Page images
PDF
EPUB

5

exemploque suo, ut opinor, aliis quoque persuasit, ut iis, quae tunc erant studiorum spatia, novus annus quasi praeficeretur, isque partim Institutionibus partim quattuor libris singularibus occuparetur. Sed etsi placeat, quod multis ex causis verisimile est, iam tunc ante edictum praetoris ius civile ex libris Masurii Sabini semestri cursu traditum esse, ita quoque Gaius his incondite scriptis libris suas vicini argumenti Institutiones et libros singulares, 24 dehinc anni opus, subrogando optime de studiis iuris civilis meritus est, nec omnino dubitandum, Gaio inprimis deberi eum studiorum ordinem, quem Iustinianus tradit primusque rursus cum ipso edicto perpetuo immutavit. Et sane consentaneum erat, sicut in prima aetate populi Romani duodecim tabularum libellus, qui cum pubertate eius prodierat, exeunte demum rep. edicto praetoris cesserat, etiam in altera aetate imperii, quae eius in pubertate maxime Gaii scriptis ad discendum composita erat iurisprudentia, exeunte demum imperio Iustiniani novae compositioni cedere. At, inquis, haec omnia certis testimoniis non nituntur. Audio; sed maximam ea habere probabilitatem non facile negabit, qui ipsas res, ex quibus argumenta duximus, recto iudicio perpenderit.

Iam si hoc Gaii ingenium, si tale totius vitae institutum erat, ut etiam discriminis origo eorum, qui ius publice responderent et qui tantum docerent (Gell. 1. c. ius publice docentium aut respondentium', Fr. Vat. 150. L. 6. §. 12. D. de excus. 27, 1. L. 1. §. 5. D. de extraord. cogn. 50, 13) ab eo potissimum repetenda videatur, quid mirum est, quod

orator teste Schol. ad Iuvenal. 6, 243. Institutiones scripserat. 24) In vulgus notum est, in libris ad Sabinum materias de testamentis, de legatis, (de rerum acquisitionibus et de contractibus), de dote et de tutelis principem locum obtinuisse. Iam cum ea, quae in scholis leguntur, raro absolvi soleant, etiam has materias solas, quamdiu ex Sabino ius civile traderetur, tractatas esse pronum ad existimandum est. Quod si ponimus, nova docendi ratio a Gaio instituta quam minime a vetere deflexit, magisque ei addidit tantum, Institutiones suas quasi лоoоíμιov Sabino (nunc IIII libris singularibus) praefigens, quam detraxit. 5) Vestigium eius rei in eo cognoscere mihi videor, qued postea, Iustiniano in const. Omnem reip. S. 1. teste, Gaii Institutiones et quattuor libri singulares connumerabantur, id est pro uno libro s. volumine habebantur (sicuti Sabini opus fuerat) scilicet ex sex illis, quos tum ex universa iurisprudentia, quae in librorum duo milia extendebatur', a voce magistra studiosi accipiebant (ceteri enim quinque libri erant prima, secunda, tertia pars edicti, responsa Papiniani et Paulli). Manifesto errore nunc plerique sex libros illos intelligunt duos (ex quattuor) Gaii Institutionum et quattuor libros singulares.

neque responsa dando iuris auctor habitus est neque in posteriorum libris laudatus? Quod is quidem, si mortuis res humanas datum esset sentire, aequo animo poterat ferre. Nam quotcunque iuris auctores postea etiam Institutiones scripserunt, velut Callistratus, Martianus, Florentinus, Paullus, Ulpianus, nemo eorum ad Gaianarum laudem aspiravit locove, quem in scholis obtinuerunt, deturbare eas valuit. At Gaius post aliquot secula assecutus est, ut eius libri, primum illi, qui in scholis tractabantur, hominum favore et consuetudine, deinde etiam ceteri omnes lege lata eandem in iudiciis auctoritatem obtinerent, quae Papiniano, Paullo, Ulpiano iam antea competierat. Nam Valentinianus L. 3. Th. C. de resp. prud. (1, 4) cum ait, se Papiniani, Paulli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmare, ita ut Gaium, quae Paullum et Ulpianum et cunctos comitetur auctoritas lectionesque ex omni eius opere recitentur', non obscure significat, quaedam Gaii scripta iam tunc summo studio et indubitata auctoritate recitari solita esse, eaque quis dubitat praeter res quotidianas, quae tanto in pretio habebantur, ut aureorum nomen mererent, fuisse omnia scholastica? quod etiam Collatio confirmat, paullo ante, ut videtur, composita, cuius auctor inter quinque illustres etiam Gaii scriptis, sed tamen tantum Institutionibus eius usus est.

Sed in his ipsis, quas edimus, ut nunc paullo immoremur, iure dixeris, praeclariorem de iure civili librum nunquam scriptum fuisse, sive dotium eius excellentiam, sive mirificam fructus ubertatem et fatorum felicitatem spectes. Praestantia libri praecipue his rebus conspicitur: quod non, ut superiores libri omnes, unam alteramve iuris civilis partem, sed revera, ut Lactantius 5, 4. §. 3. a quibusque Institutionibus exegit, totius doctrinae substantiam continet', et eius quidem iuris, quo tum imperium Romanum utebatur, de quo iam dixi, substantiam vero ita felicissime enucleatam, ut adhuc rudis tironis animus nec ieiuna exilitate deterreretur, nec otiosa copia opprimeretur. Deinde quod hanc ipsam substantiam dispositam habet non modo apte et commode omnino, sed ut, si summam spectas, nulla alia ex re ipsa petita divisio inveniri posse videatur: id quod, cum fontium iuris in ius gentium et ius civile divisio iam ex antiqua populi Rom. iurisprudentia retenta sit, maxime cadit in alteram illam et plane novam ipsius iuris privati in ius quod ad personas (lib. I.), quod ab res (lib. II. III.), et quod ad actiones pertinet (lib. IV.) divisionem. Nam cum omne ius partim in se ipso per se spectato, partim in iure adversus iniuriam obtinendo consistat, ipsumque ius rursus aut personas aut res, quae personis inserviunt, apprehendat, addito

eo iure, quod actiones apprehendit a civitate privatis, quibus iniuriam propulsarent, praestitas, tres illae partes quasi sponte nascuntur.26 Et similiter ipsarum harum partium distributiones mirabili quodam verorum discriminum sensu inventae et expressae sunt, qua de re disputare longum et ab hoc loco alienum est. Denique Gaius in expositione tanta perspicuitate et dicendi simplicitate usus est, ut Herodotum ius narrare opinere: quae res cumprimis tironum animos allicit et delectat. Quod vero negligentiae in quibusdam incusatus est, partim librariis potius vitio vertendum (velut quod haud raro contra grammatica de consecutione temporum praecepta peccasse videtur), partim aliter excusandum est. Nam persuasum mihi est, non cunctos quattuor commentarios simul, sed singulos eum in publicum edidisse, sive communi consuetudine (nam et alios hoc fecisse, velut ista fere aetate Polyaenum strategematum scriptorem compertum habemus) sive quod ipse hoc adsueverit facere in libris singularibus ad edictum edendis, sive quod diffidentia quaedam in tam novo scriptionum genere eum compulerit, ut iudicia hominum experiretur. Argumento autem est primum, quod si primum commentarium cum altero demum vulgasset, mentionem imperatoris Antonini 1, 102. tanquam vivi habitam non poterat in divi commemorationem non mutare. Similiter iudicabis de secundo commentario ratione tertii, in quo §. 100. ipse rationem placiti reddit, quod 2, 232. non pretiosa ratione receptum esse dixerat. Deinde etiam quasdam materias, velut in iure cessionem hereditatis et bonorum possessionem, quae sine re datur (illam 2, 35-37. et 3, 85-87. hanc 2, 151. et 3, 35-37), bis et tantum non iisdem verbis sine dubio non explicuisset, sed rem, ut alias facere solet, remittendo lectorem expediisset, nisi cum postea aptius hanc

26) Quo magis actiones postea paullatim extraordinariis persecutionibus cessere, in quibus non tam in iudicio, quod nobis debetur, persequimur (pr. I. de act. 4, 6.), quam ius a magistratu indulta cognitione exercere videmur, tanto magis actio propria quaedam quasi substantia esse desiit, ad quam ab ipso, ex quo agimus, diversum ius pertinere possit. Quod quidem effecit, ut iam Iustiniani tempore inter actiones et obligationes non multum interesse videretur (et sane etiam actiones sunt quaedam obligationes et, quod Theophilum III. 13 pr. IV. 6 pr. maxime movit et in errorem induxit, obligationes inprimis opus habent actione et saepe tantum in agendi facultate praestita consistunt); nostro vero tempore exstincta paene actionis substantia, Gaii actiones a plerisque omnino alio sensu sc. pro odgɛov acciperentur; qua ratione omnis, laus Gaianae divisionis perimitur. 7) Tabulas delineationem systematis Gaianarum Iustinianarumque Institutionum inter se comparati exhibentes ex arte in formam indicis redactas' multa cum arte confecit Boeckingius suaeque

materiam in comm. III. tradi intellexisset, iam manibus elapsus esset comm. II., ut corrigere eum non posset. Denique 3, 56. rem 1, 22. expositam tam late, imo latius repetit, quam non poterat ita scribens, ut lector a primo commentario recens, vel qui eundem certe manibus teneret, ante oculos ei versaretur.

Tot vero tantisque libri virtutibus etiam successus respondit. Per hunc Gaius quasi perpetuum initiandorum Themidos sacerdotum munus adeptus est et, dum stetit imperium Romanum, retinuit. Multi maximi nominis ICti eum aperte imitati vel tecte ab eo mutuati sunt. Grammatici quoque ex hoc praecipue libro, quae ad ius civile pertinerent, petierunt. Ruente vero imperio tam occidentales Visigothi in breviario Alariciano Gaium, ut ferre eum poterant, rursus scholis suis praefecerunt, quam in oriente Iustinianus, dum novas parat Institutiones, maxime Gaianas cum rebus quotidianis, ex quibus et ipse ius didicerat, suas fecit, unde eum Gaium nostrum' appellare (prooem. I. §. 6. §. 5. I. de publ. iud. 4, 18. const. Omnem reip. §. 1.) sane mirum non est. Ita vero Gaius, alio licet sub nomine et multifariam deformatus totius generis humani magister in iure civili factus est. Sed sicut gemmae ingenitus ignis nec extingui longo situ ac pulvere nec perpetuo a cognata luce praepediri potest, ita nostra aetate etiam genuinae Gaii Institutiones e multorum seculorum oblivione resuscitatae denuo efficacissimum acrioris studii ac penitioris iuris civilis cognitionis fermentum evasere.

De

Gaii Institutiones unico codice Veronensi palimpsesto servatas esse, Niebuhri merito a. 1816 invento et a Goescheno, assumpto socio Hollwegio, anno insequente nunquam satis laudando studio transcripto, in vulgus notum est. aetate huius codicis ipse Niebuhrus et postea Ulr. Koppius (Zeitschr. f. gesch. RW. IV. 473.), non videri eum post Iustinianum scriptum esse, iudicaverunt; quod ut rationem habet, ita tamen addendum est, nec multo ante scriptum videri; id enim glossema evincit adhuc non observatum 28, quod irrepsit 2, 195. legatum sibi esse dimissum'; nam dimitti ' pro relinqui legatum vel legari', quod ut Aleander et Schultingius ad Gai. epit. 2, 7. §. 8. et 1, 1. §. 4. notarunt, in breviario Alariciano saepissime legitur, ante finem seculi quinti, quo tantam vetus Latinitas ruinam passa est, vix ita in usum venerit, ut pro glossemate scriberetur; illo vero loco

Gaii editioni ad calcem adiecit. 28) Nulla contra ratione Boeckingius ad 3, 198. notans [edd. 3 et 4.] glossema ibi deprehendere sibi visus est, respectu L. 20. C. de furtis (6, 2) confectum. Probatum est' ne potest quidem aliud significare atque quod post dicitur responsum et iudica

iam in eo codice fuisse videtur, unde noster transcriptus est. Praeterea barbaram aetatem sapit vitiorum qualitas, partim deterrimorum, quibus codex refertus est, quaeque faciunt, ut parum ex arte agere videantur, qui casibus, modis, temporibus contra rationem Gaiique aetatis morem a librario positis similibusque, ut vere dicam, vitiis conservandis magna cura student, quasi is antiquitatis testis esset in hisce rebus fide dignus. Eandem aetatem sapit rubricarum ratio, quas librarius 29 singulis materiis maxime initio operis praescripsit quibusve praescribendis saepius spatium vacuum reliquit; licet enim eiusmodi rubricas (quod ipsum nomen semel ante 2, 268 notatum in C. invenitur) sicut Responsorum, Quaestionum aliisque minus ex arte ovornuatinos scriptis (cf. Fr. Vat. 227) ita etiam Institutionum libris inserere librarii mature coeperint 30 (quod de Ulpiani et Paulli Institutionibus ex Collat. tit. XVI. et Boethio in Cic. Top. p. 303 constat),

tum '.

29) Nam ab ipso Gaio eas profectas non esse, iam Goeschenus Praef. p. XXVIII. XXXV. ed. Lachm. recte iudicavit. Unde Boeckingii consilium non probo, qui ed. 5. etiam eas, quae deesse ei visae sunt, rubricas supplevit. Rectius quis fecerit, qui vel eas exterminaret, quae nunc invito Gaio librum eius onerant; is enim ipsa oratione divisionibusque apte factis multo doctius providit, ut lector non plane indoctus singula quaeque facile inveniret. Ipsi librarii rubricas continuo inscribere circa finem loci, qui est de contractibus, videntur desivisse, credo, quia continua lectio in scholis raro ultra eum locum perveniret et ex quarto commentario panca tantum de actionibus, pauca de exceptionibus traderentur (cf. const. Omnem reip. S. 1). Certe C. Veron. vacuas lineas inscribendis rubricis destinatas non continet nisi usque ad illum locum (cf. not. ad 3, 141. 166.) ubi etiam in Visigot. Epitoma tituli fere deficiunt, et praeterea tantum initio comm. IV. et ante S. 115. 30) In usum scholarum primumque in Sabini libris ad similitudinem edicti, nbi ab ipso praetore positi tituli proprie appellabantur, hoc factum esse, colligere licet ex Pers. 5, 90. Petron. 46. unde Quintil. I. O. 12, 3. S. 11. Alii se ad album ac rubricas (intellige ICtorum libros) transtulerunt'; quanquam tituli illi in libris ad edictum etiam rubricae esse coeperunt (L. 2. §. 3. D. de interd. 43, 1.) et iam Vespasiani aetate in iure civili, ut constat ex aeribus Salpensano et Malacitano, ipsa quoque legum (sed tamen principalium tantum) capita non rubro colore aeri inscripta rubricae appellata sunt, indeque Iuvenal. 14, 101. rubras maiorum leges' generaliter dicere potuit. Verum ut in plerisque ius civile iqre praetorio paullatim superatum est, ita etiam in hac tenui re maxime puto postquam in Gregoriano et Hermogeniano Codicibus tituli ab ipsis auctoribus ad modum edicti singulis materiis inscripti essent, idem contigit, tandemque Alarici et lustiniani aetate, qui etiam totius iuris civilis enucleati codicem Digestorum ad edictum spectante nomine appellavit, eo perventum est, ut vel scholasticae Institutiones ab ipso auctore per totum titulis distribueren

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

7

« PreviousContinue »