Page images
PDF
EPUB

quos ad edictum composuerat, velut de fideicommissis et de manumissionibus, cum ad edictum urbicum modo de legatis et de liberali causa scripsisset, de verborum obligationibus, cum ad edictum tantum praetoriae stipulationes explicandae essent, de lege Glicia, quae ad centumvirales causas spectabat inter ius civile et praetorium interpositas, de SCC. Tertulliano et Orphitiano, quae antea, cum Orphitianum demum a. 178 factum esset, plene tractare nondum potuerat. Liber enim singularis de formula hypothecaria, collata §. 4. Const. Omnem reip., tantum pars interpretationis edicti videtur fuisse.

Postremo maximi momenti est, quod Gaius ipsos libros suos ex parte saltem aperte scholae potius quam foro destinavit maximusque studii theoretici excitator et promotor exstitit: qua in re ei et Athenaeum Graecarum disciplinarum ab Hadriano Romae institutum et edicti compositionem ab Iuliano absolutam incitamento fuisse perquam credibile est. Nam libros ad edictum urbicum' potissimum in scholarum usum scripsisse videtur. Cum enim Ciceronis aetate (de legg. 1, 5. 2, 23.) maxime ex edicto praetoris ius civile disci coeptum esset, hic mos sub imperatoribus non modo retentus sed etiam excultus est. In Gaii vero libris primum hoc singulare ac novum fuisse videtur, quod ad edictum urbicum' scripsit, quem titulum generalem praebet index Flor. (ad edictum urbicum τὰ μόνα ευρεθέντα βιβλία δέκα'), complexus ea appellatione post deletam magistratuum potestatem naturaliter non ad eorum ius sed ad locum spectante itaque edicto provinciali' respondente ea, quae Cicero ad Attic. 6, 1. §. 15. appellat edicta urbana i. e. praetoris urbani (cum aedilicio) et peregrini. 12 Deinde vero dupliciter eius operis partes distinxisse et numerasse deprehenditur; praeter generalem enim illum titulum, ex quo omnes libri crescente numero significabantur, quoties specialiter quid ex iis refertur,

VI. p. 232. 261. Omisit Gaius in altero, quod iam hac de causa post Institutiones scriptum esse statuendum est, praemonitionem de iure gentium et civili, ut apparet ex L. 1 pr. D. de acq. rer. dom. (41, 1); itaque totum consilium eius in hoc libro ab Institutionibus diversum et, ut verbo dicam, minus isagogicum fuisse oportet. Ceterum easdem res exponit modo latius et accuratius mutataque aliquantulum materiarum distributione, ne studiosi superioris libri divisionibus quasi artis vinculis tenerentur. Nam primo quidem libro item de personarum iure exposuit; altero vero et tertio de iure, quod ad res pertinet, ita ut totum ius hereditarium sequentibus libris (ex quibus nihil superest) reservaret, et obligationes plenius ex tribus caussarum generibus derivaret. Quod vero res quotidianae Institutionibus quasi comites additae erant, etiam confirmant prooem. Inst. §. 6. et Blum. tab. in Zeitschr. f. gesch. RW. IV. p. 266.

12) Qui postea ad edictum' tantum scripserunt, tam urbicum

omisso plerumque totius operis titulo et libro, 13 singuli tituli interdum adiecto ad edictum praetoris urbani' et in his quidam in complures libros divisi commemorantur; 4 unde apparet, Gaium singulos titulos pro re modo utriusque edicti coniunctos modo separatos tractasse. quod ut faceret, partim quidem ea ipsa utriusque edicti coniunctio effecit, partim vero etiam ratio quaedam ius discentium habita. Cum enim ipsa res ita ferret, ut aliquae tantum partes edicti legi duce magistro possent, sane commodius erat, discipulis singulos libros vel titulos ex toto opere, qui rursus proprios libros quadam ratione efficiebant, tractandos quam totum opus hic illic gustandum in manus dare. Et ita quidem, si quid video, Gaio debetur illa ex const. Omnem reip. §. 1.6 notissima singularium librorum appellatio ad edictum simul

quam provinciale complexi esse putandi sunt. 13) Plerique enim singulares tantum libros sibi comparabant et certe Iustiniani prudentes, teste indice Florentino, tales tantum habebant: quod effecit, ut totius operis librorum numeri negligerentur. 4) In inscriptionibus reperiuntur lib. I. II. de testamentis ad edictum praetoris urbani (vel negligentius praetoris' vel ad edictum urbicum'); ^lib. I. II. III. de legatis ad edictum praetoris urbani'; ad edictum urbicum (i. e. tam praetoris urbani quam peregrini) titulo de operis novi nuntiatione'; ad edictum praetoris urbani titulo de damno infecto' (ubi sine dubio de praetoris peregrini edicto separato titulo disputavit); ad edictum praetoris urbani titulo de aquae pluviae arcendae'; ad edictum praetoris urbani titulo de publicanis'; ad edictum praetoris (exciderit urbani') titulo de praediatoribus' (et publicanos et praediatores edictum pr. peregrini ignorabat); "libro' et libro II. ad ed. praetoris urbani titulo de liberali causa' (cuius etiam est L. 6. D. de lib. causa 40, 12); libro ad ed. praetoris urbani titulo de re iudicata'; libro ad ed. praetoris urbani titulo qui neque sequantur neque ducantur'. Edicti urbanici' in L. 4. D. de oper. serv. (7, 7) Graecorum licentia significat edictum pr. urbani (cf. L. 30. D. de bou. lib. 38, 2) et aliquoties pro v. urbanicum' errore librariorum urbicum' videtur positum, velut L. 5. D. de adim. leg. (34, 4), ubi etiam specialis titulus excidit. 5) Alia ratione Alfenus Varus, ceteroqui simili instituto usus, cum quaecunque de iure civili scripsisset, Digestorum titulo comprehendisset, partes eius operis etiam speciali titulo et librorum numeratione distinxit, ut v. gr. Digestorum liber XXXIV. esset simul Coniectaneorum liber II. auctore Gell. 7, 5. Vid. praeterea L. 19. §. 6. D. de auro arg. (34, 2) et supra Antist. Labeonem not. 4. et Ateium Capit. not. 1. In ipso edicto Gaium Ulpianus imitatus esse videri potest, cuins lib. I. ad edictum de rebus creditis laudatur Fr. Vat. 266., qui totius operis erat XXVI., nisi hanc separatam numerationem ad posteriores librarios referre mavis. 6) De qua, quod sequentium causa notandum, rectiora Hugo Civ. Mag. II. p. 245. et Goeschen Zeitschr. f. gesch. RW. II. p. 8 seq. docuerunt, quam

8

et ad scholas ius discentium pertinens; singulares enim libri, qui titulus primum a Q. Mucio post conscriptos XVIII libros de iure civili libro ogov datus videtur, quia is illis libris universis velut quidam (ut Iustiniani imitationem in exemplum vocem) titulus de regulis iuris accedebat, singulares, inquam, libri etiam illi Gaiani non minus apte dicebantur praefixo proprio titulo ratione totius operis 'ad edictum urbicum', ex quo separati accipiebantur. Quod confirmatur partim iis, quae ipse imperator const. cit. §. 4. de Digestorum libris singularibus tradit, partim indice librorum et titulorum Digestorum, quem scriptor Pandectarum Florentinarum, Iustiniano non multum inferior, Pandectis praemisit; in eo enim aperta librorum ad edictum, ex quibus antea ius discebatur, imitatione, praeterquam quod omnes Digestorum libri a primo ad quinquagesimum numerantur, post primam partem, quae etiam antea libros singulares non habebat, seorsim numerantur septem libri singulares de iudiciis (5-11), octo de rebus (12-19), singularium liber primus usque ad decimum (20-29), septem libri singulares de legatis et fideicommissis (30-36), duo de bonorum possessionibus (37. 38): similiaque inveneris in scriptis Thalelaei, Stephani ceterorumque coaevorum iurisprudentium, quorum loca collegit Reizius ad Theoph. II. p. 1237 seq. Sed et ipsi quattuor libri singulares, quos Iustinianus palam Gaio tribuit quosque olim primo anno post Institutiones ex edicto traditos esse memorat, conveniunt cum singularibus Gaii libris ad edictum urbicum; sunt enim de re uxoria (= 'dotalicion Bißliov ev' ind. Flor., licet ibi non dicatur fuisse ex libris ad edictum, quod facile in oblivionem venire potuit; sed Gaius idcirco hanc materiam in Inst. praeteriit), de tutelis (citati Gai. 1, 188), de testamentis et de legatis

[ocr errors]

Leistius (Rechtssysteme p. 65.) et nuper Momsenus Jahrb. 1. c. p. 12. Est etiam retinenda vulgaris interpunctio appellatur, septem libris semotis'; imperator enim verbo semotis' idem significat, quod antea dixerat titulis ab ea exceptis' sc. ad legendum, ut apparet ex verbis seq. Post eorum vero lectionem'. 17) De aliorum opinionibus cf. Bach hist. iurispr. III. 2, 5. S. 14. de Weyhe edict. perpet. p. 87. Hube ed. Gai. Inst. praef. p. XVII. 8) Non ex ipsa re petitam nec Iustiniani demum aevo inventam esse hanc peculiarem librorum numerationem praeter alia (cf. not. 15.) argumento est, quod libri terribiles 47 et 48. non appellantur singulares. [Desinit haec numeratió in libris 37. 38. fortasse ideo, quod et in Gaii libris ad edictum extremi libri singulares erant de bonorum possessionibus, quos laudat 3, 33. Ceterum hinc etiam nova lux affundi videtur quaestioni, cur sequentibus seculis media Digestorum pars, quae appellatur Infortiatum, ultra quintam, quatenus libri singulares ex Iustiniani praecepto pertinebant, libro 37 et 38. aucta

20

(not. 14): qui quidem libri, ut opinor, ab ipso Gaio,19 praeeunte quodammodo Iuliano, 2 scite electi et huic anno destinati sunt, quia in his materiis gravissima pars iuris civilis tam veteris quam novi (maxime ex lege Îul. et P. P.) sita erat. Sequentium annorum Iustinianus tantum titulos commemorat, in prima parte ex omnibus eius libris, in partibus de iudiciis et de rebus ex septem delectos; sed et singulis titulis Gaianum opus constitisse iam animadvertimus.1 Ceterum cum etiam in provinciis et maxime Beryti et Constantinopoli ius doceri coeptum esset, his in scholis Gaii libris ad edictum urbicum alteros ad edictum provinciale substitutos esse, solennibus tamen partibus et nominibus retentis, id cum re ipsa verisimile est, tum eo confirmatur, quod Iustiniani tempore libri ad edictum provinciale integri extabant, ex libris ad ed. urbicum vero in provinciis scilicet neglectis tantum decem supererant.

2

sit. 19) Hoc conicienti mihi nescio quomodo Rudorfius (Zeitschr. f. Rechtsgesch. III. p. 39.) vitio vertere possit, quod non respexerim, et Visigothos et Orientales ex quattuor Gaii Institutionum libris duos posteriores in scholis abiecisse. Nam et quod de Orientalibus dicit, nullo auctore nititur (cf. not. 25), neĉ totum hoc, quod omnes partim barbarie istius aevi pigritiaque scholarum partim desuetudine, in quam ius in illis libris traditum abierat, effectum esse consentiunt, ad rem, de qua hic agitur, quicquam facit. Quod vero de b. p. apud Gai. 3, 33. obiicit, id me nec intellexisse fateor. 20) Is enim has materias, adhuc tantum in libris iuris civilis et maxime in Sabinianis accuratius tractatas, in edicti perpetui compositione etiam edicto asseruerat, quae passim de iis antea edicebantur, colligendo et sub certis titulis semel proponendo. Cf. Leist Rechtssysteme p. 62., a quo adhibito Byzantinorum testimonio et diserto et verisimili propter caeteram eorum ignorantiam fides deroganda non est. 1) Etiam mos singulares libros appellandi, cum unico libro opusculum constaret, antiquior Gaio non videtur. Sic praeter ipsum eius aequales Iulianum de ambiguitatibus, Pomponium enchiridii librum singularem invenio scripsisse. Antea liber simpliciter dicebatur, ex. gr. ut antiquiores taceam, Neratii Prisci de dotibus (Gell. 4, 4), Masurii Sabini de furtis (Gell. 11, 18), Labeonis de officio senatorio (Gell. 4, 10), Cascellii unus benedictorum (L. 2. §. 45. D. de orig. iur. 1, 2). Q. Mucium vero alia ratione librum singularem opov scripsisse, ratione scilicet habita librorum octodecim de iure civili, quibus quasi universis accederet, iam dixi. 2) Provinciale enim edictum et ipsum continebat edictum urbicum, quod ut Iulianus praetor composuerat et proposuerat post perpetuo similiter proponendum, ita Hadrianus proconsul in provinciis suis proposuisse et SCto facto (cuins Iustinianus const. Tanta circa S. 13. meminit) a caeteris proconsulibus proponendum curasse existimandus est. Unde Paeanio teste (ad Eutrop. 8, 9) edictum quod in Italia Latine dicebatur perpetuum, etiam suo tempore tò 'Adqıάviov vocita

Etiam libros ex Q. Mucio Gaium in scholarum usum scripsisse, certe probabile est. Nam cum ad eos quoque iuxta edicti interpretationem lectorem ablegat, quasi promulsidis loco aliquid addens verbis hoc solum tantisper sufficit admonuisse' (1, 188. cf. 2, 97.), nonne discipulos videtur respicere, ex illis libris postea uberius instruendos? Suspicari igitur licet, in scholis hos libros antea eum locum obtinuisse, in quem postea Papiniani responsa venerint.

Denique primus Gaius, ut iam dixi, elementa quaedam iuris civilis composuit et ab ipsis instituendis studiosis oratorum exemplum secutus 23 appellavit Institutiones, vel quem integrum i. e. a librariis nondum mutilatum eiusmodi librorum fuisse titulum malim opinari, Institutiones iuris civilis' auctore Lactant. 1, 1. §. 12. Et si quidam prudentes et arbitri aequitatis institutiones civilis iuris compositas ediderunt, quibus civium dissidentium lites contentionesque sopirent, quanto melius nos et rectius divinas institutiones litteris persequemur'? Neque audiendus est Momsenus, qui Lactantii loco ignorato et spretis Collationis, Boethii, Visigothorum et Iustiniani in Latinis constitutionibus et in ipsis Digestorum inscriptionibus testimoniis genuinum iis titulum 'Institutorum' asserit ex unius Prisciani (lib. VI. p. 726 P.) auctoritate (addi tamen poterat Boeth. comm. in Cic. Top. II. p. 299. 303. Bait.), cum dudum Ev. Otto comm. ad Inst. p. 3. aliique viri docti ostenderint, scriptores infimae Latinitatis sic dixisse ex licentia Graecorum, totum opus ta IvOtítovTα (ut Flor. ind. etiam habet Definiton' pro Definitionum”), singulos eius libros τὴν πρώτην, δευτέραν κτλ. 'Ivotitovtíava appellantium. Secundum ea vero, quae de edicti libris singularibus disputavi, nec dubito, Gaium ipsum haec rudimenta eo consilio scripsisse, ut in stationibus ius publice docentium' (Gell. 13, 13) ab iis potius, quam ut hactenus factitatum, ab edicti prima parte iuris studium auspicaretur, quod pariter ei ineptum videri debebat, atque nobis videretur, si quis ab ordine quodam iudiciario explicando ante Institutiones vel Pandectas acceptas initium facere vellet. Atqui iam dudum ex rerum, ni fallor, actu ab Augusto in menses aestivos et hibernos diviso (Suet. Aug. 12. Claud. 23.), qui etiam consilia imperatorum (Dione teste 53, 21. 56, 28. 60, 4) et rescribendi opus semestria fecit, et ex Labeonis noto exemplo (L. 2. §. 47. D. de or. iur. 1, 2) in usum venerat, ut iuris quoque studium per annuos cursus binis quoque anno pensis distinctos absolveretur. Ut igitur a traditis quam minime deflecteret, cum Institutionum libri integro anno non sufficerent, prudentissime Gaius instituit

tum est. 23) Nam et Quintilianus Institutionem oratoriam et Celsus

« PreviousContinue »