Page images
PDF
EPUB

PRAEFATIO.

Cum ante hoc biennium et quod excedit, a bibliopola de omni genere bonarum litterarum meritissimo rogarer, ut in edenda nova reliquiarum iuris civilis anteiustiniani collectione, quae usibus quidem maxime academicis accommodata, sed etiam dotibus suis nostro tempore non indigna esset, consilio atque opera mea eum adiuvarem, intellexi quidem opus et informatione et perfectione arduum a me desiderari. Cogitans tamen magnam rei utilitatem et studiorum meorum non alienam a tali opere rationem, deesse desideriis honestissimi viri nolui et alacri studio rem aggressus sum. Iam ad finem perducto opere video hoc loco exspectari a me, ut, quod in eo adornando consilium secutus sim, exponam.

Quae expositio in tres partes commode dispescetur. Primum enim quaeritur, quae antiquitatis monumenta hac collectione receperim, deinde quemadmodum ea composuerim, postremo quomodo singula instruxerim.

Ad primam quaestionem quod attinet, cum et bibliopolae et meo consilio ad ius civile anteiustinianum eo sensu sylloge nostra spectaret, quo solum ius prudentium auctoritate constitutum intellegitur, constitutiones principum ab ea procul habendae erant, et ne hoc in dubium veniret (meminimus enim, et Gustavum Hugonem et ICtos Bonnenses latiore sensu iuris civilis mentionem suis collectionibus etiam Codices constitutionum complectentibus inscripsisse), Antonium Schultingium

secutus, statim in titulo operis ad iurisprudentiam anteiustinianam id retuli. Itaque etiam Divi Hadriani sententias et epistolas', a Dositheo grammatico nobis servatas, quas Schultingius recepit, omittendas censui; ut enim ipsae, quatenus ad ius pertinent, constitutionibus principum sine dubio adnumerandae sunt, ita nec compositio earum, qua Dositheus usus est, a iurisconsulto profecta vel iuris studii promovendi causa facta esse videtur. Hoc idem quidem de Codicibus Gregoriano et Hermogeniano dici nequit, ex quibus etiam Visigothos quae excerpserunt inter iuris civilis scintillas retulisse satis notum est, nec profecto peccasse mihi viderer, si hos quoque admisissem; quum tamen, quae nunc ex his Codicibus supersunt, ex meris constitutionibus principum consistant, ex ea ratione, qua nunc iuris civilis fontes intuemur et tractamus, rectius atque consultius facere arbitratus sum, si eos omitterem. Nec vero hanc rationem eo perducere, ut etiam singulae constitutiones, quae in Collatione, Fragmentis Vaticanis et Consultatione inveniuntur, eiiciendae fuissent, vix est, quod moneam.

Alia ex parte certos fines mihi praescribebat illa taxatio, quae ad ius anteiustinianeum hanc collectionem restringebat. Quaecunque igitur libris iuris a Iustiniano confectis continentur, nec alia ratione ex antiquitate ad nos pervenerunt, aliena ab hoc opere duxi. Hanc vero rationem quod in tantum tenui, ut etiam singula Digestorum vel Institutionum loca, quibus manci vel lacunosi libri huius collectionis proprii, velut Ulpiani liber singularis Regularum, eiusdem Institutiones et Paulli Sententiae repleri poterant, et partim in editionibus repleri solent, suo loco, verbis ipsis omissis, tantum indicarem, id, fateor, simul vel etiam magis alia de causa, scilicet ut spatio parcerem, factum est, quamobrem idem institutum etiam in his locis custodivi, quae ex aliis partibus nostrae collectionis servata sunt, (utputa Paulli Sententiae in Consultatione), et recessi ab

eo, ubi maior quaedam utilitas id suadebat, velut in Gaii Iustitutionibus. Intra eos autem, quos dixi, fines etiam omnia veteris iurisprudentiae- monumenta, quae aetatem tulerunt, corpori nostro vindicanda putavi. Neque igitur, ut antea ab omnibus eiusmodi collectionum compositoribus sed sine iusta causa, si quid video, factitatum est, ad eos tantum ICtos, qui post Hadrianum vixerunt, animum adverti, sed etiam ex antiquiore iurisprudentia si quid in aliis scriptoribus superstes est, quod hactenus tantum a Dirkseno propria collectione unum sub conspectum redactum erat;* ad rem meam pertinere ratus sum. Scio quidem, inter utrumque genus reliquiarum aliquid interesse. Quae enim ex posteriore aevo restant, pleraque ut propria scripta et suo quasi nomine servata sunt: antiquiora tantum ab aliis scriptoribus referuntur. Sed hoc discrimen nec per omnia verum est (nam ex. gr. etiam ex posterioribus fragmentum iuris, quod vocatur Dositheanum et ipsae Paulli Sententiae aliis operibus insertae ad nos pervenerunt) nec omnino ad rem pertinet, cum non minus idcirco intersit vel deceat, utroque modo et ex utroque aevo quae nobis tradita sunt, uno opere collecta habere. Imo imperfectum iuris civilis anteiustiniani syntagma videri debet, in quo non etiam anteriora illa locum suum obtinuerint. Et cum in iure magis res quam verba spectentur, ne illud quidem referre existimavi, utrum sententia tantum an etiam verba alicuius iurisconsulti nobis referrentur, et utrum iudicando vel ore respondendo eam sententiam protulerit, an etiam scriptam ipse reliquerit.

Sed alia quaestio diu multumque me torsit, quae maxime ad antiquiorum litterarum monumenta pertinebat, illam dico,

[ocr errors]

*) Bruchstücke aus den Schriften der Römischen Juristen, gesammelt von H. E. Dirksen. Königsb. 1814. 8.' Liber nunc quidem non sufficiens, sed illa aetate omni laude dignus.

quemadmodum fines inter iurisprudentiam et cognata litterarum genera regi deberent, ut nec aliena miscuisse, nec necessaria vel apta certe et utilia omisisse viderer. Sane facile poteram defungi, si eorum tantum nomina sequerer, qui et nunc iurisconsulti vulgo feruntur, et iam imperatorum aetate vulgo ferebantur. Sed ad iurisprudentiam magis quam ad iurisconsultos totius operis ratio me conferebat, et ut iurisconsulti, qui proprie appellantur, etiam alia multa, quae ad ius non pertinent, scribere solent, ita alii, quae iurisprudentiae sunt. Accedit, quod maxime ante Caesarum tempora, nondum accurate discretis hominum studiis, non tam facile in unoquoque dixeris, an iurisprudens censendus sit necue. Sed et si magis ad argumenta librorum respicias, nova difficultas exoritur. Cum enim toto priore aevo, ne primis quidem Caesarum temporibus exceptis, iurisconsulti praeprimis etiam in iure pontificio, augurali et publico versarentur, tamen iam ad finem vergente libera rep. multae iuris sacri et publici partes et antiquarum legum monumenta etiam ab aliis, qui foro et respondendo operam non dabant, tractari coepta sunt, partim quidem ipsius usus gratia, partim vero etiam ut magis antiquitates historiamque populi Rom. vel priscam loquendi consuetudinem illustrarent, quam ut iurisprudentiae inservirent, donec imperatorum aetate et maxime post gentis Iuliae interitum hoc litterarum genus a grammaticis et antiquitatis scrutatoribus proprie exerceri et a iurisprudentia plane disiungi.coeptum est. Sic fit, ut haud paucis in libris incertus haereas, utrum iurisprudentiae, an aliis artium litterarumque generibus eos attribuas. In tanta igitur certorum finium obscuritate hanc fere rationem tenui, ut iurisconsultorum quidem, qui proprie dicuntur, omnia, quae non plane aliena essent a iurisprudentia, reciperem; ceterorum vero, si modo ante illam, quam dixi, aetatem scripserant, ea, quae ex librorum argumentis iuris

« PreviousContinue »