Page images
PDF

quas debeo doctissirais viris, qui de priore editione publice retulerunt et iudicaverunt, Mart. Hertzio in Fleckeiseni Annal. philol. 1862. p. 40—56. J. Chr. Fel. Baehrio in AnnaJ. Heidelb. 1862. p. 130—144. et A. Ubbelohdio in Ephem. iit. Gotting. 1863. p. 1128. 1142—1160. Alias, quas quotidiana lectio vel meditatio obtulit, omues operis partes passim expertae sunt. Sed et integrum novae recensionis laborem impendi iis partibus, quae ut totae retractarentur, nova subsidia ab aliis interim suppeditata monere videbantur. De quibus ad singulas partes, quas. ita retractavi, Valerium Probum, Gaium ej, fragmentum quod vocatur de iure fisci, praemonui.

Tandem huic editioni accedunt, quos in prioris praefatione pollicitus eram quosque interim viri docti iterum iterumque desideraverunt, indices, ut ipse existimo et alios peritos iudicaturos esse spero, etiam tales, quales pollicitus eram, 'uberes et apte instituti'. Sed huic operis verius accessioni quam parti a Ferd. Fabricio rogatu et partim etiam arbitratu meo susceptae et iam absolutae cum peculiariter praefatus sim, hoc loco de ea monuisse eamque iis, quorum interest, commendasse suflicit.

Scr. Vratisiaviae m. Aprili Cioioccclxvi.

[ocr errors][merged small]

TI. COKVNCANIVS

(obiit circa a. u. 509).1

1. Coruncanius ruminales hostias, donec bidentes2 fierent, puras negauit. — Plin. N. H. 8, 51, 77.

2. Placuit P. Scaeuolae et Coruncanio etc. — Cic. de Iegib. 2, 21. Cf. infra P. Mucium Scaeuolam 3.

SEX. AELIVS PAETVS CATVS

(cos. a. u. 556).1 Tripertita.

1. Praeterea de penu adscribemlum hoc eliam putaui: Seruium Sulpicium in reprehensis Scaeuolae capitibus scripsisse, Cato Aelio placuisse, non quae esui tantum et potui foreut, sed tus quoque et cereos in penu esse, quodque esset eius ferme rei comparatum. — Gell. 4, 1. §. 20.

2. Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram, controuersiain esse, possetne heres, quod furtum antea factum esset, furti recte agcre. Itaque etsi domum bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controuersia est, notaui et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex. Aelium, ST. Manilium, M. Brutum sensisse. Ego tameu Scaeuolae et Testae assentior. — Cic. ad fam. 7, 22.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

M. PORCIVS CATO CENSORIVS

(naliis a. n. 52«. obiit 605).

Commentarii iuris ciuilis.

1. Qui (sc. mundus) quid ita dicatur, sic refert Cato in commentariis iuris ciuilis:1 'Mundo nomen impositum est ab eo mundo, qui supra nos est; forma enim eius est, ut ex his, qui intrauere, cognoscere potui, adsimilis illae.' — Fest. v. Mundus p. 154 Muller.

2. Cato cum esset consultus a quodam, qui sibi erosas a soricibus caligas diceret, respondit: Non esse illud monstrum, sed uere monstrum habendum fuisse, si sorices a caligis roderentur. — Augustin. de doctr. Christ. 2, 20.

NVMEEIVS FABIVS PICTOK

(Catonis aequalis minor natu).1
Iuris pontificii.

1. Nam primo pontificii iuris libro apud Pictorem uerbum hoc positum est 'uitulari'.2 — Macrob. Sat. 3, 2. §. 11.

2. . . sicut Veranius ex primo libro 3 Pictoris ita dissertationem huius uerbi exsecutus est: 'Exta porriciunto, dis danto in altaria aramue focumue eoue, quo exta dari debebunt'. — Macrob. Sat. 3, 2. §. 3.

3. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus

') Alii hos commentarios Caionis filii esse putant. De Catonis responsis cf. Cic. de orat. 2, 33.

') In fioc maxime secutus sum H. Meyer. ad Cic. Brut. 21. p.69. ubi tamenpro nuaserius (similiave, unde edd. effecerunt una Servius) ex Cic. de divin. \, 21. legendum putavi Numerius; quamquam M. Hertz. in Mus. Rhen. XVII p. 579. etiam hoc Cic. loco Numerium exterminari voluit, adstipulante Bernhardio Roem. Liler. p. 641. ed. 4. idem enim, ul Cicero ait, et iuris et literarum et antiquilalis bcne peritus rerum geslarum libros scripsit teste Non. 12, 3. p. 51S. (infra 5.), a quibus eiusdem Graecos annales Cic. de divin. I. c. distinxisse videtur. Alii velul Herlz. Jahrb. f. Phil. 1862. p. 47. antiquiori Q. Fabio libros iuris pontificii tribuunt. J) Cf. lib. meum Iguv. Tafeln p. 301. 3) puta: iuris pontificii, qui libri item dein

« PreviousContinue »