Page images
PDF
EPUB

inquit, et atypus uitiosi magis, quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro uitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam uitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim, qui uitiosus est, non morbosus esse. Quamobrem cum de homine morboso agetur, 'aeque', 1 inquit, ‘ita dicetur: QUANTO OB ID VITIVM MINORIS SIT". Gell.

4, 2. §§. 3-5.

1

2. 2Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uenditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi conditionis mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent, quidnam esset mancipiorum genus; 'sicuti' inquit, 'antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant et idcirco dicebantur sub corona uenire. Namque ut ea corona siguum erat captiuorum uenalium, ita pilleus impositus demonstrabat, eiusmodi seruos uenundari, quorum nomine emptori uenditor nihil praestaret'. Gell. 6 (7), 4. SS. 1-3.

-

T. ARISTO

(sub imp. Traiano). 1

1. Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, haudquaquam indocti uiri, apud ueteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus repperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indagandarum sagaces, furta omnia fuisse licita et inpoenita. Gell. 11, 18. §. 16.

1) Scripsi; neque Cdd. ed. Hertz., quod sensus loci ferre non videtur: nequam (vel nequaquam) alii. An aeque tm (tamen)? 2) Vix dubitandum, quin Gellius haec ex eodem libro sumserit. Cf. Zimmern hist. iur. Rom. T. I. §. 87. not. 6.

1) Vid. est de hoc Ian. Iust. Enschede de T. Aristone ICto Rom. L. B. 1829. 4.

LAELIVS FELIX

(sub imp. Hadriano). 1

Ad Q. Mucium.

1. In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est, Labeonem scribere etc. (cf. supra M. Antistium Labeonem n. 22.). 2lisdem comitiis, quae calata appellari diximus, et sacrorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum uiri ad proelium faciendum in aciem uocabantur, tertium per familiae mancipationem, cui aes et libra adhiberetur. Gell. 15, 27. §§. 1-3.

[ocr errors]

2. In eodem Laelii Felicis libro haec scripta sunt: 'Is, qui non 'uniuersum 3 populum, sed partem aliquam adesse iubet, non comitia, sed concilium edicere debet. Tribuni autem neque aduocant patricios, neque ad eos 'ferre ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscita appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt: quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ut eo iure, quod plebs statuisset, omnes Quirites teneGell. 15, 27. §. 4.

rentur.

[ocr errors]

3. Item in eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragium feratur, curiata comitia esse; cum ex censu et aetate, centuriata, cum ex regionibus et locis, tributa. centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa ́solitum,

1) Sequor communem opinionem eorum, qui hunc eundem Laelium esse statuunt, cuius in L. 3. D. si pars hered. (5, 4.) mentio fit: quanquam in hoc scriptore omnia incerta sunt et ipsum nomen, quoties commemoratur, in libris mss. variatur. Cf. Zimmern. hist. iur. Rom. I. §. 89. et interpr. ad Gell. 15, 27. 2) Haec quoque ex eodem libro petita esse, vix dubitabit, qui sententiarum nexum ipsumque rei, de qua agitur, argumentum reputaverit. 3) at uniuersum ed. Hertz. 4) Scripsi; referre Cdd. edd.

quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus. - Gell. 15, 27. §. 4.

4. (?) Libertinis uero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur 5 refert. qui bello Punico secundo 'decemuiros dicit ex senatusconsulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adiisse et, inspectis his, nunciasse, in capitolio supplicandum lectisterniumque ex collata stipe faciendum, ita ut libertinae quoque, quae longa ueste uterentur, in eam rem pecuniam subministrarent. acta igitur obsecratio est pueris ingenuis, itemque libertinis, sed et uirginibus, patrimis matrimisque, pronunciantibus carmen. ex quo concessum, ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta duntaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent. Macrob. Sat. 1, 6. §. 13.

3

SEX. POMPONIVS

(sub Hadriano et insequentibus imperatoribus).
Libro singulari regularum.

earum usus

1. Et seruitutes diuidi non possunt; nam ita connexus est, ut, qui eum partiatur, naturam eius corrumpat.1

5) Minime spondeo, hunc eundem illum Laelium Felicem fuisse; argumentum tamen simile est et Laelius, a ICtis posterioribus in iure civili semel tantum vel bis citatus, magis iuris publici vel sacri antiquitatibus operam dedisse videtur. Eiusdem Laelii ex mss. librorum fide possit etiam esse, quod supra, Lachmannum non sine dubitatione seculi, C. Aelio Gallo 6. tribuimus fragmentum. Multo antiquior est, ut L. Aelium Stilonem taceam, ad quem etiam referendus Plin. N. H. 14, 13. §. 15., C. Aelius, cuius apud Festum quaedam extant ex oratione fragmenta. 7) Ex lani cj.; duumairos edd.

[ocr errors]

1) Ex libris Pomponii ex vetustissimis quibusdam fragmentis carie corrosis, quae nobis dono dedit Iulius Caesar Scaliger excepta e bibliotheca Petri Criniti Florentini'

haec sumpta esse testatur is, qui primus edidit, Arn. Ferronius in Consult. Burdigal. commentariis Lugd. 1536. p. 72. Cf. A. G. Cramer in Hugon. civ. Mag. VI. p. 1 seq., qui et illud probabiliter coniecit, esse has lacinias ex Pomponii libro singulari regularum, ita ut L. 17. D. de servit. (8, 1) eas excepisse videatur, sola fere voce 'Ilaque' interiecta. — Consulto omittimus, quae Laur. Lyd. de magistr. 1, 48. ex Pomponio, scilicet ex L. 2. §. 34. D. de orig. iur. (1, 2) mutila et corrupta refert.

IVRISPR, ANTEI. REL.

ED. II.

6

GAIVS.

De Gaio eiusque scriptis dissertatio praevia.

1

Pauca sunt, quae de Gaio certo constant. Unum eius hoc nomen nobis traditum est, tam in libris iuris, ubi primum in Collatione certo comparet, quam a grammaticis, quorum primus Diomedes (ed. Putsch. p. 375. Keil. I. p. 379), si modo quod traditum ibi est in libris mss. Cauium' ad Gaium recte refertur, et paulo inferior seculo fere ineunte quinto Servius Honoratus ad Virgil. Georg. 3, 306. Gaium memorant: omnes vero hoc sine dubio a iurisconsultis vel a Gaii librorum titulis, in quibus dudum unum hoc nomen, ut in libris tritissimis fieri solet, scribi sueverat, mutuati sunt. Id ipsum vero, quamvis etiam in nomen abierit (Osann. ad Pompon. p. XIX), rectius tamen creditur praenomen. Certe Titi praenomen, quod in uno alterove epitomae Visigothicae codice Gaio praescriptum legitur indeque verum eius praenomen fuisse quibusdam visum est, post multos ab Haenelio inspectos codices corruptela vocis tituli apparuit. (Cf. Haenel. Lex Rom. Vis. p. XLV. not. 16. p. 314.) De aetate Gaii hoc tantum compertum est, quod sub imperatoribus Hadriano, Antonino Pio et M. Aurelio Antonino vitam suam transegit. Nam quod Hadriani temporibus acciderat, id ipse sua aetate factum esse narrat L. 7. pr. D. de reb. dub. (34, 5). Institutionum commentarium primum imperante Antonino Pio eum scripsisse, plerique inde recte colligunt, quod constanter sine divi appellatione eum hoc commentario (§§. 53. 74. 102.) nominat, quam alias defunctis imperatoribus tribuere solet. sed et extremis Pii temporibus scripsisse videtur; nam 2, 195. eum divum appellat, et quod imperatorem Antoninum 2, 126. nuper rescripto significasse scribit, id Iustinianus L. 4. C. de lib. praet. (6, 28) tribuit 'Magno' Antonino, aperto quidem vitio, sed quod facillime ex Marco' Antonino natum explices. Nec dum tamen quod idem imperator in re tutelari de lege Plaetoria et praetore tutelari in locum consulum substituto (Capitol. Marc. 10. coll.

2

1) An enim Gaius, quem Pomponius nostrum appellat L. 39. D. de stip. serv. (45, 3.), ad hunc referendus sit, ambigitur. Vid. not. 7. 2) Marci temporibus etiam primum comm. assignat Puchta Inst. I. §. 99. not. bb. et nuperrime H. H. Fitting Alter d. Schriften d. Röm. Juristen

« PreviousContinue »