III. Von der Erkenntniß des Rechtes und der Aufgabe der Rechtswissenschaft. 1) Erkenntniß des Rechtes. §. 19.

I.

II.

1

1. Regula est, iuris quidem ignorantiam cuique nocere, facti vero igno rautiam non nocere (Paulus in L. 9 pr. D. de iur. et facti ign. 22,6) 2. Si de interpretatione legis quaeratur, in primis inspiciendum est, qu iure civitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset; optima enim es legum interpres consuetudo (Paulus in L. 37 D. de legibus 1, 3).

2) Aufgabe der Rechtswissenschaft. §. 20.

Iurisprudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, ius atque iniusti scientia (Ulpian. in L. 10 §. 2 D. de I. et I. 1, 1 = §. 1 I. de I. et I. 1, 1).

Institutionen.
Einleitung.

Von der Aufgabe der Institutionenvorlesungen und von den verschiedene
Lehrvorträgen über römisches Recht überhaupt. §. 21.

Erkenntnißquellen für das röm. Necht, namentlich für dessen geschichtliche En
wickelung. §. 22.

III. Ueberblick der Geschichte des röm. Rechtes im allgemeinen. §. 23.

V. Vom Gegensaze des ius civile und ius gentium. §. 24.

Inst. 1, 2 de iure naturali et gentium et civili.

1. Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur; nam quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium est vocaturque ius civile, quasi ius proprium ipsius civitatis; quod vero naturalis ratio inter omnes homines constituit, id apud omnes populos peraeque custoditur vocaturque ius gentium, quasi quo iure omnes gentes utuntur. Populus itaque Romanus partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utitur (Gaius I, 1 = L. 9D. de iust. et iure 1, 1, §. 1 I. de iure nat. 1, 2).

2. Sed naturalia quidem iura, quae apud omnes gentes peraeque servantur, divina quadam providentia constituta, semper firma atque immutabilia permanent; ea vero, quae ipsa sibi quaeque civitas constituit, saepe mutari solent, vel tacito consensu populi, vel alia postea lege lata (§. 11 I. de iure nat. 1, 2).

3. Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit; nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae in terra, quae in mari nascuntur, avium quoque commune est. Hinc descendit maris atque feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc educatio; videmus enim cetera quoque animalia, feras etiam, istius iuris peritia ceuseri. Ius gentium est, quo gentes humanae utuntur; quod a naturali recedere facile intelligere licet, quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit (Ulpian. in L. 1 §. 3, 4D. de iust. et iure 1,1 vgl. pr. 1. de iure nat. 1, 2).

4. Ius civile est, quod neque in totum a naturali vel gentium recedit, nec per omnia ei servit; itaque quum aliquid addimus vel detrahimus iuri communi, ius proprium, id est civile, efficimus (Ulpian, in L. 6 pr. D. de iust, et iure 1, 1).

Die Quellen des röm. Rechtes.

A. Die Rechtsquellen in den drei ersten Perioden. 1) Uebersicht. §. 25.

§. 3 I. de iure nat. 1, 2 (S. oben Text 1 zu §. 15). Vgl. Gai. I, 2. 2) Von den schriftlichen Rechtsquellen im einzelnen. a) Leges. §. 26.

Lex est, quod populus iubet atque constituit; plebiscitum est, quod plebs iubet atque constituit. Plebs autem a populo eo distat, quod populi appellatione universi cives significantur, connumeratis etiam patriciis; plebis autem appellatione sine patriciis ceteri cives significantur, unde olim patricii dicebant, plebiscitis se non teneri, quia sine auctoritate eorum facta essent. Sed postea lex Hortensia lata est, qua cautum est, ut plebiscita universum populum tenerent; itaque eo modo legibus exaequata sunt (Gai. I, 3). Vgl. §. 4 I. de iure nat. 1, 2. b) Senatusconsulta. §. 27.

Senatusconsultum est, quod senatus iubet atque constituit, idque legis vićem obtinet, quamvis fuerit quaesitum (G a i. I, 4). Vgl. §. 5 I. de iure nat. 1, 2.

c) Constitutiones principum. §. 28.

1. Constitutio principis est, quod imperator decreto vel edicto vel episte constituit. Nec unquam dubitatum est, quin id legis vicem obtine cum ipse imperator per legem imperium accipiat (Gai. I, 5).

2. Quod principi placuit, legis habet vigorem, utpote quum lege regi quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum in perium et potestatem conferat (Ulpian. in L. 1 pr. D. de cons princ. 1, 4 = §. 6 I. de iure nat. 1, 2).

d) Responsa prudentium. §. 29.

Responsa prudentium sunt sententiae et opiniones eorum, quibus pe missum est iura condere. Quorum omnium si in unum sententiae com currant, id quod ita sentiunt, legis vicem obtinet, si vero dissentiun iudici licet, quam velit, sententiam sequi; idque rescripto Divi Hadrian significatur (Gai. I, 7). Vgl. §. 8 I. de iure nat. 1, 2.

e) Edicta magistratuum. §. 30.

1. Eodem tempore et magistratus iura reddebant, et ut scirent cives quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemunirent edicta proponebant, quae edicta praetorum ius honorarium constituerun (Pompon. in L. 2 §. 10 D. de orig. iuris 1, 2).

2. Ius autem edicendi habent magistratus populi Romani. Sed amplissi mum ius est in edictis duorum praetorum, urbani et peregrini, quorum in provinciis iurisdictionem praesides earum habent; item in edictis aedilium curulium, quorum iurisdictionem in provinciis populi Romani quaestores habent; nam in provincias Caesaris omnino quaestores no mittuntur, et ob id hoc edictum in his provinciis non proponitur (Gai. I, 6). Vgl. §. 7 I. de iure nat. 1, 2.

3. Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt adiuvandi, vel supplendi, vel corrigendi iuris civilis gratia propter utilitatem publicam, quod et honorarium dicitur ad honorem praetorum sic nominatum (Papinian. in L. 7 §. 1 D. de iust. et iure 1, 1).

B. Die Rechtsquellen in der vierten Periode.

1) Vor Justinian. §. 31.

Papiniani, Pauli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus ita, ut Gaium, quae Paulum, Ulpianum et cunctos, comitetur auctoritas, lectionesque ex omni eius opere recitentur. Eorum quoque scientiam, quorum tractatus atque sententias praedicti omnes suis operibus miscuerunt, ratam esse censemus, ut Scaevolae, Sabini, luliani atque Marcelli, omniumque, quos illi celebrarunt, si tamen eorum libri propter antiquitatis incertum codicum collatione firmentur. Ubi autem diversae sententiae proferuntur, potior numerus vincat auctorum, vel si numerus aequalis sit, eius partis praecedat auctoritas, in qua excellentis ingenii vir Papinianus emineat, qui ut singulos vincit, ita cedit duobus. Notas etiam Pauli atque Ulpiani in Papiniani corpus factas (sicut dudum statutum est) praecipimus infirmari. Ubi autem pares eorum sententiae recitantur, quorum par censetur auctoritas, quod sequi debeat, eligat moderatio iudicantis. Pauli quoque Sententias semper valere praecipimus. (Impp. Theodosius et Valentinianus in L. 3 Th. C. de responsis prud. 1, 4 a. 426).

2) Die Gesezgebung Justinian's.

a) Deren Bestandteile. §. 32.

b) Ueberlieferung der Gesezgebung Justinian's. §. 33.

c) Ueber die Art, aus dem Corpus iuris zu citiren. §. 34. Anhang. Die röm. Rechtsquellen bei den Germanen. §. 35.

Erftes Buch.

Allgemeine Lehren.

1. Inhalt und Gliederung des Privatrechtes. §. 36.

1. Bona intelliguntur cuiusque, quae deducto aere alieno supersunt (Paul. in L. 39 §. 1 de V. S. 50, 16).

2. Bona autem hic, ut plerumque solemus dicere, ita accipienda sunt: universitatis cuiusque successionem, qua succeditur in ius demortui, suscipiturque eius rei commodum et incommodum; nam sive solvendo sunt bona, sive non sunt, sive damnum habent, sive lucrum, sive in corporibus sunt, sive in actionibus, in hoc loco proprie bona appellabuntur (Ulpian. in L. 3 pr. de B. P. 37, 1).

3. Omne autem ius, quo utimur, vel ad personas pertinet, vel ad res, vel ad actiones (Gai. I,8 = §. 12 I. de iure nat. 1, 2).

II. Von den Rechtssubjecten oder Personen.

1) Begriff. §. 37.

2) Von den physischen Personen insbesondere. §. 38.

1. Partus enim, antequam edatur, mulieris portio est vel viscerum (Ulpian. in L. 1 §. 1 de inspic. ventre 25, 4).

2. Qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset, custoditur, quoties de commodis ipsius partus quaeritur, quamquam alii, antequam nascatur, nequaquam prosit (Paul. in L. 7 de statu hom. 1, 5). 3. Antiqui libero ventri ita prospexerunt, ut in tempus nasceudi omnia ei iura integra reservarent (Paul. in L. 3 si pars hered. 5, 4).

3) Von den juristischen Personen insbesondere. §. 39.

Si quid universitati debetur, singulis non debetur, nec quod debet universitas, singuli debent (Ulpian. in L. 7 §. 1 quod cuiusque univers. 3, 4).

III. Von der Entstehung und Aufhebung rechtlicher Eigenschaften und Verhältnisse überhaupt.

A. Allgemeines. §. 40.

Nemo plus iuris ad alium transferre potest, quam ipse haberet (Ulpian. in L. 54 de R. I. 50, 17).

B. Insbesondere.

1) Von den juristischen Handlungen.

a) Ueberhaupt. §. 41.

1. Puberem Cassiani quidem eum esse dicunt, qui habitu corporis pubes apparet, id est qui generare possit, Proculeiani autem eum, qui

9

annorus

quatuordecim annos explevit; verum Priscus eum puberem esse,
quem utrumque concurrit et habitus corporis et numerus
(Ulp. XI, 28). Vgl. Gai. I, 196.

2. Inviti adolescentes curatores non accipiunt, praeterquam in litem (§.?
I. de curator. 1, 23).

3. Tutoris auctoritas necessaria est mulieribus quidem in his rebus: lege aut legitimo iudicio agant, si se obligent, si civile negotium gerant, si libertae suae permittant in contubernio alieni servi morar si rem mancipi alienent; pupillis autem hoc amplius etiam in rerum nec mancipi alienatione tutoris auctoritate opus est (Ulp. XI, 27) Vgl. Gai. I, 192, II, 80-85.

4. Moribus per praetorem bonis interdicitur hoc modo: Quando tibi bona paterna avitaque nequitia tua disperdis liberosque tuos ad egestatem perducis, ob eam rem tibi ea re com. mercioque interdico (Paul. III, 4a. §. 7.).

b) Insbesondere von Rechtsgeschäften.

a) Begriff und wesentliche Erfordernisse. §. 42.

1. In ambiguo sermone non utrumque dicimus, sed id duntaxat quod volumus; itaque qui aliud dicit quam vult, neque id dicit, quod vox significat, quia non vult, neque id quod vult, quia id non loquitur (Paul. in L. 3 de reb. dub. 34, 5).

2. Nihil tam naturale est, quam eo genere quidque dissolvere, quo colli gatum est; ideo verborum obligatio verbis tollitur, nudi consensus obligatio contrario consensu dissolvitur (Ulpian. in L. 35 de R. I. 50, 17). Vgl. L. 100, 153 eod.

B) Inhalt. §. 43.

1. Item si quis sub ea conditione stipuletur, quae existere non potest, veluti,, si digito coelum tetigerit," inutilis est stipulatio; sed legatum sub impossibili conditione relictum nostri praeceptores proinde valere putant, ac si ea conditio adiecta non esset, diversae scholae auctores non minus legatum inutile existimant, quam stipulationem; et sane vix idonea diversitatis ratio reddi potest (Gai. III, 98).

2. Obtinuit, impossibiles conditiones testamento adscriptas pro nullis habendas (Ulpian. in L. 3 de condit. 35, 1).

3.

[ocr errors]

--

quum enim semel conditio exstitit, perinde habetur, ac si illo tempore, quo stipulatio interposita est, sine conditione facta esset (Gaius in L. 11 §. 1 qui potiores 20, 4).

4. Actus legitimi, qui non recipiunt diem vel conditionem, veluti mancipatio, acceptilatio, hereditatis aditio, servi optio, datio tutoris, in totum vitiantur per temporis vel conditionis adiectionem (Papinian. in L. 77 de R. 1. 50, 17). Vgl. fr. Vat. §. 329.

7) Dekonomischer Zweck; insbesondere von der Schenkung. §. 44. Inst. 2, 7 de donationibus.

d) Beweggründe. §. 45.

1. Ait praetor:

Quod metus causa gestum erit, ratum non habebo (Ulpian. in L. 1 pr. quod metus causa 4, 2).

2. L. 9 pr. de iur. et facti ign. 22, 6 (s. oben §. 19 Text 1).

3. Dolum malum Servius quidem ita definiit: machinationem quandam

« PreviousContinue »