Page images
PDF
EPUB

aere tuo vas aliquod fecero, vel ex tabulis tuis navem aut armarium aut subsellia fecero, vel ex lana tua vestimentum, vel ex vino et melle tuo mulsum, vel ex medicamentis tuis emplastrum aut collyrium, vel ex uvis aut olivis aut spicis tuis vinum vel oleum vel frumentum. Est tamen etiam media sententia recte existimantium, si species ad materiam reverti possit, verius esse, quod et Sabinus et Cassius senserunt; si non possit reverti, verius esse, quod Nervae et Proculo placuit. Ut ecce vas conflatum ad rudem massam auri vel argenti vel aeris reverti potest, vinum vero vel oleum vel frumentum ad uvas et olivas et spicas reverti non potest; ac ne mulsum quidem ad mel et vinum, vel emplastrum aut collyria ad medicamenta reverti possunt (Gai. in L. 7 §. 7 de A. R. D. 41, 1). Vgl. Gai. II, 79, §. 25 I. h. t. 2, 1.

7) Tradition. §. 77.

Gai. II, 19-21, §. 40—48 I. h. t. 2, 1.

1. Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur (Dioclet. et Maxim. in L. 20 C. de pactis 2, 3).

2. Traditio propria est alienatio rerum nec mancipi. Harum rerum dominia ipsa traditione adprehendimus, scilicet si ex iusta causa traditae sunt nobis (Ulp. XIX, 7). ·

3. Sed si quidem ex causa donationis aut dotis aut qualibet alia ex causa tradantur, sine dubio transferuntur; venditae vero et traditae non aliter emptori acquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo ei satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato. Quod cavetur quidem etiam ex lege duodecim tabularum, tamen recte dicitur, et iure gentium, id est iure naturali, id effici. Sed si is qui vendidit, fidem emtoris secutus fuerit, dicendum est, statim rem emptoris fieri (§. 41 I. h. t. 2, 1).

4. Nihil autem interest, utrum ipse dominus tradat alicui rem, an voluntate eius alius (§. 42 I. eod.).

5. Hoc amplius interdum et in incertam personam collocata voluntas domini transfert rei proprietatem, ut ecce praetores vel consules, qui missilia iactant in vulgus, ignorant, quid eorum quisque excepturus sit, et tamen, quia volunt, quod quisque exceperit, eius esse, statim eum dominum efficiunt (§. 46 I. eod.).

d) Fruchterwerb. §. 78.

§. 19, 35-38 1. h. t.. 2, 1.

1. Si quis a non domino, quem dominum esse credebat, bona fide fundum emerit vel ex donatione aliave qua iusta causa aeque bona fide acceperit: naturali ratione placuit, fructus, quos percepit, eius esse pro cultura et cura. Et ideo, si postea dominus supervenerit et fundum vindicet, de fructibus ab eo consumptis agere non potest. Ei vero, qui sciens alienum fundum possederit, non idem concessum est; itaque cum fundo etiam fructus, licet consumpti sunt, cogitur restituere (§. 35 I. h. t. 2, 1).

2. Is, ad quem ususfructus fundi pertinet, non aliter fructuum dominus efficietur, quam si eos ipse perceperit. Et ideo, licet maturis fructibus, nondum tamen perceptis, decesserit, ad heredem eius non per

[ocr errors]

tinent, sed domino proprietatis acquiruntur. Eadem fere et de colons dicuntur (§. 36 I. eod.).

e) Finden eines Schazes. §. 79.

1. Thesaurus est vetus quaedam depositio pecuniae, cuius non exsta memoria, ut iam dominum non habeat (Paul. in L. 31 §. 1 de A. R. D. 41, 1).

2. Thesauros, quos quis in suo loco invenerit, Divus Hadrianus, nate ralem aequitatem secutus, ei concessit, qui invenerit. Idemque statuit si quis in sacro aut in religioso loco fortuito casu invenerit. At quis in alieno loco, non data ad hoc opera, sed fortuitu invenerit dimidium domino soli concessit. Et convenienter, si quis in Caesari loco invenerit, dimidium inventoris, dimidium Caesaris esse statuit cui conveniens est, ut, si quis in publico loco vel fiscali invenerit dimidium ipsius esse, dimidium fisci vel civitatis (§. 39 I. h. t. 2, 1) 5) Körperliche Verbindung zweier Sachen. §. 80.

Gal. II, 73-78, §. 26-34 1. h. t. 2, 1.

1. Si duorum materiae ex voluntate dominorum confusae sint, totum i corpus, quod ex confusione fit, utriusque commune est, veluti, qui vina sua confuderint, aut massas argenti vel auri conflaverin Sed et si diversae materiae sint et ob id propria species facta sit forte ex vino et melle mulsum, aut ex auro et argento electrum idem iuris est, nam et eo casu communem esse speciem non dubi tatur. Quodsi fortuitu et non voluntate dominorum confusae fuerin vel diversae materiae, vel quae eiusdem generis sunt, idem iuri esse placuit (§. 27 I. h. t. 2, 1).

2. Quodsi frumentum Titii tuo frumento mixtum fuerit, si quidem e voluntate vestra, commune erit, quia singula corpora, id est singul grana, quae cuiusque propria fuerint, ex consensu vestro communicat sunt. Quodsi casu id mixtum fuerit, vel Titius id miscuerit sin voluntate tua, non videtur commune esse, quia singula corpora i sua substantia durant, nec magis istis casibus commune fit frumentu quam grex communis esse intelligitur, si pecora Titii tuis pecoribu mixta fuerint. Sed si ab alterutro vestrum id totum frumentum re tineatur, in rem quidem actio pro modo frumenti cuiusque competi arbitrio autem judicis continetur, ut is aestimet, quale cuiusque fru mentum fuerit (§. 28 I. eod.).

3. Si alienam purpuram quis intexuit suo vestimento, licet pretiosior et purpura, accessionis vice cedit vestimento, et, qui dominus fuit pu purae, adversus eum, qui subripuit, habet furti actionem et condi ctionem, sive ipse est, qui vestimentum fecit, sive alius; nam exstin ctae res, licet vindicari non possint, condici tamen a furibus et quibusdam aliis possessoribus possunt (§. 26 I. eod.).

4. Literae quoque, licet aureae sint, perinde chartis membranisve cedun acsi solo cedere solent ea, quae inaedificantur aut inseruntur; ideo que, si in chartis membranisve tuis carmen vel historiam vel orationer Titius scripserit, huius corporis non Titius, sed tu dominus ess iudiceris. Si quis in aliena tabula pinxerit, quidam putant tabulam picturae cedere, aliis videtur pictura, qualiscunque sit, ta

[ocr errors]

bulae cedere. Sed nobis videtur melius esse, tabulam picturae cedere; ridiculum est enim, picturam Apellis vel Parrhasii in accessionem vilissimae tabulae cedere (§. 33, 34 I. eod.). Vgl. Gai. II, 77, 78. 5. Praeterea id, quod in solo nostro ab aliquo aedificatum est, quamvis ille suo nomine aedificaverit, iure naturali nostrum fit, quia superficies solo cedit. Multoque magis id accidit et in planta, quam quis in solo nostro posuerit, si modo radicibus terram complexa fuerit. Idem contingit et in frumento, quod in solo nostro ab aliquo satum fuerit (Gai. II, 73–75). Vgl. §. 29–32 I. h. t. 2,1.

[ocr errors]

6. Cum in suo solo aliquis ex aliena materia aedificaverit, ipse dominus intelligitur aedificii, quia omne, quod inaedificatur, solo cedit. Nec tamen ideo is, qui materiae dominus fuerat, desinit eius dominus esse sed tantisper neque vindicare eam potest, neque ad exhibendum de ea re agere, propter legem duodecim tabularum, qua cavetur, ne quis tignum alienum aedibus suis iniunctum eximere cogatur, sed duplum pro eo praestet per actionem, quae vocatur de tigno iniuncto (appellatione autem tigni omnis materia significatur, ex qua aedificia fiunt); quod ideo provisum est, ne aedificia rescindi necesse sit. Sed si aliqua ex causa dirutum sit aedificium, poterit materiae dominus, si non fuerit duplum iam persecutus, tunc eam vindicare et ad exhibendum de ea re agere (§. 29 I. cod.).

7) Erwerb zufolge der Lage von Grundstücken an einem öffentlichen Fluffe. §. 81.

Gal. II, 70-72, §. 20-24 I. h. t. 2, 1.

1. Sed et id, quod per alluvionem nobis adiicitur, eodem iure (sc. iure gentium) nostrum fit; per alluvionem autem id videtur adiici, quod ita paulatim flumen agro nostro adiicit, ut aestimare non possimus, quantum quoquo momento temporis adiiciatur: hoc est, quod vulgo dicitur, per alluvionem id adiici videri, quod ita paulatim adiicitur, ut oculos nostros fallat (Gai. II, 70). Vgl. §. 20 1. h. t. 2,1. 2. Quodsi vis fluminis partem aliquam ex tuo praedio detraxerit et vicini praedio appulerit: palam est, eam tuam permanere. Plane si longiore tempore fundo vicini haeserit, arboresque, quas secum traxerit, in eum fundum radices egerint, ex eo tempore videntur vicini fundo acquisitae esse (§. 21 I. h. t. 2, 1). Vgl. Gai. II, 71.

3. Quodsi naturali alveo in universum derelicto, alia parte fluere (flumen) coeperit, prior quidem alveus eorum est, qui prope ripam eius praedia possident, pro modo scilicet latitudinis cuiusque agri, quae latitudo prope ripam sit; novus autem alveus eius iuris esse incipit, cuius et ipsum flumen, id est publici. Quodsi post aliquod tempus ad priorem alveum reversum fuerit flumen, rursus novus alveus eorum esse incipit, qui prope ripam eius praedia possident (§. 23 I. h. t. 2, 1).

4. At si in medio flumine insula nata sit, haec eorum omnium communis est, qui ab utraque parte fluminis prope ripam praedia possident; si vero non sit in medio flumine, ad eos pertinet, qui ab ea parte, quae proxima est, iuxta ripam praedia habent (Gai. II, 72). Vgl. §. 22 I. h. t. 2, 1.

c) Die civilen Arten des Eigentumserwerbes und Verlustes.

a) Mit Ausschluß der usucapio. §. 82.

Gai. I, 119-122, II, 22-25, Ulp. XIX, 2—17.

1. In iure cessio autem hoc modo fit: apud magistratum populi Romani, velut praetorem, vel apud praesidem provinciae is, cui res in iure ceditur, rem tenens ita dicit: Hunc ego hominem ex iure Qui ritium meum esse aio; deinde, postquam hic vindicaverit, praetor interrogat eum qui cedit, an contra vindicet; quo negante aut tacente tunc ei, qui vindicaverit, eam rem addicit; idque legis actio vocatur, quae fieri potest etiam in provinciis apud praesides earum (Gai. II, 24). Vgl. Ulp. XIX, 9, 10.

Eaque

2. Est autem mancipatio, ut supra quoque diximus, imaginaria quaedar
venditio; quod et ipsum ius proprium civium Romanorum est.
res ita agitur: adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Re-
manis puberibus et praeterea alio eiusdem conditionis, qui libram
aëneam teneat, qui appellatur libripens, is qui mancipio accipit.
aes tenens ita dicit: Hunc ego hominem ex iure Quiritium meum
esse aio, isque mihi emptus est hoc aere aëneaque libra,
deinde aere percutit libram, idque aes dat ei, a quo mancipio accipit
quasi pretii loco (Gai. I, 119). Vgl. Ulp. XIX, 3.

3. Adiudicatione dominium nanciscimur per formulam familiae herciscun-
dae, quae locum habet inter coheredes, et per formulam communi
dividundo, cui locus est inter socios, et per formulam finium regun-
dorum, quae est inter vicinos. Nam si iudex uni ex heredibus aut
sociis aut vicinis rem aliquam adiudicaverit, statim illi adquiritur,
sive mancipi sive nec mancipi sit (Ulp. XIX, 16). Vgl. Ga i. IV, 42.
4. Lege nobis adquiritur velut caducum vel ereptorium ex lege Papia
Poppaea, item legatum ex lege duodecim tabularum, sive mancipi
res sint, sive nec mancipi (Ulp. XIX, 17).

6) Die usucapio. §. 83.

Gai. II, 42-61.

quam nec

1. Usucapione dominium adipiscimur tam mancipi rerum,
mancípi; usucapio est autem dominii adeptio per continuationem pos-
sessionis anni vel biennii: rerum mobilium anni, immobilium biennii.
(Ulp. XIX, 8). Vgl. Modestin. in L. 3 de usurpat. 41, 3.

2. Lex usum et auctoritatem fundi iubet esse biennium (Cicero pro
Caec. 19). Vgl. Gai, II, 54.

3. Indicant duodecim:

de off. I, 12).

adversus hostem aeterna auctoritas. (Cicero

d) Die prätorischen` Arten des Eigentumserwerbes und Verlustes, insbesondere die longi temporis praescriptio. §. 84.

3) Eigentumsbeschränkungen. §. 85.

4) Eigentumsklagen.

a) Die rei vindicatio. §. 86.

Gal. IV, 16, 17, 91-95.

b) Die Publiciana in rem actio. §. 87.
Gai. IV, 36, §. 3, 4 I. de actionibus 4, 6.

[Eiusdem generis est, quae Publiciana vocatur]; datur autem haec
actio ei, qui ex iusta causa traditam sibi rem nondum usucepit eam-
que amissa possessione petit; nam quia non potest eam ex iure Qui-
ritium suam esse intendere, fingitur rem usucepisse et ita quasi ex
iure Quiritium dominus factus esset, intendit hoc modo: Iudex esto.
Si quem hominem Aulus Agerius emit et is ei traditus est,
anno possedisset, tum si eum hominem, de quo agitur, eius
ex iure Quiritium esse oporteret et reliqua (Ga i. IV, 36).

c) Die actio finium regundorum. §. 88.

B. Das neuere, insbesondere das Juftinianische Recht. §. 89.

Inst. 2, 1 de rerum divisione, 2, 6 de usucapionibus et longi temporis possessionibus.

3weites Hauptstück.

Dingliche Rechtsverhältnisse zu fremden Sachen.
(Iura in re.)

Einleitung. §. 90.

. Die Servituten.

1) Begriff und Arten. §. 91.

1. Quid aliud sunt iura praediorum, quam praedia qualiter se habentia, ut bonitas, salubritas, amplitudo? (Celsus in L. 86 de V. S. 50, 16). 2. Servitutum non ea natura est, ut aliquid faciat quis, veluti viridia tollat, aut amoeniorem prospectum praestet, aut in hoc, ut in suo pingat, sed ut aliquid patiatur aut non faciat. (Pompon. in L. 15 §. 1 de servitut. 8, 1).

3.

[ocr errors]

nulli enim res sua servit. (Paul. in L. 26 de S. P. U. 8, 2). 4. Nec usus, nec ususfructus itineris, actus, viae, aquaeductus legari potest, quia servitus servitutis esse non potest (Paul. in L. 1 de usu et usufr. 33, 2).

2) Insbesondere.

a) Die Prädialservituten. §. 92.

Inst. 2, 3 de servitutibus.

1. Ut pomum decerpere liceat, et ut spatiari et ut coenare in alieno possimus, servitus imponi non potest (Paul. in L. 8 pr. de servitut. 8, 1).

2. Omnes autem servitutes praediorum perpetuas causas habere debent, et ideo neque ex lacu, neque ex stagno concedi aquaeductus potest (Paul. in L. 28 de S. P. U. 8, 2).

3.

nec haustum pecoris, nec appulsum, nec cretae eximendae calcisque coquendae ius posse in alieno esse, nisi fundum vicinum habeat (Ulpian. in L. 5 §. 1 de S. P. R. 8, 3).

b) Die Personalservituten. §. 93.

Inst. 2, 4 de usufructu, 2, 5 de usu et habitatione.

Ususfructus est ius alienis rebus utendi fruendi salva rerum substantia

(Paul. in L. 1 D. de usufr. 7, 1). Vgl. pr. I. eod.

« PreviousContinue »