Page images
PDF
EPUB

Drittes Buch.

Das Vermögensrecht.

Erste Abteilung.

Die dinglichen Rechtsverhältnisse.

Gai. II, 1—27, pr.

A. Begriff. §. 63.

Einleitung.

Von den Sachen überhaupt.

§. 10 I. de rerum divisione 2, 1.

Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporales hae sunt, quae tangi possunt, veluti fundus, homo, vestis, aurum, argentum et denique aliae res innumerabiles. Incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae in iure consistunt, sicut hereditas, ususfructus, obligationes quoquo modo contractae. Nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur ; nam et fructus, qui ex fundo percipiuntur, corporales sunt, et id, quod ex aliqua obligatione nobis debetur, plerumque corporale est, veluti fundus, homo, pecunia; nam ipsum ius successionis et ipsum ius utendi fruendi, et ipsum ius obligationis incorporale est. Eodem numero sunt et iura praediorum urbanorum et rusticorum, quae etiam servitutes vocantur. (Gai. in L. 1 §. 1 de R. D. 1, 8 = Gai. II, 12— 14 tit. I. de reb. incorporal. 2, 2).

B. Privatrechtlich wichtige Eigenschaften der Sachen.

1) Res in commercio

extra commercium. §. 64.

Gai. 11, 2—11, pr. §. 10 1. de R. D. 2, 1.

1. Riparum usus publicus est iure gentium, sicut ipsius fluminis. Itaque navem ad eas appellere, funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mari reducere, onus aliquid in his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen navigare. Sed proprietas illorum est, quorum praediis haerent; qua de causa arbores quoque in his natae eorundem sunt. (Gai. in L. 5 pr. de D. R. 1, 8 § 4 I. eod.

=

2, 1). 2. Sed Celsus filius ait, hominem liberum scientem te emere non posse, nec cuiuscunque rei, si scias, alienationem esse, ut sacra et religiosa loca, aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed in publico usu habeantur, ut est campus Martius (Pompon. in L. 6 pr. de cont. emt. 18, 1).

3. In eadem causa sunt provincialia praedia, quorum alia stipendiaria, alia tributaria vocamus. Stipendiaria sunt ea, quae in his provinciis sunt, quae propriae populi Romani esse intelliguntur; tributaria sunt ea, quae in provinciis sunt, quae propriae Caesaris esse creduntur. (Gai. II, 21).

4. Sed in provinciali solo placet plerisque, solum religiosum non fieri, quia in eo solo dominium populi Romani est vel Caesaris, nos autem possessionem tantum et usumfructum habere videmur. (Gai. II, 7). 2) Res mancipi nec mancipi. §. 65.

Gai. II, 18-27.

[ocr errors]

1. Mancipatio propria species alienationis est rerum mancipi. Usucapione dominium adipiscimur tam mancipi rerum quam nec mancipi. In iure cessio quoque communis alienatio est et mancipi rerum et nec mancipi. (Ulp. XIX, 3, 8, 9). Vgl. Gai. II, 22, 43.

2. Res nec mancipi nuda traditione abalienari possunt, si modo corporales sunt et ob id recipiunt traditionem (Gai. II,119). Vgl. Ulp. XIX, 7. 3. Mancipi res sunt praedia in Italico solo, tam rustica, qualis est fundus, quam urbana, qualis domus; item iura praediorum rusticorum, velut via, iter, actus, aquaeductus; item servi et quadrupedes, quae dorso collove domantur, velut boves, muli, equi, asini. Ceterae res nec mancipi sunt. Elephanti et cameli, quamvis collo dorsove domentur, nec mancipi sunt, quoniam bestiarum numero sunt. (Ulp. XIX, 1). Vgl. Gai. II, 16, 17, I, 120.

3) Sonstige Eigenschaften. §. 66.

Mutui datio consistit in his rebus, quae pondere, numero, mensura consistunt, quoniam earum datione possumus in creditum ire, quia in genere suo functionem recipiunt per solutionem magis, quam specie; nam in ceteris rebus ideo in creditum ire non possumus, quia aliud pro alio invito creditori solvi non potest. (Paul. in L. 2 §. 1 de reb. cred. 12, 1).

Erstes Hauptstück.

Eigentum und Besiz.

I. Begriff von Eigentum und Besiz. §. 67.

1.

Separata esse debet possessio a proprietate; fieri etenim potest, ut alter possessor sit, dominus non' sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit; fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit. (Ulpian. in L. 1 §. 2 uti possid. 43, 17).

2. Διαφορὰ γὰρ τοῦ κρατεῖν καὶ τοῦ νέμεσθαι αὕτη· ὅτι κρατεῖν ἔστι φυσικῶς κατέχειν, νέμεσθαι δὲ τὸ ψυχῇ δεσπόζοντος κατέχειν. (Theophil. paraphr. Inst. III, 29 §. 2).

3. Nec idem est possidere et alieno nomine possidere. Nam possidet, cuius nomine possidetur; procurator alienae possessioni praestat ministerium. (Celsus in L. 18 pr. de acquir. poss. 41, 2).

II. Vom Befiz insbesondere.

1) Erwerb des Besizes. §. 68.

1. Adipiscimur possessionem corpore et animo; neque per se animo aut per se corpore. (Paul. in L. 3 §. 1 de acq. poss. 41, 2).

2. Non est corpore et tactu necesse apprehendere possessionem, sed etiam oculis et affectu. (Paul. in L. 1 §. 21 eod.).

3. Interdum etiam sine traditione nuda voluntas domini sufficit ad rem

transferendam; veluti si rem, quam commodavi aut locavi tibi, aut apud te deposui, vendidero tibi. Licet enim ex ea causa tibi eam non tradiderim, eo tamen, quod patior eam ex causa emtionis apud te esse, tuam efficio. (Gai. in L. 9 §. 5 de A. R. D. 41, 1). 4. lusta enim an iniusta adversus ceteros possessio sit, in hoc interdicto nihil refert; qualiscunque enim possessor hoc ipso, quod possessor est, plus iuris habet, quam ille, qui non possidet. (Paul. in L. 2 uti possid. 43, 17).

2) Verlust des Befizes. §. 69.

1. In amittenda quoque possessione affectio eius, qui possidet, intuenda
est. Itaque si in fundo sis et tamen nolis eum possidere, protinus
amittes possessionem. Igitur amitti et animo solo potest, quamvis
acquiri non potest. (Paul. in L. 3 §. 6 de acq. poss. 41, 2).
2. Nerva filius, res mobiles, excepto homine, quatenus sub custodia
nostra sint, hactenus possideri, id est, quatenus, si velimus,
ralem possessionem nancisci possimus. Nam pecus simul atque aber-
raverit, aut vas ita exciderit, ut non inveniatur, protinus desinere a
nobis possideri, licet a nullo possideatur. (Paul. in L. 3 §. 13 eod.).

3) Befizklagen (Poffefforische Interdicte).

Gai. IV, 148–160, §. 4—7 I, de interdictis 4, 15.

natu

Sequens divisio interdictorum haec est, quod quaedam adipiscendae possessionis causa comparata sunt, quaedam retinendae, quaedam recuperandae. (§. 2 I. h. t. 4, 15). Vgl. Gai. IV, 143, L. 2 §. 3 de interd. 43, 1.

a) Interdicta retinendae possessionis. §. 70.

1. Retinendae possessionis causa solet interdictum reddi, cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei controversia est et ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter petere debeat; cuius rei gratia comparata sunt Uti possidetis et Utrubi (Gai. IV, 148). Vgl. §. 4 I. h. t. 4, 15.

2.

Duplicia sunt velut Uti possidetis interdictum et Utrubi. Ideo autem duplicia vocantur, quia par utriusque litigatoris in his condicio est, nec quisquam praecipue reus vel actor intelligitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partes sustinet; quippe praetor pari sermone cum utroque loquitur, nam summa conceptio eorum interdictorum haec est: Uti nunc possidetis, quominus ita possideatis, vim fieri veto; item alterius: Utrubi hic homo, de quo agitur, apud quem maiore parte huius anni fuit, quominus is eum ducat, vim fieri veto. (Gai. IV, 160). 3. Ait Praetor: Uti eas aedes, quibus de agitur, nec vi nec clam nec precario alter ab altero possidetis: quominus ita possideatis, vim fieri veto. De cloacis hoc interdictum non dabo, neque pluris quam quanti res erit, intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam. (Ulpian. in L. 1 pr. uti possidetis 43, 17).

4.

Et quidem Uti possidetis interdictum de fundi vel aedium pessessione redditur. Utrubi vero de rerum mobilium possessione. 3t si quidem de fundo vel aedibus interdicitur, eum potiorem esse prae

tor iubet, qui eo tempore, quo interdictum redditur, nec vi nec clam nec precario ab adversario possideat; si vero de re mobili, tunc eum potiorem esse iubet, qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversario possidet; idque satis ipsis verbis interdictorum significatur. Annus autem retrorsus numeratur. Itaque si tu verbi gratia anni mensibus possederis prioribus quinque et ego septem posterioribus, ego potior ero quantitate mensium possessionis; nec tibi in hoc interdicto prodest, quod prior tua eius anni possessio est. (Gai. IV, 149, 150, 152).

b) Interdicta recuperandae possessionis. §. 71.

1. Praetor ait: Unde tu illum vi deiecisti, aut familia tua de-
iecit, de eo, quaeque ille tunc ibi habuit, tantummodo in-
tra annum, post annum de eo, quod ad eum, qui vi deiecit,
pervenerit, iudicium dabo. (Ulpian. in L. 1 pr. de vi 43, 16).
2. Recuperandae possessionis causa solet interdictum dari, si quis vi
deiectus sit; nam ei proponitur interdictum, cuius principium est:
Unde tu illum vi deiecisti, per quod is, qui deiecit, cogitur ei
restituere rei possessionem, si modo is, qui deiectus est, nec vi nec
clam nec precario possidet ab adversario: quod si aut vi aut clam aut
precario possederit, impune deiicitur. Interdum tamen etiam ei, quem
vi deiecerim, quamvis a me aut vi aut clam aut precario possideret,
cogor restituere possessionem, velut si armis eum vi deiecerim. (Gai.
IV, 154, 155). Vgl. §. 6 I. h. t. 4, 15.

3. Ait Praetor: Quod precario ab illo habes, aut dolo malo
fecisti, ut desineres habere, qua de re agitur, id illi re-
stituas. (Ulpian. in L. 2 pr. de precario 43, 26).

4. Iulianus scribit, si alter possessor provocet, alter dicat eum vi possidere, non debere hoc iudicium dari, nec post annum quidem, quia placuit, etiam post annum in eum, qui vi deiecit, interdictum reddi. Et, si precario, inquit, dicat eum possidere, adhuc cessabit hoc iudicium, quia et de precario interdictum datur. Sed et si clam dicatur possidere qui provocat, dicendum esse ait, cessare hoc iudicium; nam de clandestina possessione competere interdictum inquit. (Ulpian. in L. 7 §. 5 comm. div. 10, 3).

4) Geschichtlicher Ursprung des Besizrechtes. §. 72.

III. Vom Eigentum insbesondere.

A. Das frühere, namentlich das klassische Recht.

1) Verschiedene Arten des Eigentums bei den Römern. §. 73.
1. Sequitur, ut admoneamus, apud peregrinos quidem unum
esse do-
minium; ita aut dominus quisque est, aut dominus non intelligitur.
Quo iure etiam populus Romanus olim utebatur; aut enim ex iure
Quiritium unusquisque dominus erat, aut non intelligebatur dominus.
Sed postea divisionem accepit dominium, ut alius possit esse ex iure
Quiritium dominus, alius in bonis habere. Nam si tibi rem mancipi
neque mancipavero neque in iure cessero, sed tantum tradidero, in
bonis quidem tuis ea res efficitur, ex iure Quiritium vero mea per-
manebit, donec tu eam possidendo usucapias; semel enim impleta

usucapione proinde pleno iure incipit, id est et in bonis et ex iure Quiritium tua res esse, ac si ea mancipata vel in iure cessa esset (Gai. II, 40, 41).

2. Ceterum cum apud cives Romanos duplex sit dominium (nam vel in bonis vel ex iure Quiritium vel ex utroque iure cuiusque servus esse intelligitur), ita demum servum in potestate domini esse dicemus, si in bonis eius sit, etiamsi simul ex iure Quiritium eiusdem non sit; nam qui nudum ius Quiritium in servo habet, is potestatem habere non intelligitur (Gai. I, 54).

3. Sed qui nudum ius Quiritium in servo habet, licet dominus sit, minus tamen iuris in ea re habere intelligitur, quam usufructuarius et bonae fidei possessor; nam placet ex nulla causa ei adquiri posse, adeo ut etsi nominatim ei dari stipulatus fuerit servus, mancipiove nomine eius acceperit, quidam existiment nihil ei adquiri (Gai. III, 166). Vgl. Ulp. XIX, 20.

2) Erwerb und Verlust des Eigentums.

Gai. II, 18-27, 42-79, Ulp. XIX (de dominio et acquisitionibus rerum), §. 11-48 1. de rerum divisione 2, 1.

a) Allgemeines. §. 74.

1. Ergo ex his, quae diximus, adparet, quaedam naturali iure alienari, qualia sunt ea, quae traditione alienantur, quaedam civili, nam mancipationis et in iure cessionis et usucapionis ius proprium est civium Romanorum (Gai. II, 65). Vgl. §. 11 I. h. t. 2, 1.

2. Mancipatio locum habet inter cives Romanos et Latinos Coloniarios Latinosque Iunianos eosque peregrinos, quibus commercium datum est (Ulp. XIX, 4).

b) Die naturalen Arten des Erwerbes und Verlustes.

Gai. II, 65-79, §. II—48 I. h. t. 2, 1.

a) Dccupation. §. 75.

Gai. II, 66-69, §. 12-18 I. b. t. 2, 1.

1. Nec tamen ea tantum, quae traditione nostra fiunt, naturali nobis
ratione adquiruntur, sed etiam quae occupando ideo nostra fecerimus,
quia antea nullius essent, qualia sunt omnia, quae terra, mari, coelo
capiuntur (Gai. II, 66). Vgl. §. 12 I. h. t. 2, 1.
2. Qua ratione verius esse videtur, ut, si rem pro derelicto a domino
habitam occupaverit quis, statim eum dominum effici. Pro derelicto
autem habetur, quod dominus ea mente abiecerit, ut id rerum suarum
esse nollet, ideoque statim dominus esse desiit (§. 47 I. h. t. 2, 1).
3. Ea quoque, quae ex hostibus capiuntur, naturali ratione nostra fiunt
(Gai. II, 69). Vgl. §. 17 I. h. t. 2, 1.

P) Specification. §. 76.

Gai. II, 78, 79, §. 25, 34 I. h. t. 2, 1.

Quum quis ex aliena materia speciem aliquam suo nomine fecerit: Nerva et Proculus putant, hunc dominum esse, qui fecerit, quia quod factum est, antea nullius fuerat. Sabinus et Cassius magis naturalem rationem efficere putant, ut, qui materiae dominus fuerit, idem eius quoque, quod ex eadem materia factum sit, dominus esset, quia sine materia nulla species effici possit. Veluti si ex auro vel argento vel

« PreviousContinue »