Page images
PDF
[ocr errors]

CYRILLVS. DOMNINVS. DEMOSTHENES. EVDOXIVS. PATRICIVS. AMBLICHVS.

Ex his prudentibus, quorum quaedam sententiae partim a iurisconsultis Iustiniano coaeuis partim in Basilicormn scholiis commemorantur, qnattuor medios, Domninum, Demosthenem, Eudoxium et Patricium, Iustiniano paullo antiquiores fuisse et in iuris schola, fortasse Berytensi (certo enim hoc affirmari non potest), Codices antiquiores avayvwCjiaOL (fr. 7. 8.) i. e. lectionibus interpretatos esse, post Reizium in exc. XX. ad Theophilum p. 1241 seq. demonstravit Carolus Guil. Ern. Heimbachius libro de Basilic. orig. Lips. 1825. p. 66 seq. Errorem vero superiorum fere omnium, Eudoxio et Patricio etiam Herois nomen tribuentium, frater Caroli Gustavus Heimbachius, in his studiis pariter versatus, Anecdot. I. p. 203. primus convicit, non nomen proprimn id esse ostendens, sed epitheton quoddam, quo aut magna horum virorum auctoritas aut iam defunctos eos esse significaretur: utroque enim sensu appellationem Tov rjgioog a scriptoribus usurpatam esse. Quod ut non nego, ita proprium tamen quid huic cognomento inesse, cum istius aevi prudentibus datur, existimo. Primum enim quod ad ipsam significationem attinet, utrumque eo comprehendi puto, et defunctum virum esse et summam eius apud posteros auctoritatem atque gloriam. Utrumque enim etiam compleetitur epitheton iisdem viris datum, quo zo Tov r/praos tantum variari videtur, 6 rrjg svxleovg y.vr]y,r]g (fr. 6.), 6 xr)g nsqicpavovg fivripris (fr. 13.) et 'inclytae recordationis', quo Iustinianus Patricium ornat Graecumque illud elogium Latine vertere videtur iu const. Tanta circa §. 9. his verbis, quae primus C. Wittius (in Kichteri Krit. Jahrb. f. d. KW. I. p. 15.) recte scribere et intelligere docuit: rvir ab antiqua stirpe legitima procedens (sc. Anatolius, unus ex XVIviris Digestis conficiendis), cnni et pater eius Leontius et auus Eudoxius post Patricium inclytae recordationis quaestorium et antecessorem, et Leontium, virum gloriosissimum praefectorium, consularem atque patricium, filium eius, optimam sui memoriam in legibus reliquerunt.' Deinde animadverti, zov rjocaog cognomentnm

illo aevo iis tantum iuris interpretibus dari solitum, qui ante Iustinianum claruerant, nec tamen multo ante, quia antiquiores omnino negligebantur, sive propter aetatem, sive quod iuris studium brevi ante Iustinianum novas vires ceperat antecessoresque rursus quasi novi Papiniani ad summorum honorum fastigium evehi coeperant. Qui enim sub Iustiniano vel post fuerunt, licet celeberrimi, velut Dorotheus, Theophilus, Thalelaeus, alii, post mortem saepissime quidem ol paxaQitai (loca congessit Gust. Heimb. 1. c. p. 204.), quo nomine antiquior semel tantum (Patricius fr. 25.) insignitur, nunquam vero 7]Qcosg appellantur. Causam vero huius quasi iubaris, quo antiquiorum antecessorum memoria coruscabat, iu hoc positam fuisse puto, quod illi adhuc stante antiquo totius orbis imperio, integrisque adhuc atque illibatis fontibus iuris Komani maiore cum libertate atque auctoritate (cf. fr. 1.) ius tradiderant. Nam iidem oi nalaiotSQOL SiiSdaxaloi (fr. 9.) etiam oi trjs oixovfievrjs diddona}.oi. (fr. 12.), 6 «oirog tr)s otnov(iev7]S vel simpliciter 6 Koivos Sidaexalos (fr. 1. 14.) appellantur, quod pariter de doctoribus Iustiniano coaevis vel inferioribus nunquam legi. — Quod ad singulorum aetatem attinet, ex verbis const. laudatae apparere videtur, Patricium et Eudoxium inter se fere aequales Iustinianum duabus paene aetatibus praecessisse, Patriciumque ut gloria superiorem, ita aetate paullo inferiorem Eudoxio fuisse. Comparat enim imperator Eudoxium, Anatolii avum cum Patricio, Leontium, Anatolii patrem, cum Leontio Patricii filio: et uterque quidem avus et uterque pater tunc iam defuncti fuisse videntur; alterum vero Leontium Patricii filium inter Xviros Codicis componendi paucis annis ante invenimus in const. de novo codice faciendo. His convenit, quod Thalelaeus Iustiniani aequalis Patricium tov ftaxapirTjv appellat, tanquam sua demum memoria defunctum. Domninum et Demosthenem rursus paullo antiquiores fuisse, inde concludimus, quod et multo rarior eorum mentio est, et uterque ante Eudoxium commemorantur (fr. 3.), et Demosthenis sententia a Patricio affertur (fr. 4.). Sane Domninum Theodorus, quem Tiberii II. tempora attigisse constat, praeceptorem suum vocat (fr. 4.); verum eo sensu, ut arbitror, quo Gaius 'nostros praeceptores', vel (quae sententia Zachariaei est Anecd. p. XLVIII.) quasi ex libris eius didicerit. Neque igitur quidquam prohibet, ut Domninum, ad quem Zenonis epistola testantibus Basilicis 56, 6. c. 7., cui respondet restituta L. 7. C. de fide et iure hastae (10, 3), circa a. 487. data est, pro nostro Domnino habeamus. — Cyrillum, rov ?j'pa>a(fr. 1.), quem plerique cum posteriore Cyrillo, Di- gestorum sub Iustiniano interprete, confundunt, auctore C. E. Zachariaeo hist. iur. GraecorEom. p. 21. primo loco posui; cius enim ipse Patrieius (fr. 1.) commeritarium cdefinitionum', Latino igitur, ut videtur, sermone scriptum, laudat, quo sub titulo do pactis omnia pacta, quae contra legem fierent, enumeraverit; additque ibi is, qui Patricium refert, Theodorus, ut puto, Codicis et Digestorum sub Iustiniano et Tiberio altero interpres, Cyrillum hoc facere potuisse, nondum Digestis compositis, in quibus nunc haec pacta dispersa sint. Ceterum ea tantum, quae Cyrillo addito insignis lauJis elogio et ab interpretibus posteriori Cyrilio coaevis tribuuntur, ad hunc antiquiorem Cyiillum referenda sunt. —Amblichum, quemadmodum pro Iamblicho dicebant i in fronte omissa (ut etiam in avco pro luvco), ceteris adieci, quia item d r]Qcog et a Stephano quidom Iustiniani aequali dieitur fr. 29. Quid et quando scripserit et qua lingua, ex wo hoc loco, quo commemoratur, coniici non potest. Codicum antiquiorum interpretes Latina lingua usos esse, levis quaedam suspicio ex fr. 29. duci potest. Ceterum in disponendis fragmentis temporis ordinem secutus sum. Cyrilli menti» est in fr. 1. 2. Domnini et Demosthenis in fr. 3—6. Eudosii in fr. 3. 6 — 11. Patricii in fr. 1. 3 — 6. 8. 9. 12—28. Amblichi iri fr. 29. Gregorianum vel Hermogenianum Codicem spectant hoc fere titulornm ordine fr. 1. 12. 6. 13. 7. 8. 9. 3. 5. 23. 24. 16 . 20. 21. 10. 18. 15. 22. 26. 11. 27.28. Theodosianum fr. 14. 16. 19. 25. 4.

[ocr errors]

') L. C. C. de paciis (5, 3) Anlonini ex a. 214., quae mate in Greg. vel Herm. C. desideratur.

[ocr errors]

mentans plene el nullo omisso et ut ipse solus facere id poterat, huc pertinentia congessit. nunc vero in totis Digeslis dispersa sunt.

Minime: male definiisti. Aiiud est pactum , aliud transactio. Paclum enim est debili non controversi remissio,transactio autem debitidubiidecisio. Debita igitur confessaideo el qui non dominus est, sed tantum rerum alienarumadministrator, debilori remitlere polest, quia tunquam administralor conveniripolest, sivel causam prodiderit, vel negligentia domino nocuerit, nisiforle domino remuneralione profuerit. Derebusdubiis autem iransigere solius dominiest, qui plenamhabet poteslatem, nec vero procuraloris. procurator enim appellalus tum dicere potest: numquid omnino tibi debebat? graliam igitur mihi habere debes, quod per me vel parlem acceperis eorum, quae deberi dicis; neqtie enim

*) Quaerilur de componenda L. 12. D. de pacl. {i, 14) cum L. 00. I). de procur. (3, 3). 3) Sigmtm interrogandi posxd; edd. Iiabent punctum conlra sensum.

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »