Page images
PDF
EPUB

3) Quasi possessio der Servituten. §. 94.

4) Entstehung der Servituten. §. 95. Gai. 11, 28-33.

1. Sed iura praediorum urbanorum in iure tantum cedi possunt, rusti corum vero etiam mancipari possunt. Ususfructus in iure cessionem tantum recipit (Gai. II, 29, 30).

2. Per mancipationem deduci ususfructus potest, non etiam transferri Per do lego legatum et per in iure cessionem et deduci et dari potest. Item potest constitui et familiae erciscundac vel communi dividundo iudicio legitimo. In re nec mancipi per traditionem deduci ususfructus non potest; nec in homine, si peregrino tradatur; civili enim actione constitui potest, non traditione, quae iuris gentium est (Paul. in Vat. fr. §. 47). Vgl. Gai. II, 33. ·

3.

quia eam usucapionem sustulit lex Scribonia, quae servitutem constituebat (Paul. in L. 4 §. 29 de usurpat. 41, 3).

4. Sed haec scilicet in Italicis praediis ita sunt, quia et ipsa praedia mancipationem et in iure cessionem recipiunt. Alioquin in provincialibus praediis sive quis usumfructum sive ius eundi, agendi aquamve ducendi vel altius tollendi aedes aut non tollendi, ne luminibus vicini officiatur, ceteraque similia iura constituere velit, pactionibus et stipulationibus id efficere potest, quia ne ipsa quidem praedia manci pationem aut in iure cessionem recipiunt (Gai. II, 31).

5. Si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aquae ducendae nactus sit, non est ei necesse docere de iure, quo aqua constituta est, veluti ex legato vel alio modo; sed utilem habet actionem, ut ostendat, per annos forte tot usum se non vi, non clam, non pre cario possedisse (Ulpian. in L. 10 pr. si servitus 8, 5).

5) Endigung der Servituten. §. 96.

Pauli Sent. III, 6 §. 28-33.

1. Rei mutatione amittitur ususfructus, si domus [usufructu] legato in cendio conflagraverit aut ruina pericrit, licet postea restituatur (Paul Sent. III, 6 §. 31). Vgl. §. 3 I. de usufr. 2, 4.

2. Non utendo amittitur ususfructus, si possessione fundi biennio fru ctuarius non utatur, vel rei mobilis anno (Paul. Sent. III, 6 §. 30). Vgl. Paul. I, 17 §. 1, 2.

3. Haec autem iura similiter, ut rusticorum quoque praediorum, certo tempore non utendo pereunt, nisi quod haec dissimilitudo est, quod non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si vicinus simul libertatem usucapiat, veluti si aedes tuae aedibus meis serviant, ne altius tollantur, ne luminibus mearum aedium officiatur, et ego per statutum tempus fenestras meas praefixas habuero vel obstruxero, ita demum ius meum amitto, si tu per hoc tempus aedes tuas altius sublatas habueris; alioquin si nihil novi feceris, retinco servitutem. Item si tigni immissi aedes tuae servitutem debent et ego exemero tignum, ita demum amitto ius meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaveris et per constitutum tempus ita habueris, alioquin si nihil novi feceris, integrum ius meum permanet (Gaius in L.6 de S. P. U. 8, 2).

6) Klagen zur Geltendmachung und Bestreitung von Servituten. §. 97. Gai, IV, 3, §. 2 I. de action. 4, 6.

1. De servitutibus in rem actiones competunt nobis (ad exemplum earum, quae ad usumfructum pertinent) tain confessoria, quam negatoria: confessoria ei, qui servitutes sibi competere contendit, negatoria domino, qui negat (Ulpian. in L. 2 pr. si serv. vind. 8, 5).

2. Si de usufructu agatur tradito, Publiciana datur. Itemque servitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis vel per patientiam, forte si per domum quis suam passus est aquaeductum transduci; item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat (Ulpian. in L. 11 §. 1 de Public. actione 6, 2). 1. Superficies und Emphyteusis (ager vectigalis). 1) Gemeinsames. §. 98.

Ait Praetor: Uti ex lege locationis sive conductionis (? venditionis?) superficie, qua de agitur, nec vi, nec clam, nec precario alter ab altero fruemini, quominus fruamini, vim fieri veto. Si qua alia actio de superficie postulabitur, causa cognita dabo (Ulpian. in L. 1 pr. de superfic. 43, 18).

2) Die Superficies. §. 99.

3) Die Emphyteufis (ager vectigalis). §. 100.

Gal. II, 145, §. 3 1. de locatione et conductione 3, 24.

Agri civitatum alii vectigales vocantur, alii non. Vectigales vocantur, qui in perpetuum locantur, id est hac lege, ut, quamdiu pro illis vectigal pendatur, tamdiu neque ipsis, qui conduxerint, neque his, qui in locum eorum successerunt, auferri eos liceat. Non vectigales sunt, qui ita colendi dantur, ut privatim agros nostros colendos dare solemus. Qui in perpetuum fundum fruendum conduxerunt a municipibus, quamvis non efficiantur domini, tamen placuit competere eis in rem actionem adversus quemvis possessorem; sed et adversus ipsos municipes; ita tamen, si vectigal solvant. Idem est, et si ad tempus habuerint conductum, nec tempus conductionis finitum sit (Paul. et Ulpian. in L. 1-3 si ager vectigalis 6, 3).

Zweite Abteilung.

Die Forderungsverhältnisse.

1. Begriff und Wesen der obligatio. §. 101.

1. Obligatio est iuris vinculum, quo necessitate adstringimur alicuius solvendae rei secundum nostrae civitatis iura (Pr. I. de obligationibus 3, 13).

2. Obligationum substantia non in eo consistit, ut aliquod corpus nostrum aut servitutem nostram faciat, sed ut alium nobis obstringat ad dandum aliquid vel faciendum vel praestandum (Paul. in L. 3 pr. de 0. et A. 44, 7).

3.

ea enim in obligatione consistere, quae pecunia lui praestarique possunt (Ulpian. in L. 9 §. 2 de statulib. 40, 7).

4. Nunc transeamus ad obligationes, quarum summa divisio in duas species deducitur: omnis enim obligatio vel ex contractu nascitur vel ex delicto (Gai. III, 88).

II. Inhalt und Wirksamkeit der obligatio.

1) Im allgemeinen. §. 102.

1. Sed et futurae obligationis nomine (res hypothecae) dari possunt; sed et non solum solvendae omnis pecuniae causa, verum etiam de parte eius; et vel pro civili obligatione vel honoraria vel tantum turali (Marcian. in L. 5 pr. de pignor. 20, 1).

na

2. Etiam, quod natura debetur, venit in compensationem (Ulpian, in L. 6 de compens. 16, 2).

3. Fideiussor accipi potest, quoties est aliqua obligatio civilis vel na turalis, cui applicetur. Naturales obligationes non eo solo aestimantur, si actio aliqua earum nomine competit, verum etiam quum soluta pecunia repeti non potest (Iulian. in L. 16 §. 3, 4 de fideiuss. 46, 1). 4. Servi ex delictis quidem obligantur, et si manumittantur, obligati remanent; ex contractibus autem civiliter quidem non obligantur, sed naturaliter et obligantur et obligant. Denique si servo, qui mihi mutuam pecuniam dederat, manumisso solvam, liberor. (Ulpian, in L. 14 de O. et A. 44, 7).

5.

aliud pro alio invito creditori solvi non potest (Paul. in L. 2 §. 1 de reb. cred. 12, 1).

6. Loco plus petitur: veluti cum quis id, quod certo loco sibi stipulatus est, alio loco petit sine commemoratione illius loci, in quo sibi dari stipulatus fuerit; verbi gratia, si is, qui ita stipulatus est: Ephesi dare spondes Romae pure intendat dari sibi oportere. Ideo autem plus petere intelligitur, quia utilitatem, quam habuit promissor, si Ephesi solveret, adimit ei pura intentione. Propter quam causam alio loco petenti arbitraria actio proponitur, in qua scilicet ratio habetur utilitatis, quae promissori competitura fuisset, si illo loco solveret, quae utilitas plerumque in mercibus maxima invenitur, veluti vino, oleo, frumento, quae per singulas regiones diversa habent pretia; sed et pecuniae numeratae non in omnibus regionibus sub iisdem usuris fenerantur. Si quis tamen Ephesi petat, id est eo loco petat, quo ut sibi detur, stipulatus est, pura actione recte agit (§. 33 I. de action. 4, 6).

7. In diem debitor adeo debitor est, ut ante diem solutum repetere non possit (Paul. in L. 10 de cond. indeb. 12, 6).

8. Cedere diem significat, incipere deberi pecuniam, venire significat, eum diem venisse, quo pecunia peti possit. Ubi pure quis stipu latus fuerit, et cessit et venit dies; ubi in diem, cessit dies, sed nondum venit; ubi sub conditione, neque cessit, neque venit dies pendente adhuc conditione (Ulpian. in L. 213 pr. de V. S. 50, 16).

2) Bei Collision mehrerer Obligationen. §. 103.

III. Gegenstand der obligatio.

1) Im allgemeinen. §. 104.

Certum est,

Stipulationum quaedam certae sunt, quaedam incertae.
quod ex ipsa pronuntiatione apparet, quid, quale quantumque sit, ut

ecce aurei decem, fundus Tusculanus, homo Stichus, tritici Africi optimi modii centum, vini Campani optimi amphorae centum. (Gaius in L. 74 de V. 0. 45, 1).

2) Insbesondere.

a) 3insen. §. 105.

b) Schadensersaz.

a) Begriff und Berechnung. §. 106.

P) Entstehung der Verpflichtung zu Schadensersaz. §. 107.

1. Si servum stipulatus fuero, et nulla mora intercedente servus decesserit, si quidem occidat eum promissor, expeditum est; sin autem negligat infirmum, an teneri debeat promissor? considerantibus, utrum, quemadmodum in vindicatione hominis, si neglectus a possessore fuerit, culpae huius nomine tenetur possessor, ita et quum dari promisit, an culpa, quod ad stipulationem attinet, in faciendo accipienda sit, non in non faciendo? Quod magis probandum est, quia, qui dari promisit, ad dandum, non faciendum tenetur. (Paul. in L. 91 pr.

de V. 0. 45, 1).

2. Lata culpa est nimia negligentia, id est non intelligere, quod omnes intelligunt. (Ulpian. in L. 213 §. 2 de V. S. 50, 16).

3. lata culpa plane dolo comparabitur. (Ulpian. in L. 1 §. 1 si mensor. 11, 6).

4. In lege Aquilia et levissima culpa venit. (Ulpian. in L. 44 pr. ad L. Aquil. 9, 2).

5.

in contractibus bonae fidei servatur, ut si quidem utriusque contrahentis commodum versetur, etiam culpa, sin unius solius, dolus malus tantummodo praestetur. (African. in L. 108 §. 12 de legat. I [30]).

6. Socius socio etiam culpae nomine tenetur, id est desidiae atque ne-
gligentiae. Culpa autem non ad exactissimam diligentiam dirigenda
est; sufficit etenim talem diligentiam communibus rebus adhibere,
qualem suis rebus adhibere solet, quia qui parum diligentem sibi so-
cium acquirit, de se queri debet. (Gaius in L. 72 pro socio 17, 2).
Vgl. §. 9 1. de societate 3, 25.
7. Mora fieri intelligitur non ex re,
tus opportuno loco non solverit.
et mora 22, 1).

IV. Entstehung der Obligationen.
Uebersicht der Entstehungsgründe. §. 108.

sed ex persona, id est si interpella(Marcian. in L. 32 pr. de usuris

Sequens divisio (obligationum) in quatuor species deducitur; aut enim ex contractu sunt, aut quasi ex contractu, aut ex maleficio, aut quasi ex maleficio. (§. 2 I. de obligat. 3, 13).

A. Rechtsgeschäfte.

1) Verträge.

a) Geschichte des röm. Vertragssystems. §. 109.
b) Einteilung der obligatorischen Verträge. §. 110.

Et prius videamus de his (obligationibus), quae ex contractu nascun-
tur. Harum quatuor genera sunt: aut enim re contrahitur obligatio,

aut verbis, aut literis, aut consensu. (Gai. III, 89). Vgl. §. 2 I. de obligation. 3, 13.

c) Die einzelnen Vertragsarten.

A. Contractus.

a) Das nexum. §. 111.

1. Nexum, Manilius scribit, omne quod per acs et libram geritur, in quo
sint mancipia; Mucius: quae per aes et libram fiant, ut obligemur,
praeter quum mancipio detur. Hoc verius esse, ipsum verbum osten-
dit, de quo quaeritur; nam ideo, quod obligatur per libram, neque
suum fit, inde nexum dictum. (Varro de ling. lat. VII, 5 §. 105).
2. Liber, qui suas operas in servitutem pro pecunia qua damnas debe-
bat, dum solveret, nexus vocatur, ut ab aere obaeratus. Hoc C. Poe-
telio rogante solo dictatore sublatum, ne fieret, et omnis, qui bonam
copiam iurarunt, ne essent nexi, dissoluti. (Varro ibid.)

P) Die Stipulation. §. 112.

Gai. III, 92—127, Inst. 3, 15 de verborum obligatione, 3, 18 de divisione stipulationum, 3, 19 de inutilibus stipulationibus.

1. Verbis obligatio fit ex interrogatione et responsione, velut: Dari spondes? Spondeo, Dabis? Dabo, Promittis? Promitto, Fide promittis? Fide promitto, Fide iubes? Fide iubeo, Facies! Faciam. Sed haec quidem verborum obligatio: Dari spondes! Spondeo propria civium Romanorum est, ceterae vero iuris gentium sunt, itaque inter omnes homines, sive cives Romanos sive peregrinos, valent, et quamvis ad Graecam vocem expressae fuerint. (Gai. III, 92, 93). Vgl. pr., §. 1 1. de V. 0. 3, 15.

2. Verbis obligatio contrahitur ex interrogatione et responsione, cum quid dari fierive nobis stipulamur. Ex qua duae proficiscuntur actiones: tam condictio, si certa sit stipulatio, quam ex stipulatu, si incerta. (Pr. I. de V. 0. 3, 15).

3. Possumus tamen ad id quod stipulamur, alium adhibere, qui idem stipuletur, quem vulgo adstipulatorem vocamus. Sed huic proinde actio competit proindeque ei recte solvitur ac nobis; sed quidquid consecutus erit, mandati iudicio nobis restituere cogetur. (Gai. III, 110, 111).

4.

mur,

adstipulatorem vero fere tunc solum adhibemus, cum ita stipulaut aliquid post mortem nostram detur, quod cum stipulando nihil agimus, adhibetur adstipulator, ut is post mortem nostram agat; qui si quid fuerit consecutus, de restituendo eo mandati iudicio heredi nostro tenetur. (Gai. III, 117). Vgl. Gai. III, 100.

5. Pro eo quoque qui promittit, solent alii obligari, quorum alios sponsores, alios fidepromissores, alios fideiussores appeliamus. Sponso

res quidem et fidepromissores et fideiussores saepe solemus accipere, dum curamus, ut diligentius nobis cautum sit. (Gai. III, 115, 117). 6. Verborum obligatio inter praesentes, non ctiam inter absentes contrahitur. Quodsi scriptum fuerit instrumento, promisisse aliquem, perinde habetur, atque si interrogatione praecedente responsum sit. (Paul. Sent. V, 7 §. 2). Vgl. §. 17 I. de inutil. stipul. 3, 17.

7. Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. Sed cum

« PreviousContinue »