Page images
PDF
EPUB

prudentiae vindicanda esse videbantur, ita tamen ut si scriptores magis alia castra secutos esse constaret, de hoc, asterisco nomini eorum apposito, tirones admonerem. Nec tamen ita mihi placeo, ut vel hanc ipsam normam omnibus harum rerum peritis probatum iri vel in adhibenda ea ad singulos scriptores nunquam peccasse confidam. Quod ad extrema imperii tempora attinet, ipsa ratio faciebat, ut praeter Consultationem, iurisconsultorum occidentalium fetum, etiam quae ex commentariis Graecorum iuris interpretum lustiniano paullo anteriorum quamquam in libris iuris postiustinianei supersunt, huic corpori adiungerem. nec iniucundum vel infructuosum adolescentibus fore spero, qui amplis Basilicorum voluminibus deterreri solent, si hac quasi promulside monumentorum iuris Graeco-Romani studio imbuantur. E diverso etiam recte atque ordine fecisse mihi videor, quod Visigothorum Interpretationem omisi et ne Paulli quidem Sententiis subieci. Nam cum dicimus ius anteiustinianeum, etiam Visigothorum iurisprudentiam excludere videmur, a quibus in occidente non minus quam a lustiniano in oriente nova iuris et civitatis conditio incepit. Ex Gaio tantum in novam formam ab iis redacto quaedam genuinis eius Institutionibus in notis subieci, spectantia scilicet ad eos locos, qui in codice Veronensi perierunt.

[ocr errors]

Sed

Quae receperim vel non receperim, exposui. Alterum. erat, ut recepta quemadmodum ordinaverim, dicerem. temporis ordinem sequendum esse, ita res ipsa clamat, ut eius rationem reddere insipidum foret. Difficilius erat, quibusdam scriptoribus ceterum ignotis, vel scriptis, quorum auctores ignorantur, sua tempora assignare. Scriptores illi omnes antiquioris aevi sunt; in his ignorantiam confessus, tamen probabilitate quadam usus sum, maxime ex rerum tractatarum indole argumentis ductis. In scriptis vero prae ceteris operam dedi, ut auctorem, ad quem probabiliter referri viderentur, exquire

rem: quod si fieri non poterat, in tempore definiendo, cui assignandum quodque esset rationibus redditis, acquievi.

Postremo dicendum est, quemadmodum in singulis partibus huius collectionis instruendis versatus sim. Qua in re ante omnia prae oculis habui, librum academicis maxime usibus destinatum esse. Itaque primum cavendum erat, ne hac mensura adhibita, otiosis oneraretur, quibus et pretium libri nimis augeretur et aliter iuventus deterreretur, deinde vero, ne quid deesset, quo studium iuris civilis ad ipsos fontes accedens incitaretur et adiuvaretur. Cum vero pleraque iurisprudentiae monumenta, quae aetatem tulerunt, vel corruptelis deturpata vel etiam lacunosa et lacera ad nos pervenerint et hac praesertim re studium eorum impediatur, prima cura in hoc ponenda erat, ut quam integerrimum quodque praestarem. Itaque omnium invenies novam recensionem ab editionibus, quibus nunc utimur, adeo discrepantem, ut multo magis audaciae et novarum rerum studii incusari verear, quam desidiae vel superstitiosae in traditis perseverantiae. Sed tamen conscius mihi sum, nihil me mutasse, nisi omnibus adhibitis, quae praesto erant, criticis subsidiis, et re iterum iterumque perpensa. Si qui vero sint, qui vitio vertant, quod in corruptis locis correctiones, quae sola coniectura nituntur, plerumque statim in ipsa scriptoris oratione scripserim, codicum editionumque scriptura vel aliorum coniecturis tantum subnotatis, eos monitos velim, non stolida confidentia me id fecisse, sed iuvenilium animorum ratione habita, qui initio certa malint sibi tradi, post, si opus est, in disquisitionem vocanda, quam in dubio relinqui, ex quo datis quanquam auxiliis ipsi se expediant. Similiter vereor offensioni fore, quod saepissime lacunas, etiam multorum verborum, explevi, ut integra oratio restitueretur. Sed primum hoc magnorum virorum exemplo, deinde etiam optima, ut puto, ratione feci. Nam quod de corruptis

locis dixi, id multo magis cadit in abruptos vel hiatibus deformes, qui non tirones tantum ita solent deterrere, ut paene omnino neglegantur fastidiumque lectoris saepe etiam vicina pertingat. Verumtamen ut suppleta aliquo usu esse possint, imo ne magis noceant quam prosint, supplementa certis legibus regi oportet easque ubique hasce observavi: primum ut modicus hiatus sit, quamobrem plurium versuum, qui plane interierunt, restitutiones plerumque in notis tantum retuli demonstrandi causa, quomodo ea, quae deinceps legantur, cum iis, quae antecedunt, ex mente scriptoris probabiliter coniuncta fuerint: deinde id, quod suppletur, ut spatio pro codicis cuiusque scriptura conveniat, postremo ut eius loci sit et ne quid contineat, in quo offendas, sive rem sive orationem spectes. Ab his enim rebus pendet, ut supplementa probabilitatem habeant. In probabilitate autem tanta pars cognitionis humanae posita est, ut qui eam hoc loco solo exulare iubeat, videndum ei sit, ne magnum ipsius veritatis cognoscendae fermentum nobis eripiat. Quam maxime vero etiam cavendum est, ne plus quis eiusmodi supplementis tribuat, quam ipse iis vindicavi. Quod ne fieret, et litterarum diversitate ea a reliqua scriptura ubique distinxi, praeterea iis, quae librariorum culpa excidisse videbantur, uncinis rotundis inclusis, et in notis saepissime admonui, sententiam tantum, non verba me restituere.

In levioribus, velut litterarum genere, in significandis diversis orationis generibus, hiatuum indicatione et quae similia sunt, aequalitatem quandam per omnes operis partes, ut par erat, servavi, neque tamen servilem in modum: in quibusdam enim singularis earum habitus faciebat, ut quaedam accuratius significanda viderentur, velut versuum ms. codicis indicatio in fragmento de iure fisci. Interpungendi rationem consulto non eam secutus sum, quae nunc plerisque placet, sed accuratiorem, qua olim uti solebamus, ea quoque in re tironum deside

riis et commodis inserviens. Etiam orthographiam non eam, quae in codicibus manuscriptis diversorum scriptorum varie observatur, sed fere aequalem eamque, qua nunc plerumque utimur, adhibui.

Adnotatio partim ad integritatem monumentorum spectat, partim ad interpretationem. Ad illam quod attinet, universum criticum apparatum in notis adstruere, a consilio totius operis alienum erat. Hoc tantum referebat, in tradito textu si quid mutaveram, de eo lectorem admoneri necessariisque subsidiis instrui, ut ipse iudicare posset. Itaque singulas partes ad optimam vel vulgatissimam cuiusque qua nunc utimur, editionem in praefatione indicatam accommodavi, ita ut ab hac in quo nostra recensio deflecteret, indicaretur, ubi opus videbatur, etiam ratione reddita. Interpretationem commentario adiuvare extra propositum erat. Tales enim exhibere ICtorum libros voluimus, ut qui modice iurisprudentia imbutus esset, per semet ipsum intellegere eos posset: in quam rem plerumque sufficiebat vitiis purgatos et quatenus fieri poterat, integros eos praestare. Tanta enim est ICtorum loquendi proprietas, ut modo ipsorum loquelam audias nec rudis sis in re quae tractatur, intentum quidem in rem animum et meditationem poscant, interprete vero plerumque non egeant. Itaque in summa meditationem tantum adiuvare placuit, in iis praesertim libris, unde iuris civilis antiquioris cognitio maxime hauritur, locis indicatis aliorum monumentorum, in quibus eadem res tractatur: raro etiam notulas interspersi ad intellectus aliquam difficultatem pertinentes. Sed et in locis illis similibus indicandis modum servavi, pro genere quidem cuiusque scriptionis diversum, omnino vero hac norma aestimatum, ut ea tantum allegarentur, quae ad rem, de qua ageretur, intellegendam facerent, non etiam, quae ipsa ex eo loco, qui illustrandus esset, lucem acciperent: quodsi illa compluscula erant, etiam

ad libros, unde peti possent, remisi.

Initio adnotationem

criticam ab exegetica prorsus separare constitueram. Sed cum animadverterem, ea re multum spatii absumi, consilium hoc abieci et tantum in Gaii Institutionibus retinui.

Indices uberes et apte institutos in huiusmodi praesertim operibus magno doctioribus usui esse, me non fugit. Sed cum a tironibus minus desiderentur, et nec pretium libri in eorum incommodum hac de causa augeri, nec hunc ipsum diutius premi bibliopola vellet, indices post, quam primum tamen, confici et suo parabiles pretio separatim edi placuit.

His de consilio, quod secutus sum, praemonitis restat, ut librum meum aequo peritorum iudicio commendem. Quibus si in universum probabitur (in singulis enim nunquam peccasse, quis sanus speret?) et si iurisprudentiae studiosis, maxime adolescentibus, utilitatem aliquam adferet, hinc dulcissimum insumpti laboris fructum capiam.

Scr. Vratislaviae m. Octobri CIO1OCCCLX.

AD ALTERAM EDITIONEM PRAEFATIO.

Certior factus a bibliopola, quae primum huius collectionis exemplaria typis impressa eraut, ea prope omnia divendita esse, novamque eius editionem desiderari, operam equidem dedi, ut ea, quantum fieri posset, et auctior et emendatior prodiret. Sed augeri, si ipsae reliquiae collectae spectantur, tantum in quibusdam superioris antiquitatis scriptoribus quorum pauca tantum supersunt, potuit, maximeque, Momseni merito, in Valerio Probo. Emendationes primum officii causa et grato animo commemoro ad eosdem fere scriptores pertinentes eas,

« PreviousContinue »