Page images
PDF
EPUB

Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti; Quo non arbiter Adriæ

Major, tollere seu ponere vult freta. Quem mortis timuit gradum,

Qui siccis oculis monstra natantia, Qui vidit mare turbidum, et

Infames scopulos, Acroceraunia ? Necquicquam Deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiæ

Non tangenda rates transiliunt vada. AUDAX omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas. Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit: Post ignem ætheria domo

Subductum, macies et nova febrium Terris incubuit cohors;

Semotique prius tarda necessitas Leti corripuit gradum.

Expertus vacuum Dædalus aëra Pennis non homini datis.

Perrupit Acheronta Herculeus labor. Nil mortalibus arduum est :

Cælum ipsum petimus stultitia ; neque Per nostrum patimur scelus

Iracunda Jovem ponere fulmina.

ODE IV.

AD L. SEXTIUM, CONSULAREM.

SOLVITUR acris hiems grata vice veris et Favoni,

Trahuntque siccas machinæ carinas; Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni ;

Nec prata canis albicant pruinis. Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Luna;

Junctæque Nymphis Gratiæ decentes Alterno terram quatiunt pede; dum graves Cyclopum

Vulcanus ardens urit officinas.
Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,

Aut flore, terræ quem ferunt solutæ.
Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

Seu poscat agna, sive malit hædo.
PALLIDA mors æquo pulsat pede pauperum tabernas,

Regumque turres. O beate Sexti,
Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

Jam te premet nox, fabulæque manes,
Et domus exilis Plutonia ; quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis;
Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus

Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

ODE V.

AD PYRRHAM.

Quis multa gracilis te puer in rosa
Perfusus liquidis urguet odoribus
Grato, Pyrrha, sub antro?

Cui flavam religas comam

Simplex munditiis ? Heu quoties fidem
Mutatosque deos flebit, et aspera
Nigris æquora ventis

Emirabitur insolens,

Qui nunc te fruitur credulus aurea ; Qui semper vacuam, semper amabilem Sperat, nescius auræ

Fallacis ! Miseri quibus

[ocr errors]

Intentata pites. Me tabula sacer
Votiva paries indicat uvida
Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

ODE VI.

AD AGRIPPAM.

SCRIBERIS Vario fortis, et hostium
Victor, Mæonii carminis aliti,
Quam rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque hæc dicere, nec gravem
Peleidæ stomachum, cedere nescii,
Nec cursus duplicis per mare Ulyssei,

Nec sævam Pelopis domum,

Conamur, tenues grandia; dum pudor,
Imbellisque lyræ musa potens vetat
Laudes egregii Cæsaris et tuas

Culpa deterere ingenî.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit ? aut pulvere Troico
Nigrum Merionen ? aut ope Palladis

Tydeiden superis parem ?

Nos convivia, nos prælia virginum,
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus vacui, sive quid urimur,

Non præter solitum leves.

ODE VII.

AD MUNATIUM PLANCUM, CONSULAREM.

LAUDABUNT alii claram Rhodon, aut Mitylenen,

Aut Epheson, bimarisve Corinthi Monia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe:
Sunt quibus unum opus est, intactæ Palladis urbem

Carmine perpetuo celebrare, et
Undique decerptam fronti præponere olivam :

Plurimus in Junonis honorem
Aptum dicet equis Argos, ditesque Mycenas.

Me nec tam patiens Lacedæmon,
Nec tam Larissæ percussit campus opimæ,

Quam domus Albuneæ resonantis,
Et præceps Anio, ac Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis.
Albus ut obscuro deterget nubila celo

Sæpe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos; sic tu sapiens finire memento

Tristitiam vitæque labores
Molli, Plance, mero ; seu te fulgentia signis

Castra tenent, seu densa tenebit
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque

Cum fugeret, tamen uda Lyæo Tempora populea fertur vinxisse corona,

Sic tristes affatus amicos :

« PreviousContinue »