Page images
PDF
EPUB

cum 1, 198. 200.) nec quod de cretione constituerat (Ulp. 22, 34. coll. cum 2, 177.), in Gaii notitiam pervenerat, cum finem primi et cum secundum commentarium scriberet. Atqui tum iam libros ex Q. Mucio ediderat (1, 188.) et edictum interpretatus erat (1, 188.), quod simpliciter dictum nonnisi urbicum esse potest, ut libri ad edictum urbicum intellegi debeant, quibus solis etiam eiusmodi (quam ibi dicit) de tutelarum divisione disquisitio magis ad artis disciplinam quam ad fori usum pertinens convenit, eorumdemque etiam proprii de bonorum possessionibus commentarii pars fuisse videntur, quos laudat 3, 33. (54.). Praeterea post obitum Antonini Pii scriptos esse libros duos fideicommissorum, constat ex L. 90. D. de condit. et dem. (35, 1) L. 96. D. de leg. 3. L. 63. §. 5. D. ad SC. Treb. (36, 1): idem de libris quindecim ad legem Iuliam et Papiam certe posterioribus patet ex L. 56. D. de leg. 2. et de libris singularibus ad SC. Tertullianum et ad SC. Orphitianum a. 178 factum ex L. 8 et 9. D. ad SC. Tertull. (38, 17). Cetera eius scripta quando edita fuerint, aut disputatur aut plane incertum est. Sed libros triginta vel, connumeratis libris ad edictum aedilium curulium, triginta duo ad edictum provinciale et ipsos post Institutiones compositos esse, item satis tuto statuere licet; non tantum quia maiore iis componendis opus erat usu et experientia fori (ut non inepte iudicat Stieber ad Wenckii opusc. p. XXIX.), fed etiam (quod me maxime movet) quia libro I. L. 30. §. 2. D. de pactis (2, 14) sententiam reiicit, quam Inst. 3, 179. tentaverat, et libro VI. L. 3. D. de hered. pet. (5, 3) mentionem habet heredum ex senatusconsultis (Tertulliano et Orphitiano): nec facile Inst. 1, 188. simpliciter edicti interpretationem laudasset, si tum iam utrumque edictum interpretatus esset: quamobrem etiam L. 42. D. de don. int. vir. (24, 1) ex lib. XI. commemoratus princeps Antoninus pro Marco habendus erit. Denique etiam rerum quotidianarum libri, si totam eorum rationem perpenderis, non possunt iudicari non post Institutiones compositi esse. Haec omnia vero faciunt, ut Momseni sententiae (Jahrb. d. gem. deutschen R. III. 1. p. 14.), pleraque Gaium Antonino Pio imperante (138-161.) scripsisse arbitranti, haud facile accedam, sed vegetam aetatem in D. Marci tempora eum transtulisse

p. 21.

3) Etiam quartum comm. propius initiis D. Marci compositum esse, inde apparet, quod 4, 185-187. abrogati ab eo imperatore vadimoniorum solennis (Victor de Caes. 16.) nulla mentio habetur. 4) Quidam enim ad hos libros referunt proprios commentarios, quorum Gai. 54. meminit. Sed cum lex Papia multa alia caveret, vix de his potest sensisse. Malim igitur intellegere commentarios de bonorum possessionibus, quos iam laudaverat 3, 33. quorumque pars ad bona libertorum

Tantum

malim opinari. Quando vero obierit, nescimus. Commodi tempora (176-192.) eum vidisse, ex eo, quod ad SC. Orphitianum scripsit, efficitur.

Idem Momsenus 1. c. Gaium ICtum provincialem' fuisse, qui in oriente, et ut probabiliter statuere liceat, Troade in Asia ius docuerit librosque suos ediderit, magno, ut solet, acumine adstruere conatus est: argumentis tamen, quod pace viri de his litteris meritissimi mihique amici dixerim, admodum dubiis et magis speciosis quam veris. Primum enim, quod de solo praenomine ad appellandum eum Graeco more usurpato disputat, imperatorum maxime aevo eandem appellandi consuetudinem certis ex causis etiam Romae obtinuisse, multa exempla velut imperatorum Gaii, Titi, Marci, et cum hic de iurisconsultorum more quaeratur, Sexti (Pomponii, cf. Zimmern Hist. iur. §. 92. not. 6.) et ipsius Gaii (Cassii Longini, cf. Zimmern 1. c. §. 85. not. 25.) ostendunt. Deinde quod Gaii responsa non extant, ipse confitetur Momsenus, etiam Romae potuisse ICtum, qui respondendo operam non daret, scriptis inclarere. At Gaius edictum provinciale commentatus est. quod Momsenus negat nisi de certae, itaque eius, quam inhabitabat, provinciae edicto intelligi posse, eamque Asiam fuisse autumat, cum Gaius Bithynorum et Galatarum peregrinum ius (Inst. 1, 55. 193.) et Troadis, Beryti et Dyrrhachii ius Italicum (L. 1. D. de cens. 50, 15) commemoraverit. Sed si, ut existimat, multum etiam tunc singularum provinciarum differebant edicta et suae provinciae edictum Gaius commentatus est, non ad edictum provinciale', opinor, sed ad edictum Asiaticum' (ut est ubique in Ciceronis Verrinis edictum Siciliense') vel certe 'ad edictum proconsulis provinciae Asiae' librum suum inscribere debuit; nam provinciale edictum simpliciter dictum ex analogia, qua provinciale solum, provincialis senator, provincialis iudex, alia dicuntur, edictum in quacunque provincia propositum significat. Et serione quisquam statuerit, tunc ICtum aliquem in animum induxisse, ut unius inter tot provincias edictum triginta libris explicaret? Itaque ex hac ipsa appellatione recte colligitur, quod et totius illius temporis ratio facit ut credamus, 5 provinciarum diversarum edicta, si rem, non formam spectas, tunc in unum conflata esse, quod ab omnibus proconsulibus partim per se partim, ut in Caesaris provinciis, per legatos proponeretur,6 quamobrem Gaium in his libris ubique proconsulem tantum

C

spectabat. 5) Cf. E. Huschke Census z. Z. d. Geb. J. Chr. p. 22. 6) Animadvertendum est, hanc edicendi potestatem, qua ius civile supplebatur vel corrigebatur, tantum magistratus populi Romani habuisse (Gai. 1, 6); proinde etiam Caesarem proconsulem in suis provinciis, neque vero legatos Caesaris, quibus iurisdictio tantum praetoria delegata erat.

nominare vel praetorem, cuius pleraque edicta proconsul receperat (Cic. ad Attic. 6, 1. §. 15.), mirari non licet. Cetera Momseni argumenta aut leviora sunt aut eiusmodi, ut etiam aliis opinionibus firmandis inservire possint, quare ea interim missa facere liceat. Hoc vero quaero: quamobrem in his, quibus locus, ubi quis scribit, optime cognosci solet, nihil reperiatur in Gaii scriptis, quod Asiam prodat? Immo haec ad Italiam Romamque nos delegant. In exemplis condicionum hanc ponit: si navis ex Asia venerit’ (L. 33. D. de hered, inst. (28, 5) ex lib. II. de testam. ad ed. praet. urb. L. 72. D. de fidei. (46, 1) ex lib. III. de V.O.) miro modo, si Troade haec scripsit; item si navis ex Africa venerit,' et hanc speciem: si inter eos qui Romae (non Troade) sunt, talis fiat stipulatio: Hodie Carthagine dare spondes'? (L. 141. §§. 7. 4. coll. L. 73 pr. de V. O. (45, 1.) ex lib. II. de V. O.) et 'si is, qui ita stipulatus fuerit: X milia Ephesi dare spondes? ... Romae pure sic intenderit' (4, 53.). Similiter in exemplis ei sunt et in ipsis quidem etiam ad edictum provinciale libris fundus Tusculanus, vinum Campanum, triticum Africum, Tyria purpura (quam usu potius Romanam dixeris) (L. 74. D. de V. O. (45, 1.). L. 17. pr. D. de condit. et dem. 35, 1. Inst. 4, 53.) et ipse a praetore (non a proconsule) cautionem petens L. 11. D. ut leg. (36, 3). Quibus convenit, quod, quo die Romae (non in provinciis) vota pro salute imperatoris suscipiantur, exponit (L. 233. §. 1. D. de V. S. 50, 17), quod etiam in libris ad edictum provinciale ab his, quae Romae sunt, ad id, quod in provinciis obtinet, procedit (L. 1. pr. D. quod cuiusq. univ. 3, 4. L. 5. D. de curat. fur. 27, 10) et multa similia. Denique quae tunc erat urbis Romae auctoritas, legum patriae, imperii omnisque iurisprudentiae sedis, quis credat, iurisconsultum, qui tot insignibus libris ius civile illustravit, quique et Cassianum se profitetur et licet non a S. Pomponio Cassiano item Gaius noster' appellatus, tamen controversiis scholarum, quae Romae tunc · florebant, ita se interserit, ut eis et, dum scriberet, interfuisse videatur, non Romae, sed in aliquo provinciarum angulo abditum docuisse ac scripsisse?

[ocr errors]

Haec tamen ita disputata sunto, ut si quis Gaium natione Graecum et fortasse ex colonia aliqua in partibus orientis oriundum fuisse opinetur, quae olim A. Augustini et Fr. Connani fuit sententia, id equidem neque negare neque affirmare ausim. Non negare, quia probe scio, iam illa

7) L. 39. D. de stipul. serv. (45, 3), qui locus num ad Gaium nostrum spectet, nec potius ad C. Cassium Longinum, post disputata de hac re a G. M. Ashero in Zeitschr. f. Rechtsgesch. V. p. 83 seq. ita mihi dubium esse factum fateor, ut ad posterius statuendum pronior sim.

aetate multos peregrinae originis viros summos honores et magnam etiam in iure civili auctoritatem Romae nactos esse, velut Cirtensis ille vir consularis ius publicum respondens, cuius nomen periit apud Front. ep. ad amic. 2, 10. (6.). Sed nec affirmare; nam id, quod et illos viros partim movit, et quod multo magis in Momseni disputatione veri quadam specie decipit, Graecam illam dico in Gaio conspicuam eruditionem et peregrinitatis curiosam observantiam, alia ratione contemplandum esse existimo. Quippe inde a Vespasiano et maxime sub Hadriano novam quasi speciem imperium Romanum induit. Multis enim coloniis in provincias deductis, multisque ibi oppidis civitate Romana vel Latinitate, quibusdam etiam iure Italico donatis, Graecis vero quam illi opinabantur avtovouía reddita, quae olim peregrina ditio tantum fuerat, in aequum paene ius recepta est. Et maxime oriens invaluerat, rursusque non tenuis quidam e Graecia rivulus sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium in urbem influxit' (Cic. de rep. 2, 19.), ut iam ex imperio Romano imperium Graeco-Romanum factum videretur. Huius vero rerum mutationis effigies cum etiam in hominum ingeniis non exprimi non posset, si Gaium eius in iurisprudentia primum et verissimum exemplar novumque quasi, huius tamen temporis, Labeonem dixeris, ut Hadrianus, princeps ille doctus et navus orbis terrarum non regendi tantum sed etiam perambulandi diligens' (Front. de fer. Als. 3.), fuit in principatu, quem et ipsum idcirco iam aequales Graeculum dixerunt (Spartian. Hadr. 1.), non modo rectissime, ni fallor, de eo iudicaveris, sed etiam omnia, quae eius propria sunt, facillime explicaveris.

[ocr errors]

Primum igitur mirum non est, quod Institutiones suas, qui liber primus omnium novi imperii status ratione habita compositus esse videtur, non a populi Romani iure sed ita exorditur: Omnes populi, qui legibus et moribus reguntur, partim suo proprio partim communi omnium hominum iure utuntur' etc. et deinde quoque ceterorum populorum iura respicit, non modo utrum quid iuris civilis an iuris gentium sit in quocunque articulo adnotando (1, 2.), sed etiam in iure civili simile vel dissimile aliorum populorum ius afferendo vel comparando (1, 55. 92. 193. 197. 3, 96. 134. et cf. L. 13. D. fin. reg. 10, 1. L. 4. D. de colleg. 47, 22.), ius etiam Latinorum coloniariorum explicando (1, 79. 85. 86. 95. 3, 120.), peregrinis quid ex iure Romano liceat vel non liceat, admonendo (1, 47. 53. 74. 93. 94. 2, 285. 4, 37. 105.), provinciarum et Italiae in iure civili diversitates enarrando (1, 6. 20. 100-102. 105. 183. 185. 197. 200. 2, 7. 21. 24, 27. 31. 46. 63. 278. 3, 121. 122. 4, 109.). Eodemque pertinet, quod non modo edictum urbicum, sed etiam provinciale separatim pri

mus et solus interpretatus est, quodque linguam Graecam saepenumero respicit (2, 281. 3, 93. L. 25. D. loc. 19, 2. L. 30. L. 233. §. 2. L. 236. §. 1. D. de verb. sign. 50, 16).

Praeterea ingenium Graecum prodit, quod Gaius, quamvis et ipse ius de iure respondendi ex auctoritate principis ab imperatore nactus esse dubitari non debeat, doctrinae ac libros scribendo quam foro et respondendo se dare maluit. In libris autem scribendis novam omnino viam ingressus est, ut primus totum iuris civilis opus ad artem revocasse dici possit. Divisionibus enim ut bonus magister omnino plurimum tribuens, vel in toto scribendi opere bipertitione quadam omnes iuris fontes, quos tunc iuri operam daturum maxime nosse oportebat, complexus esse deprehenditur: quanquam, cum eiusmodi partitio totum illud aevum tacite regeret, etiam magis ipsa re quam consilio in eam incidere potuit. Itaque scripsit ad leges XII tabularum, veteris iuris, et ad legem Iuliam et Papiam, novi iuris civilis potissimum fontem. Interpretatus item est edictum utrumque, id est urbicum et provinciale: hac parte etiam propalam Labeonem pro mutata rerum condicione imitatus, qui ad edicta Praetoris urbani et peregrini separatis libris scripserat (L. 19. D. de verb. signif. 50, 16. L. 9. §. 4. D. de dol. mal. 4, 3). Denique ius civile, quod ex responsis prudentium fluxerat, partim traditum libris ex Q. Mucio factis, qui primus ius civile constituerat (L. 2. §. 41. D. de orig. iur. 1, 2) additoque, ut ille alio tantum nomine (ooov) fecerat, libro singulari de regulis, partim arte quadam compositum regularum libris, 10 accedente de casibus (exceptis) libro singulari, executus est. Sed non satisfaciens sibi, nisi et universae iurisprudentiae in artem redactae imaginem exsculperet, etiam novam addidit bigam, Institutiones, per quas ad iurisprudentiam adspirantes viva magistri voce docerentur, et rerum quotidianarum libros septem, ex quibus sic imbuti se ipsos docendo addiscerent. 1 Ceteri eius libri tantum supplementa quaedam videntur fuisse maxime eorum librorum,

*) Nam Digestorum compositores eo usi sunt, quibus Iustinianus imperaverat, ut eos tantum adhiberent, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuissent'. 9) Non, ut illius et sequentis aevi viri лo̟antinoí, ad Sabinum, fastidiente, ut puto, Gaii genio deleramenta Masuriana' (Front. ep. ad M. Caes. 2, 1.) i. e. casuum super casus coacervationem, nulla naturalis rerum ordinis ratione habita, quod genus scribendi Sabini libri iuris civilis desiderasse videntur. Nam Gaius omnia ad genera sua revocare malebat, ut Q. Mucius fecerat. 10) Hic quoque librorum titulus paene novus erat nec antea a quoquam nisi a Neratio Prisco usurpatus. 1) Haec enim utriusque operis inter se ratio esse videtur. Cf. de Buchholtz in Hugon. civ. Mag.

« PreviousContinue »