Page images
PDF
EPUB

HEINECCIL,

ANTIQUITATUM,

ROMANA RUM

JURISPRUDENTIAM ILLUSTRANTIUM

SYNTAGMA

secundum ordinem

INSTITUTIONUM JUSTINIANI

digestum,

IN QUO MULTA JURIS ROMANI
atque Auctorum Veterum Loca explicantur,
atque illustrantur,

PARS PRIMA.

EDITIO CÆTERIS ITALICIS

Longe auctior, & castigatior.

VENETIIS, MDCCXCVI.

{ན་ན་འམནན་ན་ང་ན་ན་ན་་་

Sumptibus Josephi Rossi qu. Batholomæi.
Superiorum Permissu.

R.. 219.963

[ocr errors]

PRÆFATIO

PRIORI EDITIONI PRÆMISSA,

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

JO. GOTTL. HEINECCIUS

IC.

Uageum utilitatis in jurisprudentia nostra Antiquitatum Romanarum adferar sotitia, nemo nisi qui nunquam est hisce sacris initiatus, ignorat. Equidem jam eo tempore, quo adhuc Aorebant res Romanæ, vix quisquam præclarum jureconsulti nomen tueri videbatur, qui erat ab hoc insigni præstantissimoque præsidio destitutus. Plurima erat, teste CICERONE (a) in omni jure civili antiquitatis effigies, Ø prisca verborum ve, tustas, & actionum genera quædam, quæ majorum Consuetudinem, vitamque declarabant. Hæc vero omnia quis quæso intelligat, nisi qui interiorem sibi antiquitatis scientiam comparaverit ? Hinc in maxima plerumque ac præcipua veterum jurecon sultorum laude ponebatur accuratior antiquitatum notitia. PLINIŪS, (b) ARISTONEM jureconsultum laudaturus, nihil in eo magis, quam illam prisci moris peritiam, admirarur. Quam peritus, inquit, ille & privati juris & publici! Quantum rerum, quantum exemplorum, quantum ANTIQUI TATIS tenet! Nihil est, quod discere velit, quod ille docere non possit. Mihi certe, quoties aliquid

(a) CIC. de Orat. 1. 43. (b) PLIN. Epist, 1, 22.

abdi

abditum quaro, instar thesauri est, Idem reconditarum litterarum præsidium etiam in ANTISTIO LABEONE celebrat GELLIUS (c), ex quo discinisi mas, nihil eum ratum pensumque habuisse " quod justum sanctumque esse, in Romanis ANTIQUITATIBUS legisset. Quum ergo jam ii jareconsulti, qui forentem viderant rempublicam, hoc præsidio carere haud posse viderentur; quid de nostris dicamus temporibus, quibus ita extincta est Romana respublica, nullum ut exstet, nisi in hominum memoria, veteris illius formæ vestigium Aliæ hodie sunt consuetudines, alia religio, alii magistratus, alia judicia, alia denique imperiorum & rerum publicarum facies. Et tamen peregrinis adstricti legibus vivimus, easque interpretari, & obvenientibus hodie negotiis adplicare jubemur. Quis hoc præstiterit, nisi qui impressam animo circumferat veteris illius Romanæ reipublicæ effigiem, &, ut JUSTINIANUS (d) alicubi monet nihil ANTIQUITATIS penitus ignoret ?

[ocr errors]

Equidem si cui hoc dubium videbitur, cum ego ad Glossatores remittam, ad illud, inquam, hominum genus, cui extincto litterarum lumine rantum statuebatur pretii, ut quasi Atlantis humeris cœlum, ita eorum auctoritate jurispruden tiæ dignitas videretur sustineri. Quid enim aliud eminentissima illa ingenia in tot ridiculos, ac pene pueriles errores abripuit, quam antiquitatum Romanarum, omnisque politioris litteraturæ ignorantia Fieri enim profecto haud poterat, quin. homines, cjus reipublicæ ignari, cujus leges & jum 1 ra tractabant tamquam illuni nocte sine lumine oberrantes, sæpe offenderent, sæpe laborentur, sæpe quovis potius, quam quo inftituerant, pervenirent $ ut eleganter ait M. ANTONIUS MURE

[ocr errors]

VTUS

(c) GELL, Noct. Att. 13. 12.
(d) §. 1. Inft, de teft, ordin

TUS (e). Non pudebat ergo tum legi Fusie Caninia a canina invidia (f) legi Hortensia a nescio quo Rege Hortensio (g); calutis Comitiis a Græco

d's (h); quartæ Falcidic a defalcando (i); & libertis orcinis a nescio quo Graco orces quod rectum significet (k), nomina arcessere. Neque religio tum erat, ea quæ de antiqua in jus vocatione in jure Romano repererant, ad hodiernam citationem; & quæ de albis prætorum legerant ad edista judicum nostrorum referre. Quin, ne quid deesset ineptiarum, ex veteribus istis præsidibus & præfectis prætorio imperii nostri principes atque electores derivare haud dubitabant. Quas ridiculas interpretationes ex crassa antiquitatum Romanarum, interiorisque litteraturæ ignorantia subnatas, quum posteri, nugis istis tam

(e) MURET. Part. 1. Orat. 17.

quam

(f) Glossa ad princ, Inft. de Lege Fus. Can toll. edit. antiquiss. ex sæculo 15. Quam legem Fusiam Caniniam forte a quodam, qui Caninius nominabatur, inductam, ut in Publiciana dicitur infr.de actionibus §. alie. Nam canis servabat naturam, qui stat in palea, qui nec sibi potest habere paleam " nec alii permittit accipere. Sic nec sibi poterat tenere servos, quod moriebatur, nec libe tatem patiebatur iis dari, Unde merito cáninia dicitur, ut sit consequens nomen rei.

(g) Glossa ad §. 4. Inft. de Jure nat. gent. tiv. Sed hoc sublatum est per legem latam ab Hortensio Rege.

(h) Glossa ad §. 1. Inft. de teftam, ord, Gala-` tis, id est, bonis initiis vel conventibus, naλ. enim bonum interpretatur.

(i) Glossa ad princ. Inft. de Lege Falcid, Falcidia sic dicta, quod ut fax foenum, sic & lex le

gata resecat.

(k) Glossa ad §. 2. Inft. de sing, reb, per fideicom, rel, Orcinus sic dictus ab orco, quod est retum, unde orcinus, id est, directe manumissus ; vel ab orco, id est capio.

A 3

« PreviousContinue »