Page images
PDF

inquit, 'el atypus uitiosi magis, quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro uitiosus, 11011 morbosus ost. Sed cui morbus est, idem etiam uitiosus est. Neque id tameii contra iit; potest enim, qui uitiosus est, non morbosus esse. Quamobrem cum de liomine morboso agetur, 'aeque',1 inquit, c ita dicetur: "Qvanto Ob Id Vitivm Minoris Sit". — Gell. i, 2. §§. 3-5.

2. 2Pilleatos seruos uenum solitos ire, quorum nomine uenditor uiliil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condilionis mancipia insignia esse in uendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex uendundi opperienda csset, sed oculis iam praeciperent, quidnam esset mancipiorum geniis; 'siculi' inquit, 'antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta ueniebant el idcirco dicebantur sub corona uenire. Kamque ut ea corona siguum erat captiuorum uenalium, ila pilleus impositus demonstrabat, eiusmodi seruos uenundari, qiioruin nomine emptori uenditor nihil praestaret'. — Gell. 6 (7), 4. §§• 1-3.

T. A R I S T O
(sub imp. Traiano).1

1. Id ctiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, haudquaquam indocti uiri, apud ueleres Aegyplios^ quod genus hominum constat et iii artibus repperieudis sollcrtes extitissc et in cognitione rerum indagaudarum sagaces, furta oinnia fuisse licita et inpoenita. — Gell. 11, 18. %. 16.

[ocr errors]

LAELIVS FELIX

«

(sub imp. Hailiiano).1 , Ad Q. Hucium.

1. lu libro Laeiii Felicis ad 0. Mucium primo scriplum est, Labeonem scribere etc. (cf. supra II. Antistiuiu Labeonein n. 22.). 2Iisdem comitiis, quae ealata appellari diximus, et sacrorum detestatio el testamenta lieri solebaut. Tria enim genera testamentorum fuisse accepimus: imuiu, quod calatis comitiis in populi coulione fieret, alterum in procinctu, cuni uiri ad proelium facieudum in aciem uocabantur, terliuni per familiae mancipationem, cui aes el libra adhiberetur. — 011. 15, 27. 1—3.

2. Iii eodem Laelii Felicis libro haec scripta sunl: 'Is, qui non 'uniiiersum3 populuin, sed parlem aliquam adesse iubet, uou coniilia, sed coneilium edicere debet. Tribuni autem neque .iduocant patricios, neque ad eos 'ferre 4 ulla de re possunt. Ita ne leges quidem proprie, sed plebisscila appellautur, quae Iribunis plebis ferentibus accepta sunt: quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. Hortensius dictator legem tulit, ul eo iure, quod plebs statuisset, onines Quirites tenerentur'. — Gcll. 15, 27. §. 4.

3. Item in eodem libro boc scriptum est: Cuin ex gencribus hominum suftragium feratur, curiata comitia esse; cum ex censu et aetate, centuriata, cum ex regionibus et locis, tribtila. centuriata autem comitia intra pomerium lieri nefas esse, quia exercitum cxtr.i urbem imperari oporteal, intra urbeni imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Marlio haberi exercitumquc imperari pracsidii causa solitum,

') Seguor communem opinionem eorum, qui hunc eundem Laelium esse staluunt, cuius in L. 3. D. si pars hered. (5, 4.) mentio fit: quanquam in hoc scriptore omnia incerta sunt et ipsum nomcn, quoties commemoralur, in libris mss. variatur. Cf. Zimmern. hisl. iur. Rom. I. §. SO. et interpr. ad Gell. 15, 27. ') Iluec quoquc ex eodem Ubro petita esse, vix dubitabil, qui sentenliarum nexum ipsumque rei, de qua agitur, argumenlum reputacerit. 3) ul uniucrsum ed. ffertz. 4) Scripsi; rcferre Cdd. cdd.

L

quoniam populus cssct in sufTragiis fercudis occupatus. — Gell. 15, 27. g. 4.

4. (?) Liberlinis ucro nullo iure uti praetextis Hcebat, ac niulto iniiuis pcrcgrinis, quibus nulla essel cuni Romanis necessitudo. Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur5 rcfcrt. qui bello 1'uiiico sccundo 'decemuiros6 dicit ex senalusconsulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adiisse et, inspectis his, nuuciasse, in capitolio supplicandum lectisterniumque cx collata stipe faciendum, ita ut libertinac qiioque, quae longa ueste uterentur, in eam rem pecuniam subministrarent. acta igitur obsecratio est pueris ingenuis, itemque libertinis, sed et uirginibus, patrimis matrimisque, pronunciantibus carmeu. ex quo concessum, ut libertinorum quoque lilii, qui ex iusta duntaxat niatrefamilias nati fuisscnt, togam practextam ct lorum in collo pro bullae decore gestarent. — Macrob. Sal. 1, 6. §. 13.

SEX. POMPONIVS
(sulj Hadiiano et insequentibus iinpcraloribus).
Libro singulari rcgularuni.

1. Et scruitutes diuidi non possunt; nam earum usus ita cohuexus est, ut, qui eum parliatur, naturam eius corrumpat.1 • «

E) Minime sponileo, hunc eundem il/um Laelinm Felicem fuisse; argwnentum lamen simile est et Laelius, a lClis poslerioribus in iure civili semel tanlum vel bis cilatus, magis iuris publici vel sacri antiquilatibus operam dedisse videlur. Eiusdem Laelii cx mss. Ubrorum fide possit eliam esse, guod supra, Lachmannuni non sine dubilatione secuti, C, Aelio Gallo 0. tribuimus fragmentum. Mullo anliquior esl, ut L. Aelium Sliloncm taccam, ad quem etiam referendus Plin. N. H. 14, 13. 15., C. Aelius, cuius apud Festum quacdam cxlant ex oratione fragmenta. ') Ex lani cj.; duumuiros cdd.

') 'Ex libris Pomponii ex vetustissimis quibusdam

fragmentis caric corrosis, quae nobis dono dedit 'lulius Caesar Scaliger excepta e bibliollieca Petri Crinili Florentini' haec sumpta esse testatur is, gui piimus edidit, Arn. Ferronius in Consult. Burdigal. commentaiiis Lugd. 1536. p. 72. Cf. A. G. Cramer in Hugon. civ. Mag. VI. p. 1 seg., gui et illud probabiliter coniedit, esse has lacinias ex Pomponii libro singulari regidarum, ita ut L. 17. D. de servit. (8, l) eas excepisse videatur, sola fere voce 'Itague' interiecta.Consutto omittimus, guae Laur. Lyd. de magislr. 1, 48. eoc Pomponio, scilicet ex L. i. $. 34. D. de orig. iur. (1, 2) muli/a el corrupla refert.

[merged small][graphic]

GAIVS.

l)e Gaio eiusque sciiptis dissertatio praevia.

Pauca sunt, quae de Gaio certo constant. Unuin eius lioc nomen nobis traditum est, tam in libris iuris, ubi primum in Collatione certo comparet,1 quanr a grammatieis, quorum primus Diomedes (ed. Putsch. p. 375. Keil. I. p.379), si modo quod tr&ditum ibi est in libris mss. 'Cauium' ad Gaium recte refertur, et paulo inferior seculo fere ineunte quinto Servius Honoratusi ad Virgil. Georg. 3, 306. Gaium memorant: omnes vero hoc sine dubio a iurisconsultis vel aGaii librorum titulis, in quibus dudum unum hoc nomen, ut in libris tritissimis fieri solet, scribi sueverat, mutuati sunt. Id ipsum vero, quamvis etiam in nomen abierit (Osann. ad Pompon. p. XIXJ, rectius tamen creditur praenomen. Certe Titi praenomen, quod in uno alterove epitomae Visigothicae codice Gaio praescriptum legitur indeque verum eius praenomen fuisse quibusdam visum est, post multos ab Haenelio inspectos codices corruptela vocis tiluli apparuit. (Cf. Haenel. Lex Rom. Vis. p. XLV. not. 16. p. , 314.) De aetate Gaii hoc tantum compertum est, quod sub imperatoribus Hadriano, Antonino Pio et M. Aurelio Antonino vitam suam transegit. Nam quod Hadriani temporibus acciderat, id ipse sua aetate factum esse narrat L. 7. pr. D. de reb. dub. (34, 5). Institutionum commentarium primum imperante Antonino Pio eum scripsisse, plerique inde recte colligunt," quod constantcr sine divi appellatione eum hoc commentario (§§. 53. 74. 102.) nominat, quam alias defunctis imperatoribus tribuere solet. sed et extremis Pii temporibus scripsisse videtur; nam 2, 195. eum divum appellat, et quod imperatorem Antoninum 2, 126. nuper rescripto significasse scribit, id Iustinianus L. 4. C. de lib. praet. (6, 28) tribuit 'Magno' Antonino, aperto quidem vitio, sed quod facillime ex rMareo' Antonino natum explices. Nec dum tamen quod idem imperator in re tutelari de lege Plaetoria et praetore tutelari in locum consulum substituto (Capitol. Marc. 10. coll.

') An eniin Gaius, quem Pomponius noslnun appellut L. 39. 13. de slip. serv. (45, 3.), ad liunc referendus sit, ambigitur. Vid. nol. 7. 2) Marci temporibus cliam primnm eomm. assignat Puchla Inst. I. £.09. iiol. bl). et nnperrime II. H. Fitliog Alter d. Schriften d. Itom. Jurislen

[graphic]
« PreviousContinue »