Page images
PDF

prudeuliae vindicanda esse videbantur, ita tamen ul si scriptores magis alia castra seculos esse constaret, de hoc, asterisco nomini eorum apposito, tirones admonerem. Nec tamen ita mihi placeo, ut vel hanc ipsam normam oranihus harum rerum peritis probatum iri vel in adhibenda ea ad singulos scriplores nunquam peccasse confidam. Quod ad extrema imperii tempora attinet, ipsa ratio faciebat, ut praeter Consultationein, iurisconsultorum occidentalium felum, etiam quae ex commentariis Graecorum iuris iuterpretum Iustiniano paulio anteriorum quamquam in libris iuris postiustinianei supersunt, huic corpori adiungerem. nec iniurundum vel infructuosum adolescentibus fore spero, qui amplis Basilicorum voluminibus deterreri solent, si hac quasi promulside monumentorum iuris Graeco-Romani studio imbuantur. E diverso etiam recte atque ordine fecisse mihi videor, quod Visigothorura Interpretationem oniisi et ne Paulli quidem Sententiis subieci. Nam cum dicimus ius anteiusliniaueum, etiam Visigothorum iurisprudentiam excludere videmur, a quibus in occidente non minus quara a Iusliniano in oriente nova iuris et civitatis conditio incepit. Ex Gaio tantum in novam formam ab iis redacto quaedam genuinis eius Inslitutionibus in nolis subieci, spectantia scilicet ad eos locos, qui iu codice Veronensi perierunt.

Quae receperim -vel non receperim, exposui. Alterura crat, ut recepta quemadraodum ordinaverim, dicerem. Sed temporis ordinem sequendum esse, ita res ipsa clamat, ut eius rationem reddere insipidum foret. Difficilius erat, quibusdam scriptoribus ceterum ignotis, vel scriptis, quorum auctores ignorantur, sua tempora assignare. Scriptores illi omues anliquioris aevi sunt; in bis ignorantiam confessus, tamen probabilitate quadam usus sum, maxime ex rerum tractatarum indole argumentis ductis. In scriptis vero prae ceteris operam dedi, ut auctorem, ad quem probabiliter referri viderentur, exquirerem: quod si fieri non poterat, in tempore definiendo, cui assignaudum quodque esset rationibus reddilis, acquievi.

Postremo dicendum est, quemadmodum in siugulis partibus huius collectionis instruendis versatus sim. Qua in re ante omnia prae oculis habui, librum academicis maxime usibus destinatum esse. Itaque primum cavendum erat, ne hac meusura adhibita, otiosis oneraretur, quibus et pretium libri nimis augeretur el aliler iuventus deterreretur, detnde vero, ne quid deesset, quo studium iuris civilis ad ipsos fontes accedens incitaretur et adiuvaretur. Cum vero pieraque iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tulerunt, vel corruptelis deturpata vel etiam lacunosa et lacera ad nos pervenerint et hac praesertim re studium eorum impediatur, prima cura in hoc ponenda erat, ut quam integerrimum quodque praestarem. Itaque omnium iuvenies novam recensionem ab cditionibus, quibus nunc ulimur, adeo discrepantem, ut multo magis audaciae et novarum rerum studii incusari verear, quam desidiae vel superstiliosae in traditis perseverantiae. Sed tamen conscius mihi sum, nihil me mutasse, nisi omnibus adhibitis, quae praesto erant, criticis subsidiis, et re iterum iterumque perpensa. Si qui vero sint, qui vitio vertant, quod in corruptis locis correctiones, quae sola coniectura nituntur, plerumque statim in ipsa scriptoris oratione scripserim, codicum editionumque scriptura vel aliorum coniecturis tantum subnotatis, eos monitos velim, non stolida confidentia me id fecisse, sed iuvenilium animorum ratione habita, qui iuitio certa malint sibi tradi, post, si opus est, in disquisitionem vocanda, quam in dubio relinqui, ex quo datis quanquam auxiliis ipsi se expediant. Similiter vereor offensioni fore, quod saepissime lacunas, etiam multorum verborum, explevi,.ut iutegra oratio restitueretur. Sed primum hoc magnorum virorum exemplo, deinde etiam optima, ut puto, ratione feci. Nam quod de corruptis locis dixi, id multo raagis cadit in abruptos vel hiatibus deforines, qui non tirones tantuni ita solent deterrere, ut paene omniuo neglegantur fastidiumque lectoris saepe etiam viciua pertiugat. Verumtamen ut suppleta aliquo usu esse possint, imo ne magis noceant quam prosint, supplementa certis legibus regi oportet easque ubique hasce observavi: primum ut modicus hiatus sit, quamobrem plurium versuum, qui plane interieruut, restitutiones plerumque in notis tantum retuli demonstrandi causa, quomodo ea, quae deiuceps legantur, cum iis, quae antecedunt, ex mente scriptoris probabiliter coniuncta fueriut: deinde id, quod suppletur, ut spatio pro codicis cuiusque scriptura conveniat, postrerao ut eius Ioci sit et ne quid contineat, in quo offendas, sive rem sive orationem spectes. Ab his enim rebus pendet, ut supplementa probabilitatem habeant. In probabilitate autem tanta pars cognitionis humanae posita est, ut qui eam 'hoc loco solo exulare iubeat, videndum ei sit, ne magnum ipsius veritatis cognoscendae fermentum nobis eripiat. Quam maxime vero etiam cavendum est, ue plus quis eiusmodi supplementis tribuat, quam ipse iis vindicavi. Quod ne fieret, et Htterarum diversitate ea a reliqua scriptura ubique distinxi, praeterea iis, quae librariorum culpa excidisse videbantur, uncinis rotundis inclusis, et in notis saepissime admonui, sententiam tantum, non verba me restituere.

In levioribus, velut litterarum genere, in significandis diversis orationis generibus, hiatuum indicatioue et quae similia sunt, aequalitatem quandam per omnes operis partes, ut par erat, servavi, neque tamen servilem Lu modum: in quihusdam enim singularis earum habitus faciebat, ut quaedam accuratius siguificanda viderentur, velut versuum ms. codicis indicatio in fragmento de iure fisci. Interpungendi rationem consulto non eam secutus sum, quae nunc plerisque placet, sed accuratiorem, qua olim uti solebamus, ea quoque in re lironum desideriis et commodis inserviens. Etiam orthographiam non eam, quae in codicibus manuscriptis diversorum scriptorum varie observatur, sed fere aequalem eamque, qua nunc plerumque utimur, adhibui.

Adnotatio partim ad integritatem monumentorum spectat, partim ad interpretationem. Ad illam quod attinet, universum criticum apparatum in notis adstruere, a consilio totius operis alienum erat. Hoc tantum referebat, in tradito textu si quid mutaveram, de eo lectorera admoneri necessariisque subsidiis instrui, ut ipse iudicare posset. Itaque singulas partes ad optimara vel vulgatissimam cuiusquc qua nunc utimur, editionem in praefatione indicatam accommodavi, ita ut ab hac in quo nostra recensio deflecteret, indicaretur, ubi opus videhatur, etiam ratioue reddita. — Interpretationem commentario adiuvare extra propositum erat. Tales enim exhibere ICtorum libros voluimus, ut qui modice iurisprudentia imbutus essel, per semet ipsum intellegere eos posset: in quam rem plerumque sufficiebat vitiis purgatos et quatenus fieri poterat, integros eos praestare. Tanta enim est ICtorum loquendi proprietas, ut modo ipsorum loquelam audias nec rudis sis in re quae tractatur, intentum quidem in rem animum et meditationem poscant, interprete vero plerumque non egeant. Itaque in summa meditationem tantum adiuvare placuit, in iis praesertim libris, unde iuris civilis antiquioris cognitio maxime hauritur, locis indicatis aliorum monumentorum, in quibus eadem res tractatur: raro etiam notulas interspersi ad intellectus aliquam difficultatem pertinentes. Sed et iu locis illis similibus indicandis modum servavi, pro genere quidem cuiusque scriptiouis diversum, omuino vero hac norma aestimatura, ut ea tantum allegarentur, quae ad rem, de qua ageretur, intellegeudaui facerent, non etiam, quae ipsa ex eo Ioco, qui illustrandus esset, lucem acciperent: quodsi illa compluscula erant, etiam ad libros, unde peti possent, remisi. — Initio adnotalionem criticam ab exegetica prorsus separare constitueram. Sed cum animadverterem, ea re multum spatii absumi, consilium hoc abieci et tantum in Gaii Institutionibus retiuui.

Indices uberes et aple institutos in huiusmodi praesertim operibus magno doctioribus usui esse, me non fugit. Sed cum a tironibus minus desiderentur, et nec pretium libri in eorum incommodum hac de causa augeri, nec hunc ipsum diutius premi bibliopola vellet, indices post, quam primum tamen, confici et suo parabiles pretio separatim edi placuit.

His de consilio, quod secutus sum, praemonilis restat, ut librum meum aequo peritorum iudicio commendem. Quibus si iu universum probabitur (in singulis enim nunquam peccasse, quis sanus speret?) et si iurisprudentiae studiosis, maxime adolescentibus, utilitatem aliquara adferet, hinc dulcissimum iusumpti Iaboris fructuin capiam.

Scr. Vratislaviae m. Octobri Cioioccclx.

AD ALTEEAM EDITIONEM PRAEFATIO.

Certior factus a bibliopola, quae primum huius collectionis exemplaria typis impressa erant, ea prope omnia divendita esse, novamque eius editionem desiderari, operam equidem dedi, ut ea, quantum fieri posset, et auctior et emendatior prodiret. Sed augeri, si ipsae reliquiae collectae spectantur, tantum in quibusdam superioris antiquitatis scriptoribus quorum pauca tantum supersunt, potuit, maximeque, Momseni merito, in Valerio Probo. Emeudationes primum officii causa et grato animo commemoro ad eosdem fere scriptores pertinentes eas,

« PreviousContinue »