Page images
PDF

exemploque suo, ut opinor, aliis quoque persuasit, ut iis, quae tune erant studiorum spatia, novus annus quasi praeficeretur, isque partim Institutionibus partim quattuor libris singularibus occuparetur. Sed etsi placeat, quod multis ex causis verisimile est, iam tunc ante edictum praetoris ius civile ex libris Masurii Sabini semestri cursu traditum esse, ita quoque Gaius his incondite scriptis libris suas vicini argumenti Institutiones et libros singulares,84 dehinc anni opus, subrogando5 optime de studiis iuris eivilis meritus est, nec omnino dubitandum, Gaio inprimis deberi eum studiorum ordinem, quem Iustinianus tradit primusque rursus cum ipso edicto perpetuo immutavit. Et sane consentaneum erat, sicut in prima aetate populi Romani duodecim tabularum libellus, qui cum pubertate eius prodierat, exeunte demum rep. edicto praetoris cesserat, etiam in altera aetate imperii, quae eius in pubertate maxime Gaii scriptis ad discendum composita erat iurisprudentia, exeunte demum imperio Iustiniaui novae compositioni cedere. At, inquis, haec omnia certis testimoniis non nituntur. Audio; sed maximam ea liabere probabilitatem non facile negflbit, qui ipsas res, ex quibus argumenta duximus, recto iudicio perpenderit.

Iam si hoc Gaii ingenium, si tale totius vitae institutum erat, ut etiam discriminis origo eorum, qui ius publice responderent et qui tantum docerent (Gell. I. c. cius publice docentium aut respondentium', Fr. Vat. 150. L. 6. §. 12. D. de excus. 27, 1. L. 1. §. 5. D. de extraord. cogn. 50, 13) ab eo potissimum repetenda videatur, quid mirum est, quod

orator teste Schol. ad Iuvenal. 6, 243. Instituliones scripserat. 24) In volgus nolum esl, in libris ad Sabinum materias de teslamenlis, de legalis, (de rerum acquisitionibus et de contraclibus), de dote el de tulelis principem locnm obtinuisse. lam cum ea, quae in scholis legunlur, raro absolvi soleant, eliam has materias solas, quamdiu ex Sabino ius civile Iraderctur, traclalas esse pronum ad existimandum est. Quod si ponimus, nova docendi ralio a Gaio instituta quam minime a vetcre deflexit, magisque ei addidit tantum, Institutiones suas quasi nqooifiiov Sabino (nunc IIII libris singularibus) praefigens, quam detraxit. 5) Vestigium eius rei in eo cognoscere mihi videor, qucd postea, Iustiniano in const. Omnem reip. §. I. teste, Gaii lnstitntiones et quattuor libri singulares 'connumerabantur', id est pro uno libro s. volumine habebantur (sicuti Sabini opus fuerat) scilicet ex sex illis, quos tum ex universa iurisprudentia, 'quae in librorum duo milia extendebalur', a voce magistra studiosi accipiebant (celcri enim quinque libri erant prima, secunda, terlia pars edicti, responsa Papiniani et Paulli). Manifeslo errore nunc pleri<pie sex libros illos intelligunt duos (ex quattuor) Gaii Institulionum et qnattuor libros singulares.

neque responsa dando iuris auctor habitus est neque in posterioruni libris laudatus? Quod is quidem, si mortuis res humanas datum esset sentire, aequo animo poterat ferre. Nam quotcunque iuris auctores postea etiam Institutiones scripserunt, velut Callistratus, Martianus, Fiorentinus, Paullus, Ulpianus, nemo eorum ad Gaianarum laudem aspiravit locove, quem in scholis obtinuerunt, deturbare eas valuit. At Gaius post aliquot secula assecutus est, ut eius libri, primum illi, qui in scholis tractabantur, hominum favore et consuetudine, deinde etiam ceteri omnes lege lata eandem in iudiciis auctoritatem obtinerent, quae Papiniano, Paullo, Ulpiano iam antea competierat. Sam Valentinianus L. 3. Th. C. de resp. prud. (1, 4) cum ait, se Papiniani, Paulli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmare, 'ita ut Gaium, quae Paullum et Ulpianum et tfunctos comitetur auctoritas lectionesque ex omni eius opere recitentur', non obscure significat, quaedam Gaii scripta iam tunc summo studio et indubitata auctoritate recitari solita esse, eaque quis dubitat praeter res quotidianas, quae tanto in pretio habebantur, ut aureorum nomen mererent, fuisse omnia scholastica? quod etiam Collatio coniirmat, paullo ante, ut videtur, composita, cuius auctor inter quinque illustres etiam Gaii scriptis, sed tamen tantum Institutionibus eius usus est.

Sed in his ipsis, quas edimus, ut nunc paullo immoremur, iure dixeris, praeclariorem de iure civili librum nunquam scriptum fuisse, sive dotium eius excellentiam, sive mirificam fructus ubertatem et fatorum felicitatem spectes. Praestantia libri praecipue his rebus conspicitur: quod non, ut superiores libri omnes, unam alteramve iuris civilis partem, sed revera, ut Lactantius 5, 4. §. 3. a quibusque Institutionibus exegit, 'totius doctrinae substantiam continet', et eius quidem iuris, quo tum imperium Romanum utebatur, de quo iam dixi, substantiam vero ita felicissime enucleatam, ut adhue rudis tironis animus nec ieiuna exilitate deterreretur, nec otiosa copia opprimeretur. Deinde quod hanc ipsam substantiam dispositam habet non modo apte et commode omnino, secf ut, si summam spectas, nulla alia ex re ipsa petita divisio inveniri posse videatur: id quod, cum fontium iuris in ius gentium et ius civile divisio iam ex antiqua populi Kom. iurisprudentia retenta sit, maxime cadit in alteram illam et plane novam ipsius iuris privati in ius quod ad personas (lib. I.), quod ab res (lib. II. III.), et quod ad actiones pertinet (lib. IV.) divisionem. Nam cum omne ius partim in se ipso per se spectato, partim in iure advertsus iniuriam obtinendo consistat, ipsumque ius rursus aut personas aut res, quae personis inserviunt, apprehendat, addito eo iure, quod actiones apprehendit a civitnte privntis, quibus inittriam propulsnrent, praestitas, tres illae partes «juasi sponte nascuntur.80 Et similiter ipsarum iiarum pnrtium distributiones mirabili quodam verorum discriminum svnsu inventae et expressae sunt, qua de re disputare longum et ab hoc loco alienum est.7 Denique Gaius in cxpositionn tnntn peispicuitate et dicendi simplicitate usus est, ut Herodotum ius narrare opinere: quae res cumprimis tironum nnimos allicit et delectat. Quod vero uegligentiae iu quibusdam incusatus est, partim libinriis potius vitio vertenduin (velut quod haud raro contrn grnmmatica de consecutione teniporum praecepta peccasse videtur), partiin nlitcr excusandum est. Nam persuasum mihi est, non cunctos quattuor commentarios simul, sed singulos eum in publicum edidisse, sive communi consuetudine (nam et alios hoc fecisse, velut istn fere aetate Polyaenum strategematum scriptorem compertum habemus) sive quod ipse hoc adsueverit facere in libris singularibus ad edictum edendis, sive quod difridentia quaedam in tam novo scriptionom geuere euiu compulerit, ut indicia hominum experiretur. Arguraento autem est primum, quod si primum commentariiim cuni altero demum vulgasset, mentionem imperatoris Antouini 1, 102. tanqunm vivi linbitam non poterat in divi commemoi-ationem non mutare. Similiter indicabis de secundo commentario ratione tertii, in quo §. 100. ipse rationem placiti reddit, quod 2, 232. non pretiosn ratione receptum esse dixerat. Deinde etinm quasdam materias, velut in iure cessionem hereditatis et bonorum possessionem, quae sine re datur (illam 2, 35—37. et 3, 85—87. hanc 2, 151J. et 3, 35—37), bis et tantum non iisdem verbis sine dubio non explicuisset, sed rem, ut alins facere solet, remittendo lectorem expediisset, nisi cum postea aptius hanc

26) Qno magis actioues poslea paullalini extraordinariis persecutionibus cessere, in quibus non lam in iudicio, quod nobis debetur, persequimur (pr. (. de act. 4,6.), quam ius a magislratu indulta cognilione exercere videmur, lanto inagis aclio propria quaedam quasi substanlia esse desiit, ad ijuam ab ipso, ex quo agimus, diversum ius pertincre possil. Onod quidem effecit, ut iain lustiniani tempore inter actiones et obligaliuiies non inuUuni interesse viderelur(et sanc etiam actinnes sunt quaed»tn obiigaliones el, quodTbeophilum III. 13 pr. IV. li pr. maxime movil et in errorem induxit, obligaliones inprimis opus habcnt aclione et sacpe lanlnni in agendi facullate praestita consistunt); noslro vero lempore asiiocta paene actionis substantia, Gaii acliones a plerisque omnino alio sensu sc. pro Tiqd^saiv accipereutur; qua ralione omnis. laus Gaianae iliwsionis perimitur. ') 'Tabulas deliiiealioucm systemalis Gaianarum fusliuianaromque Instilulionum inler se comparali exhibenles ex arte in fonnam indicis redactas' multa cum arte confecit Boeckingins suaeque materiam in comm. III. tradi intellexisset, iam manibus elapsus esset comm. II., ut corrigere eum non posset. Denique 3, 56. rem 1, 22. expositam tam late, imo latius repetit, quam non poterat ita scribens, ut lector a primo commentario recens, vel qui eundem certe manibus teneret, ante oculos ei versaretur.

[graphic]

Tot vero tantisque Iibri virtutibus etiam successus respondit. Per hunc Gaius quasi perpetuum initiandorum Themidos sacerdotum munus adeptus est et, dum stetit imperiurn Romanum, retinuit. Multi maximi nominis ICti eum aperte imitati vel tecte ab eo mutuati sunt. Grammatici quoque ex hoc praecipue libro, quae ad ius civile pertinerent, petierunt. Ruente vero imperio tam occidentales Visigothi in breviario Alariciano Gaium, ut ferre eum poterant, rursus scholis suis praefeeerunt, quam in oriente Iustinianus, dum novas parat Institutiones, maxime Gaianas cuni rebus quotidianis, cx quibus et ipse ius didicerat, suas fecit, unde eum Gaium 'nostrum' appellare (prooem. I. §.6. §. 5. I. de publ. iud. 4, 18. const. Omnem reip. §. 1.) sane mirum non est. Ita vero Gaius, alio licet sub nomine et multifariam deformatus totius generis humani magister in iure civili factus est. Sed sicut gemmae ingenitus ignis nec extingui longo situ ac pulvere nec perpetuo a cognata luce praepediri potest, ita nostra aetate etiam genuinae Gaii Institutiones e multorum seculorum oblivione resuscitatae denuo efficacissimum acrioris studii ac penitioris iuris civilis cognitionis fermentum evasere.

Gaii Institutiones unico codice Veronensi palimpsesto servatas esse, Niebuhri merito a. 1816 invento et a Goescheno, assumpto socio Hollwegio, anno insequente nunquam satis laudando studio transcripto, in vulgus notum est. De aetate liuius codicis ipse Niebuhrus et postea Ulr. Koppius (Zeitschr. f. gesch. RW. IV7. 473.), non videri eum post Iustinianum scriptum esse, iudicaverunt; quod ut rationem habet, ita tamen addendum est, nec multo ante scriptum videri; id enim glossema evincit adhuc non observatum2S, quod irrepsit 2, 195. 'legatumsibi esse dimissum'; nam cdimilti' pro 'relinqui' legatura vel clegari', quod ut Aleander et Schultingius ad Gai. epit. 2, 7. §. 8. et 1, 1. §. 4. notarunt, in breviario Alariciano saepissime legitur, ante finem seculi quinti, quo tantam vetus Latinitas ruinam passa est, vix ita in usum venerit, ut pro glossemate scriberetur; illo vero loco

Gaii cditioni ad calcem adiecit. M) Nulla contra ratione Iioeckingius ad 3, 19S. notans [cdd. 3 ct 4.] glossema ibi deprchcndere sibi visus est, respectu L. 20. C. de fnrlis (6, 2) confectum. 'Probatum est' ne potest quidem aliud significare atquc quod post dicitur fresponsum et iudicaiam in eo codice fuisse videtur, unde noster transcriptus est. Praeterea barbaram aetatem sapit vitiorum qualitas, partim deterrimorum, quibus codex refertus est, quaeque faciunt, ut parum ex arte agere videantur, qui casibus, modis, temporibus contra rationem Gaiique aetatis morem a librario positis similibusqne, ut vere dicam, vitiis conservandis magna cura student, quasi is antiquitatis testis esset in hisce rebus fide dignus. Eandem aetatem sapit rubricarum ratio, quas librarius89 singulis materiis maxime initio operis praescripsit quibusve praescribendis saepius spatium vacuum reliquit; licet enim eiusmodi rubricas (quod ipsum nomen semel ante 2, 268 notatum in C. invenitur) sicut Responsorum, Quaestionum aliisque minus ex arte cuffrijfitmxtos scriptis (cf. Fr. Vat. 227) ita etiam Institutionum libris inserere librarii mature coeperint30 (quod de Ulpiani et Paulli Institutionibus ex Collat. tit. XVI. et Boethio in Cic. Top. p. 303 constat),

[graphic]

lum'. 2S) Nam ab ijiso Gaio eas profectas nou csse, iam Goeschenus Praef. p. XXVIII. XXXV. ed. Lachm. rccte iudicavit. Unde Boeckingii consilium non probo, qui ed. 5. etiam eas, quae deesse ei visae sunt. rubricas supplevit. Reclius quis fecciit, qui vel cas extcrminaret, quae mwc invito Gaio librum eius onerant; is enim ipsa oratione divisionibnsque apte faclis multo doclius providit, ut lcctor non plane indoclus siugula quaeque facile inveniret. Ipsi librarii rubricas conlinuo inscribcre circa finem loci, qui est dc contraclibus, vidcnlur desivisse, crcdo, quia continua lectio in scholis raro ultra eum locum perveniret et ex qnarto commentario panca tanlum de actionibus.pauca de exceplionibus Iraderentur (cf. const. Omnem reip. §. I). Cerle C. Vcion. vacuas lineas inscribendis rubricis destinatas non conlinet nisi usque ad illum locum (ct. nol. ad 3, 141. 106.) ubi eliam in Visigot. Epiloma tituli fere deficiunt, ctpraelerea lanlnm inilio comm. IV. et anle §. 115. 30) In usum scholarnm primumque in Sabini libris ad similitudinem edicti, nbi ab ipso praetore posili lituli proprie appellabantur, hoc faclum esse, colligere licet ex Pers. 5, 90. Petron. 46. unde Quintil. I. 0. 12, 3. §. II. 'Alii se ad album ac rubricas (intellige ICtorum libros) translulerunt'; quanquam tituli illi in libris ad edictum etiam rubricae esse coeperunt (L. 2. §. 3. D. de interd. 43, 1.) ct iam Vespasiani aetate in iure civili, ul constat ex aeribus Salpensano ct Malacitano, ipsa quoque legum (sed tamen principalium tantum) capila non rubro colore aeri inscripta rubricae appellala sunt, indequeluvenal. 14,101. 'rubras maiorum leges' generaliterdicere potnit. Vernm ut in plerisque ius civile iqre praetorio panllatim snperalum est, ita etiam in hac tenui re maxime pulo poslquam inGregoriano et Hermogeniano Codicibus liluli ab ipsis auctoribus ad modum edicli singulis materiis inscripti essent, idem contigit, tandemque Alarici el lustiniaui aetale, qui etiam lolius inris civilis enucleati codicem Digestorum ad edictum spcctante nomine appellavit, eo perventum est, ut vel scbolasticac Instituliones ab ipso auctore per totum tilulis distribueren

IVRISPE. ANTEI. KEL. ED. II. 7

« PreviousContinue »