Page images
PDF

PRAEFATIO.

Cum ante hoc biennium et quod excedit, a bibliopola de orani genere bonarum litterarum meritissimo rogarer, ut in edenda nova reliquiarura iuris civilis anteiustiniani collectione, quae usibus quidem maxime academicis accommodata, sed etiam dotibus suis nostro tempore non indigna esset, consilio atque opera mea eum adiuvarem, intellexi quidem opus et informatione et perfectione arduum a me desiderari. Cogitans tamen magnam rei Qtilitatem et studiorum meorum non alienam a tali opere rationem, deesse desideriis honeslissirai viri uolui et alacri studio rem aggressus sum. Iam ad finem perducto opere video hoc loco exspectari a me, ut, quod in eo adornando consilium secutus sim, exponam.

Quae expositio in tres partes commode dispescetur. Primum enim quaeritur, quae antiquitatis monumenta hac collectione receperim, deinde quemadmodum ea composuerim, poslremo quomodo singula instruxerim.

Ad primam quaestionem quod attinet, cum et bibliopolae et meo consilio ad ius civile anteiustinianum eo sensu sylloge nostra spectaret, quo solum ius prudentium aucloritate constitutum intellegitur, constitutiones principum ab ea procul habendae erant, et ne hoc in dubium veniret (meminimus enim, et Gustavum Hugonem et ICtos Bonnenses latiore sensu iuris civilis mentionem suis collectionibus etiam Codices constitutionum complectentibus inscripsisse), Antonium Schultingium secutus, statim in titulo operis ad iurisprudentiam anteiustinianam id retuli. Itaque etiam 'Divi Hadriani sententias et epistolas', a Dositheo grammatico nobis servatas, quas Schultingius recepit, omittendas censui; ut enim ipsae, quatenus ad ius pertinent, constitutionibus principum sine dubio adnumerandae sunt, ita nec compositio earum, qua Dositheus usus est, a iurisconsulto profecta vel iuris studii promovendi causa facta esse videtur. Hoc idem quidem de Codicibus Gregoriano et Hermogeniano dici nequit, ex quibus etiam Visigothos quae excerpserunt inter iuris civilis scintillas retulisse satis notum est, nec profecto peccasse mihi viderer, si hos quoque admisissem; quum tamen, quae nunc ex his Godicibus supersunt, ex meris constitutionibus principum consistant, ex ea ratione, qua nunc iuris civilis foutes intuemur et tractamus, rectius atque consultius facere arbitratus sum, si eos omitterem. Nec vero hanc rationem eo perducere, ut etiam singulae constitutiones, quae in Collatione, Fragmentis Vaticanis et Consultatione inveniuntur, eiiciendae fuissent, vix est, quod moneam.

Alia ex parte certos fines mihi praescribebat illa taxatio, quae ad ius anteiustinianeum hanc collectionem restringebat. Quaecunque igitur libris iuris a Iustiniano confectis continentur, nec alia ratione ex antiquitate ad nos pervenerunt, aliena ab hoc opere duxi. Hanc vero rationem quod in tantum tenui, ut etiam singula Digestorum vel Institutionum loca, quibus manci vel lacunosi libri huius collectionis proprii, velut Ulpiani liber singularis Regularum, eiusdem Institutiones et Paulli Sententiae repleri poteraut, et partim in editionibus repleri splent, suo loco, verbis ipsis omissis, tantum indicarem, id, fateor, simul vel etiam magis alia de causa, scilicet ut spalio parcerem, factum est, quamobrem idem institutum etiam in his locis custodivi, quae ex aliis partibus nostrae collectionis servata sunt, (utputa Paulli Sententiae in Consultatione), et recessi ab eo, ubi ruaior quaedam utililas id suadebat, velut in Gaii Iuslitutionibus. Iutra eos autem, quos dixi, lines etiam omnia veteris iurisprudenliae- uionumenta, quae aetatem tuleruut, corpori uostro vindicanda putavi. Neque igitur, ut antea ab ouunbus eiusmodi collectionum compositoribus sed sine iusta causa, si quid video, faclitatum est, ad eos tantum ICtos, qui post Hadrianum vixeruut, animum adverti, sed eliam ex anliquiore iurisprudentia si quid in aliis scriptoribus superstes est, quod hactenus tautum a Dirkseuo propria colleclione unum sub conspectum redactum eratr* ad rein meam pertinere ratus sum. Scio quidem, inter utrumque genus reliquiaruin aliquid interesse. Quae eniin ex posleriore aevo restant, pleraque ut propria scripta et suo quasi nomine servata sunt: antiquiora tantum ab aliis scriptoribus referuutur. Sed lioc discrimeu nec per omnia verum est (nam ex. gr. etiam ex posterioribus fragmentum iuris, quod vocatur Dositheanum et ipsae Paulli Seutentiae aliis operibus insertae ad nos pervenerunt) nec omuiuo ad rem pertiuet, cum non minus idcirco intersit vel deceat, ulroque modo et ex utroque aevo quae nobis tradita sunt, uno opere collecta habere. Imo imperfectum iuris civilis anteiustiniani syntagma videri dehet, in quo non etiam anteriora illa locum suum obtinuerint. £t cum in iure magis res quam verba spectenlur, ue illud quidem referre existimavi, utrum sententia tantum an etiam verba alicuius iurisconsulti nobis referrentur, et utrum iudicando vel ore respondendo eam sententiam protulerit, an etiam scriptam ipse reliquerit.

Sed alia quaestio diu multumque me torsit, quae maxime ad antiquiorum litterarum monumenta pertinebat, illam dico,

*) 'Bruchstucke aus deo Schriften der Bdmischen Juristen, gesammell von H. E. Dirksen. Konigsb. 1814. 8.' Liber nunc quidem aon snfGciens, sed illa aetate omni laude dignus.

L

quemadmodum fines inter iurisprudentiam et cognata litlerarum genera regi deberent, ut nec aliena miscuisse, nec necessaria vel apta cerle et utilia omisisse viderer. Sane facile poteram defuugi, si eorum tantum nomina sequerer, qui et nunc iurisconsulti vulgo feruntur, et iam imperatorum aetate vulgo ferebantur. Sed ad iurisprudentiam magis quam ad iurisconsultos tolius operis ralio me conferebat, et ut iurisconsulti, qui proprie appellantur, etiaiu alia multa, quae ad ius non perlinent, scribere solent, ita alii, quae iurisprudenliae sunt. Accedit, quod maxime anle Caesarum lempora, nondum accurate discretis hominum studiis, non tam facile in unoquoque dixeris, an iurisprudens censendus sit necue. Sed et si magis ad argumenta librorum respicias, nova difficultas exoritur. Cum enim toto priore aevo, ne primis quidem Caesarum temporibus exceptis, iurisconsulli praeprimis etiam in iure pontifioio, augurali et publico versarentur, tamen iam ad fiuem vergente libera rep. mullae iuris sacri etpublici partes et antiquarum legum monumenta etiam ab aliis, qui foro et respoudendo operam non dabant, tractari coepla sunt, parlim quidem ipsius usus gratia, partim vero eliam ut magis antiquitates historiaraque populi Rom. vel priscam loquendi consuetudinem illustrarent, quam ut iurisprudentiae inservirent, donec imperatorum aetate et maxime post genlis Iuliae inleritum hoc litterarum genus a graminaticis et aiitiquitatis scrutatoribus proprie exerceri et a iurisprudentia planedisiungi coeplumest. Sic fit, ut haud paucis in libris incertus haereas, utrum iurisprudentiae, an aliis arlium litterarumque generibus eos attribuas. In tanta igitur certorum finium obscuritate banc fcre rationem tenui, ut iurisconsultorum quidem, qui proprie dicuntur, omnia, quae non plane aliena essenta iurisprudentia, reciperem; ceterorum vero, si modo ante illam, quam dixi, aetatem scripserant, ea, quae ex librorum argumentis iuris

« PreviousContinue »