Page images
PDF
EPUB

Hinc illæ lacrimæ. Spissis indigna theatris Scripta pudet recitare, et nugis addere pondus, Si dixi; Rides, ait, et Jovis auribus ista

Servas fidis enim manare poëtica mella

Te solum, tibi pulcher. Ad hæc ego naribus uti Formido: et, luctantis acuto ne secer ungui, Displicet iste locus, clamo, et diludia posco. Ludus enim genuit trepidum certamen et iram, Ira truces inimicitias et funebre bellum.

EPISTOLA XX.

AD LIBRUM SUUM.

VERTUMNUM Janumque, liber, spectare videris;
Scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
Odisti claves, et grata sigilla pudico :
Paucis ostendi gemis, et communia laudas;
Non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis :
Non erit emisso reditus tibi. Quid miser egi?
Quid volui? dices, ubi quid te læserit; et scis
In breve te cogi, plenus cum languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romæ, donec te deserat ætas.
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Cœperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
Ridebit monitor non exauditus; ut ille

Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus. Quis enim invitum servare laboret ?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertino natum patre, et in tenui re
Majores pennas nido extendisse loqueris:
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis Urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, præcanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur ævum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER SECUNDUS.

EPISTOLA I.

AD AUGUSTUM.

CUM tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.
Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt;
Ploravere suis non respondere favorem

Speratum meritis. Diram qui contudit Hýdram,

Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui prægravat artes
Infra se positas: extinctus amabitur idem.
Præsenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cætera nequaquam simili ratione modoque
Estimat, et, nisi quæ terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit:
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, fœdera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis æquata Sabinis,
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Græcorum sunt antiquissima quæque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur :
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Venimus ad summum fortunæ : pingimus, atque
Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit,
Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus:
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet? an inter

Viles atque novos? excludat jurgia finis.

Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.

¶ Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poëtas ?
An quos et præsens et postera respuet ætas ?
¶Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.
¶Utor permisso, caudæque pilos ut equinæ
Paulatim vello, et demo unum, demo etiam unum;
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
Qui redit ad fastos, et virtutem æstimat annis,
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur
Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea.
Nævius in manibus non est, et mentibus hæret
Pæne recens? adeo sanctum est vetus omne poëma.
Ambigitur quoties uter utro sit prior; aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti:
Dicitur Afranî toga convenisse Menandro;
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi;
Vincere Cæcilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit, et hos arcto stipata theatro

Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus, Livî scriptoris ab ævo.
Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas,
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat:
Si quædam nimis antique, si pleraque dure
Dicere cedit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit, et mecum facit, et Jove judicat æquo

« PreviousContinue »