Page images
PDF
EPUB

quod AMPLISSIMUM ORDINEM, apud Cic. pre Calio 11. NOBILISSIMUM ORDINEM SPLENDI. DISSIMUM ; in alio p. 275. 2. VIROS PERFE. CTISSIMOS & PRINCIPALES, & ORDINEM SPLENDIDISSIMUM p. 363. 2. ORDINEM SANCTISSIMUM p. 375. 5. ac denique CONSCRIPTOS p. 456. 1, vocari animadvertimus, Quemadmodum porro Romæ erant bini consules; ita in municipiis Duumviri, qui summo loco civitatibus præerant & ad consulum exemplum pro fascibus bacillis utebantur. Lips. Elect. 1. 23. Sed nonnumquam tamen & fascium usum ad fectabant. Cicero. Agrar. 2. 33. de L. Considio & S. Saltio Capua duumviris: Anteibant littores non cum bacillis (ceu alias in municipiis fieri solebat, ) sed ut hic pratoribus ante eunt, cum fascibus duobus. Quinaliquando hi duumviri congulum adfectabant no men. Quamvis enim id negent Velser. Rer. Augu. Stan. 5. 275. & Reines. Var. 3. 16. Capuano tamen magiftratus suos vocasse coss. observat Cic. pro Pis. 11. Alia exempla sese offerunt apud Plin. Hift. Nat. 6. 43. Phil. a Turre de colon. Forojul. pag. 360, Gruter, Inscr. pag. 351. 5. Henr, Noris. Cenotaph. Pis, Diss. 1. 3. Fabret. Inscript, 10.439. Sic & Græce vravi & donator duumviri di fti. Olear, ad Philoftrat, vit. Herod. pag. 546. Conf. Everard. Otton. Diss. de consul, extra Romam cap.2. In municipiis porro erant Dictatores, Cie. pro Milon, 10. Ediles (Sueton. de clar. Rhet. 6.). Quæftores, Censores qui & quinquennales dicebantur. Cic. Ver. 2, 52. Liv, 29. 15. Gruter. pag. 366, 2, 432. 5. immo & prætores, Liv. Epitom. 73.

Plin.

[ocr errors]

Edilitiorum, Quatuorviralium Decurionalium veluti apud Spon. Miscell. Erud. Ant. pag. 164. EXORNATO ORNAMENTIS DECURIONALI BUS. Inter ornamenta hæc erat prætexta, decurion aibus permissa, Liv, 34, 7.

[ocr errors]

Plin. Hift. Nat. 17. 11 Spon, p. 182. Quatuor. viri, Decem primi, & alii, de quibus Car. Si. gon, de antiquo jure Ital, 2, 8. & omnium accuratissime Henr. Noris. Cenotaph. Pisan. Diss. 1. 3. Porro quemadmodum Romæ leges ferebantur ita & in municipiis: idque cadem fere ratione utrobique factum esse, patet ex loco Cic. de Leg. 3. 16. Et avus quidem nofter singulari virtute in hoc municipio, quoad vixit, reftitit M. Gra. #idio, cujus in matrimonio, sororem, aujam noftram, habebat. ferenti legem tabellariam, Denique & Flamines suos habebant, non secus ac Romani , quorum meminit Cicero pro Milon, 10. & publica vectigalia, quibus sumtus in republica necessarii suftinebantur: 1, 37, §, 1. D. de Verb, sign, ut adeo in omnibus videantur municipes se ad Romanæ reip, formam, quantum fieri poterat, composuisse.

[ocr errors]
[ocr errors]

0.124. Hæc de municipiis: pergendum ad COLONIAS. Ira vocabantur oppida, in qua populus Romanus cives suos ad incolendum deduxerat, vel, ut Gellius Noct. Att. 16. 13. air, civitates, ex ciuitate Romana quodammodo propagata Solebant enim Romani ex Romuli inftituto non servitute multare oppida bello capia, sed sæpe in ea, colonos ex urbe deducere, qui locis iftis loco præsidii essent. Dionys, Halic. 7. 439. Appian. de Bello civili, L. pag. 604. Et profecto utilissimum erat hoc inftitutum, tum ad coercendos veteres populo's, tum ad reprimendas hoftium incursiones. Præterea hoc pacto urbana fæx & sentina exhauriebatur, mutisque seditionibus subtrahebatur fomentum. Immo & luculentum hoc erat medium præmiis adficiendi vereranos, iisque certos agros, e quibus alerentur, adsignandi. Car. Sigon, de antiquo jure Ital. 3, pag. 625.

§. 125. Coloniæ deductionem præcedebant leges agrariæ, quibus & ager, quem dividi vellet, populus, definiebatur & quibus hominibus quam multis, per quos, & quomodo, esset di

[ocr errors]

videndus, præscribi solebat De quibus legibus agraris accuratissime suo more egit Car, Sigon. 7. c. Lata ejusmodi lege, deducebatur colonia moż do per triumviros, Liv. 4. 11. 8, 16, modo per decemviros. Cicer. Agrar. 2. 35. quamvis & quinquevirorum, septemvirorum vigintivirorum colonia deducenda hinc inde fiat mentio: quos omnes decurionibus, auguribns, pontificibus, adparito ribus, seribis, librariis, præconibus, architectis, mulis, tabernaculis, supellectile, janitoribus, ftipatoribus corporis magnifice ornatos, poteftatem in certos annos accepisse, non obscure indicar Cicero Agrar. 2. 12. 13. 35. Hi ergo ita conftitu. ti ornatique novos colonos in agros, lege definitos, sub vexillo, quasi exercitum quemdam edu cebant, Cic. Phil. 2, 40, Appian, de Bell, civ. 3. pag. 552, seg. Plutarch, Gracch. pag. 839. Tom. I. Ubi ad deftinatum pervenerant locum, novam urbem & agrum (6) aratro circumscribebant

[ocr errors]

eo

more, quem paullo poft sequentis libri titulo pri mo explicabimus, singulisque colonis agri partem adsignabat. Liv. 4. 47. 37. 57. Omnia vero fiebant auspicato, & factis sacrificiis, additaque fuftratione, ut ex Cic. Philipp. a. 40. Agrar, 2, 12.7 adparet; ex quo etiam conftat, nefas fuisse, loniam iterum eo deducere, quo antea deducta fuerat.

Co

5.126. Ceterum, ut municipia, ita coloniæ non erant unius generis. Aliæ erant CIVIUM ROMA

NO.

b) De urbe res certa eft ex locis Varronis Plutarchi, aliorumque, paullo post Lib, 2. Tit. 3. num.9. adferendis. Agros quoque vomere circumscriptos, patet ex loco Cicer, Philipp. 2, 40. ça. silinum coloniam deduxifti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, & aratrum cir. cumduceres, cujus quidem vomere portam Capua pane perftrinxifti, ut florentis colonia territoriums minueretur.

Hein. Antiq, Rom. T. I,

NORUM, alia LATINI, aliæ ITALICI Juris, Aliz porro LEGATÆ vel plebejæ, aliæ MILITA. RES dicebantur. Et has signis quibusdam in nu. mis discerni, observant eruditi. Coloniæ enim plebeje aratro, militares signo militari plerumque denotantur. Quæ aratrum & signa jungunt, indi. cant, primam deductionem e civibus, supplemen. tumve veteranis militibus fuisse, ut notat Raph. Fabret. ad column. Trajan. p. 10, sequ. Addunt alii signa veluti Strauch, de Leryt. C. 2, 11. quod coloniz Italici juris prætulerint in numis virum ritu Cabino cinctum, & bovem agentem. Add. Jo, Harduinus Antirrhet, pag. 1 36. quod Italici & La, tini juris colonia quas pro iisdem haber › nullis signis in numis distinguantur. Sed hæc omnia plerumque falsa esse, jam alii docuerunt. Vid. Ez. Spanhem. de Usu & Præft, numism. Tom. 24 pag. 602. & orb. Rom. Exerc. 2. c. 19. p. 3.32. Nos ea, quæ certiora sunt, consectantes, de coloniarum generibus singulis distincte agemus.

§. 127. Coloniæ CIVIUM ROMANORUM erant, quas potiore jure,, quam Latii, deducebant Romani Discrimen hoc tangit Liv. 39. 56. ubi de colonia Aquilejam deducenda agit. Illud agitabant, inquit, uti colonia Aquilejam deduceretur, nec satis conftabat, an CIVIUM ROMANORUM, deduci placeret poftremo LATINAM potius COLONIAM deducendam patres censuerunt. Utrum ifta civium Romanorum colonia omnia civitatis Romanæ ju ra retinuerint, an eadem amiserint, adhuc disputant eruditi. Car Sigon, de ant jure Ital. 3. 3. iis tantum jus Quiritium tribuit, veluti libertatis, gentilitatis, connubii, patria poteftatis, legitimi dominii, nexus, usucapionis, & si qua sunt hujus generis alia: adimit vero ipsi jura civitatis publica, veluti census, tributorum, vectigalium, suffragii, honorum, & similia, At Manutius de civitate Romana cos jus quoque ferendi suffragii magiftratuamque Roma gerendorum retinuisse contendit, cujus sencentiam etiam ex numis aftruxis. se sibi videtur, Jo, Harduin, Antirrhet, pag, 136,

Et

Et certe cives sæpe vocantur ejusmodi coloni
apud Liv. 8. 14. 6. 21. Ipsi quoque Latini, qui
nomina in coloniam Romanam dederant, cives Ro-
mani dicuntur facti. Liv. 34. 24. Roma porro
censi leguntur hujus generis coloni apud Livium
29.37. Unde non absurde colligas, omnia juza ci-
vitatis Romanæ retinuisse eives colonos. Sed po-
tiorem tamen hac in re esse Sigonii sententiam lu-
culenter oftendit Ez, Spanhem, Orb. Rom. Exeres ab
c. 19. p. 32 sequ. Nihil enim clarius eft loce
Dionis. 43. pag. 233. ubi Cæsarem ait aliis im
munitatem, aliis agros, roλru'au dé miới,
και άλ
λοις άποικος του ρομάτων νομί ειθαι : aliis eivίτα
tem, aliis autem ut jus haberent coloniarum Romana.
rum, dedisse: ubi jus civitatis Romanæ a jure colo-
niarum civium Romanorum manifefto sejungitur 4
Ut adeo admodum verosimile sit, colonias illas ci-
vium Romanorum jura suffragii, gerendorumque
Romæ magiftratuum omnino amisisse,

[ocr errors]

9. 128. Durior longe conditio erat coloniarum
LATINARUM, quippe quæ ne jura quidem Qui-
ritium habebant, Quod adeo verum eft, ut cives
Romani, quia nomina in hujusmodi coloniam de-
derant, capitis deminutionem mediam paterentur,
Cicero pro A. Cacina 33. Certe quæri hoc solere
me non præterit ( ut ex me ea, quæ tibi mentem
non veniunt, audias ) quemadmodum ei civitas
adimb non posset, in colonias Latinas sæpe cives
noftri profecti sunt ? Aut sua voluntate, aut legis
mulita profecti sunt: quam mulētam si sufferre vo-
luissent, tum manere in civitate potuissent. Add.
pro Domo 30. Boeth. in Topic. Cic. 2. p.780. Quod
vero Salmasius cum aliis vitis autumat colonias
Larinas ex meris libertis conftitisse, illud du-
dum eft a viris doctis explosum. Plura de colo-
niis Latinis dabunt Ez. Spanhem. Orb, Roman.
Exete, 1. cap. 7. pag. 46. seq. Sigon. de antique
jure Ital. II, 2. p. 661.

§. 129. Coloniarum ITALICI JURIS jam supta
meminimus. Ex procul dubio deterioris adhuc erang
conditionis, quam Latinæ, paullo melioris tamen

[blocks in formation]
« PreviousContinue »