Page images
PDF
EPUB

quam glebæ adscripti, tantum non consecrarent s tantus sensim succrevit errorum gravissimorum proventus, ut exstirpando huic luxurianti lolio me eminentissimorum quidem jure consultorum. sufficeret diligentia.

Enimvero, condonandum id forsan fuerit magis illis, qui tam infelici sæculo adoleverant ingeniis Illud vix ferendum, quod in felici illa temporum reparatione, quum ubique ferverent elegantiorum litterarum studia, non deessent, qui in illa glos satorum barbaric quærerent, delicias, frugeque reperta, glande tamen vesci mallent. Nemo ignorat, quantum in jurisprudentia repurganda illus txandaque desudaverint præstantissima superiorum temporum ingenia, ALCIATI, BUDÆI, CUJACII, BALDUINI, HOTOMANNI.CHARONDÆ, CONTII, BRISSONII, FABRI, AUGUSTINI, GIPHANII, PITHOEI,RÆVARDI, RITTERSHUSII, qui omnes cum juris peritia admirabilem quamdam atque inusitatam antiquitatis notitiam conjunxerant: sed corum tamen labores adeo sorduerunt plerisque, ut vir quidam doctissimus, qui Baldui. ni opera conjunctim edere instituerat, non reperi ret, qui sumptus facere sustineret, Si qui etiam, corum excitati exemplo, eamdem docendi rationem sequerentur in academiis, iis publico exposi ris odio, barbaroque humanistarum nomine tradu ftis, tantum non aqua igni interdicebatur Certatim ergo tum juvenes in Italiam, tamquam ad jurisprudentiæ mercatum quemdam confluebant audituri ibi jureconsultos magistraliter, si Deo placet, docentes (m) & rediruri inde tabulæ haud

[ocr errors]

(1) Exemplum est in MELC, von OSSEN, Te stamento Part. 2. cap. 8. §. 2. P. 38'5. & §. 14, P. 303.

(m) Magistralem hanó docendi methodum luculenter ex Panciroli de clar, leg. Interpr. 2, 6. exponit THOMAS, ad Melch', ad Ossen. Test, P.398.

haud postremi, confidentes, acres, contentiosi, & quod palmarum tum videbatur, multarum legum sibi non intellectarum principia uno spiritų citare gnarissimi.

Verum suppuduit demum jureconsultos tantæ barbariei, Deusque hanc eis mentem dedit, ut cum illo legum studio præter accuratiorem ratio einandi artem, aliaque præsidia, etiam antiquitatum in primis Romanarum peritiam,conjungerent. Viderunt postrema hæc sæcula jureconsultos huma❤ nissimos, MERILLIOS, GROTIOS, GOTHOFREDOS, AVERANIOS, VINNIOS, FREHEROS, HERALDOS, OISELIOS, BRUMMEROS, MENAGIOS, HUBEROS, SPANHEMIOS, BYNCKERSHOEKIOS, NOODTIOS, SCHULTINGL Os, qui nihil fecerunt reliqui, ut legibus ex ipsa status Romani, veterumque rituum contemplatione lucem suffunderent. Sed plerique tamen dum taxat singularia quædam juris nostri capita illas. tranda susceperunt, uemoque adhuc > quantum memini, exstitit, qui per omnes juris partes eun. do hoc antiquitatis iter, ut CICERO (2) vocat, confecerit. Equidem JACOBUM GOTHOFREDUM justum antiquitatum juridicarum corpus meditatum esse, auctor est MORHOFIUS (0), id quod, si vidisset lucem, tamquam Phidiæ aliquod signum omnium procul dubio, cordatiorum admirationem meruisset, Verum inviderunt nobis fata tam luculentum opus, neque quisquam adhuc ia tanti viri labores successit.

Quum vero & ego, quantum utilitatis hæc antiquitatum notitia juris Romani cultoribus ad fcrat, experiundo didicissem, & olim ita ferente studiorum meorum ratione, in pervolvendis me

lio.

(n) CIC, de Orat. 1. 60.

(0) MORHOF, Polyhist, Tom, 3. lib. 6, Sect.3. 5. 11. p. 83.

[ocr errors][ocr errors]

lioris ætatis auctoribus, indagandisque antiquita. tibus haud parum insumsissem operæ: facile a me impetravi, ut hac re cupide legum juventutis stu dia pro virili mea parte juvare anniterer. Eo consilio superiore æstate in publicis, quas indixeram, prælectionibus ad singulos Institutionum titulos ca explicavi, quæ ex antiquitatibus ad intelligendam. illam juris materiam observanda videbantur. Quum vero, auditorum memoriæ consulturus, brevissimis, quantum licebat, positionibus omnia conclusissem, digne ille quibusdam visæ sunt, quas revocarem sub limam, & publicæ luci exponerem. Et inde subnatum mihi est hoc antiquitatum Ro manarum, quod nunc publici juris facio, tagma, interioris jurisprudentiæ studiosis non m gratum, ut spero, futurum. Equidem & in antiquitatum studio suavis nonnunquam latet insa. nia, Non desunt hodienum, Damasippi illius si.. miles, de quo HORATIUS (p):

2

syn

Insanit veteres statuas Damasippus emende .. Non desunt, qui Protei baculum aut. Epicteti fictilem lucernam talentis coemerent, dummodo essent, qui decipere vellent. Sed hos ego homines suaviter rides, & si recte ab HENR. STEPHANO (9) observatum, Græcos olim simplices homines αρχαίας & αρχαϊκὸς stultos vero κρο 18ς, κρονίας, χρονολῆρος, & βεκκεσελίωες, vocase. se: nulli mihi magis hoc nomen mereri videntur, quam qui antiquitatis quisquilias auro mercan tur. Numquam mihi placuit antiquitatis studium, nisi quod sublimioribus scientiis lumen præfer. ret. Non ergo vulgaria actrita hic quæres, non ATTOXias illas, quas plerumque in antiquitatum scriptoribus rident, quotquot sunt cordatiores.eruditi. Non hic de veterum calceis, non de eorumdem tricliniis, epulis, januis, ludis, hastis, tibiis,

(p) HORAT. Serm. 2. 3. v. 64..
(9) HENR, STEPH. Apolog, Herodes..

biis, coronis, larvis, thermis, torquibus, lucernis agitur (cai enim non dictus Hylas ?), sed de iis, quæ ad statum reipublicæ Romanæ, ad legum origines & rationes, ad ritus, formulas, & solemnia populi Romani verba, ipsumque veterum judiciorum ordinem pertinent, sine quibus intelligi haud possunt leges Romanorum. In consilium ubique adhibui auctores præstantissimos, quos omnes ipse evolvi, & quantum licuit, ba na fide citavi. In prioribus titulis multum me fateor profecisse ex illustris THOMASII dissertationibus, quibus inftitutiones illustrare coepit (r), quæ si omnes vidissent lucem, supersedere potuissem hisce lucubrationibus. Multum quoque adjumenti mihi attulerunt æterna CUJACII, HOTOMANNORUM, BRISSONII, BALDUINI, PET. FABRI, BRUMMERI, M, VERTRANII, MAURI, SIGONII, SALMASII, JO. FRID. GRO. NOVII, EZECH. SPANHEMII, MENAGII, NOODTII, BYNCKERSHOEKII, PERIZONII, HUBERORUM, BURMANNI, SCHULTINGII, aliorumque doctissimorum virorum opera, quæ diurna nocturnaque versavi manu. Legem tamen hanc ego mihimet ipse dixi, ut semper ad fontes recurrerem: eaque re factum eft, ut haud pauca observarem, que al is in mentem haud ve nisse arbitror Quum vero in prælectionibus, quarum memini, publicis, ordinem Institutionum · sequutus essem: nolui postea ab eodem recedere, sed eumdem in toto opusculo servandum existi mavi, ea tamen lege, ut potiores quæ in Pan. dectis occurrunt, materias justo loco atque ordine insererem, multaque, quæ in utrisque desiderantur, hinc inde supplerem. Sic quum verbi caussa distinctiones personarum omnes neque in

(r) De usu practico Institutionum, in quibus tamen adhuc non longius, quam ad Lib, 1, Tit, 12, progressus eft,

in Institutionibus, neque in latiore Digestorum odere explicatæ sint: de illis accuratissime egi in appendice libri primi, ubi simul dedi operam, ut que a CAR. SIGONIO in libris de antiquo jure civium Rom, Italiæ & provinciarum, ut & EZECH, SPANHEMIO in Orbe Romane paullo prolixius traduntur, tamquam in nucleo exhiberem. Eadem cura & divisionem illam rerum mancipi, & nea mancipi, de qua altum est in jure nostro silentium, exposui Libro 2. Tit. 1. Multa quoque dicta inve nies de jurisdictione & imperio, de ordine judi. ciorum, de feriis & dilationibus, de edendo, postulando, procuratoribus, de jure dotium, divor tiis, aliisque juris capitibus, quæ sicco pede in Institutionibus prætereunda putavit TRIBONIAL NUS. Ut paucis dicam, ita in hoc opere versatus sum, ut liceat mihi fructum uberrimum ad con scientiam meam referre. Illud unum doleo, inter concatenatos labores non licuisse mihi esse tam fe lici, ut paullo severiore lima menda omnia tolle rem. Ea TU, LECTOR BENEVOLE, tantisper quo animo feras, rogo, dum in calce posterioris partis indicem corum, in quibus operæ aberra Funt, confecero. Interim fruere his, & ANTIQUITATES GERMANICAS, quæ ad illustran dum jus Germanicum hodiernum faciunt, & quas ego jam a plurimis annis perpolivi, eadem metho do expositas, brevi, si Deo visum fuerit, exspecta .. Vale. Ex Academia Fridericiana, ipsis KAL. SE

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »