Page images
PDF
EPUB

Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum ;
Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.

Quid brevi fortes jaculamur ævo
Multa? quid terras alio calentes
Sole mutamus? patriæ quis exsul
Se quoque fugit ?

Scandit æratas vitiosa naves

Cura; nec turmas equitum relinquit,

Ocior cervis, et agente nimbos

Ocior Euro.

Lætus in præsens animus, quod ultra est,

Oderit curare, et amara lento

Temperet risu. NIHIL est ab omni
Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem;
Longa Tithonum minuit senectus;
Et mihi forsan, tibi quod negarit,
Porriget hora.

Te greges centum Siculæque circum
Mugiunt vaccæ; tibi tollit hinnitum
Apta quadrigis equa; te bis Afro
Murice tinctæ

:

Vestiunt lanæ mihi parva rura et
Spiritum Graiæ tenuem Camœnæ

Parca non mendax dedit, et malignum
Spernere vulgus.

ODE XVII.

AD MECENATEM.

CUR me querelis exanimas tuis?
Nec Dîs amicum est, nec mihi, te prius
Obire, Mæcenas, mearum

Grande decus columenque rerum.

Ah! te meæ si partem animæ rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus æque, nec superstes
Integer? Ille dies utramque

Ducet ruinam: non ego perfidum
Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
Utcunque præcedes, supremum
Carpere iter comites parati.

Me nec Chimæræ spiritus igneæ,
Nec, si resurgat centimanus Gyges,
Divellet unquam: sic potenti

Justitiæ placitumque Parcis.

Seu Libra, seu me Scorpius aspicit Formidolosus, pars violentior

Natalis horæ, seu tyrannus

Hesperia Capricornus undæ ;

Utrumque nostrum incredibili modo Consentit astrum: te Jovis impio

Tutela Saturno refulgens

Eripuit, volucrisque Fati

Tardavit alas, cum populus frequens Lætum theatris ter crepuit sonum : Me truncus illapsus cerebro

Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra levasset, Mercurialium

Custos virorum.

Reddere victimas

Ædemque votivam memento:

Nos humilem feriemus agnam.

ODE XVIII.

NON ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar,

Non trabes Hymettiæ

Premunt columnas ultima recisas

Africa, neque Attali

Ignotus hæres regiam occupavi,

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestæ purpuras clientæ. At fides et ingenî

Benigna vena est; pauperemque dives

Me petit; nihil supra

Deos lacesso; nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die,

Novæque pergunt interire Lunæ.

Tu secanda marmora

Locas sub ipsum funus, et sepulcri

Immemor, struis domos ;

Marisque Baiis obstrepentis urgues Summovere littora,

Parum locuples continente ripa.

Quid? quod usque proximos

Revellis agri terminos, et ultra

Limites clientium

Salis avarus? pellitur paternos

In sinu ferens Deos

Et uxor, et vir, sordidosque natos.

Nulla certior tamen,

Rapacis Orci fine, destinata

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? ÆQUA tellus

Pauperi recluditur,

Regumque pueris; nec satelles Orci

Callidum Promethea

Revexit auro captus: hic superbum Tantalum, atque Tantali

Genus coërcet: hic levare functum

Pauperem laboribus,

Vocatus atque non vocatus audit.

ODE XIX.

IN BACCHUM.

BACCHUM in remotis carmina rupibus Vidi docentem (credite posteri) Nymphasque discentes, et aures Capripedum Satyrorum acutas.

Euce! recenti mens trepidat metu,
Plenoque Bacchi pectore turbidum
Lætatur. Euce! parce Liber,
Parce, gravi metuende thyrso!

Fas pervicaces est mihi Thyiadas,
Vinique fontem, lactis et uberes
Cantare rivos, atque truncis
Lapsa cavis iterare mella.

« PreviousContinue »