Page images
PDF
EPUB

64

Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Dextro. Inter cetera et ad locum: Si tutor uel curator plus petierit, causa cadit. Quod cum factum esse dicas, frustra a nobis remedium quaeris: quia te ratio iuris impugnat. PP. IV. id. Decembr. Nicomedia, Constantio et Maximo coss. 7. 'Item eodem corpore et tit.: lidem AA. et CC. Claudio Menandro. Quotiescunque ordinatis actionibus aliquid petitur, ideo petitor cogitur specialiter genus litis edere, ne plus debito, aut eo, quod competit, postuletur. Siue itaque fideicommissum, siue fundus, siue pars fundi, siue domus, siue pars domus, siue debitum aut quodcunque petatur, specialiter designari debet petitiouis summa uel quantitas, cum genus litis editur. Si quis igitur plus 'eo, quod ei competit uel debetur, petierit, rem et causam, de qua agitur, perdit. Plus 'enim7 petitur, sicut responsis prudentum continetur, summa, loco, tempore, causa, '(siue) 8 qualitatis aestimatione. Unde 'istius lege rescripti9 excipe aduersarium apud iudicem competentem; quem si iudex plus petiisse perspexerit, exstinctis aduersarii tui petitionibus, pro partibus tuis sententiam dicet. PP. Mediol. XII. kal. Aprilis, Tusco et Aquilino coss. 'Hic require, qualiter actionis editio pulsato fiat. 1

6

...

8

70

64) a. 294. 5) Idem eodem corpore et iisdem edd. 6) Ex Schult. cj. ab eo edd. 7) Malim autem. 8) Addidi. qualitate edd. In hac pluris petitione, velut si quis Tyriam purpuram pro purpura petierit (Gai. 4, 53), ex adiecta qualitate augetur aestimatio, sive omnino, sive ex facultate rei. Cf. Euseb. (vel Eucher., episc. Lugd.) homil. XI. de Pascha (Max. bibl. patr. Lugd. 1677. T. VI. p. 643.): 'quattuor modis plus petendo subire periculum pro iuris ratione perhibetur: loco, tempore, genere, qualitate' (an: tempore, re, aeneris qualitate'?). 9) Lex rescripti est quod praescribitur, continetur rescripto. Videntur autem imperatores id, quod antecessit, iam prius alicui rescripsisse, quod nunc allegant. Et recte Haenel. ad Herm. C. p. 70. hanc totam periodum rescripto assignat, quam Pugg. subscriptionem ante eam revocans, 1Cti esse putavit; sed is iudices, non iudicem commemoraturus erat. 70) a. 295. 1) Haec consultor vel alius possessor tractatus ad marginem c. 6. adscripsisse credendus est. similes adnotationes repertae sunt in Fr. Vat. velut S. 112.

VI. 1. Iuuante deo quid tractari debeat aduersus eum, qui se heredem dicit alicuius, aut ad se hereditatem personae cuiuslibet aestimat posse competere?' 72 2. Et dum agere forsitan tentauerit, primore in loco debet euidenter ostendere, se personam habere legitimam: et hoc dum ostenderit, ut iuris legumque dictat auctoritas, genus actionis edere debet, in quo manu sua subscribat, 'quo, dato genere actionis, 'a coeptis1 triduanis induciis 'quarto die respondeat aduersarius suus, ut leges praecipiunt, responsionibus saluis pulsato, quae de iure et legibus suffragantur; salua etiam actione calumniae, quia, dum calumniator, qui pulsat, ostensus fuerit, qualis sit poena calumniae, legibus subter annexis ostenditur: sic tamen, ut ipse probet, quemadmodum sua interest, et ostendat, ad se uniuersa, quae repetit, pertinere. 3. Illud praecipue summa cum cautela obseruari oportet, ut, si aduersarius scripturam aliquam donationis ostenderit, et primore in loco fidem faciat scripturae; quam dum fecerit, in eadem 'munificantis singulae quaeque res si scriptae fuerint, quae donantur, sicut leges iubent, ualet facta 'donatio: et si eas, dum uixit, in bonis suis habuit, aut eius iuri uel dominio competebant, aut si lite contestata de hac luce migrauerit. Quae uniuersa qualiter et quibus modis adstruere, 'defensare uel aduersario diuinitatis auxilio resistere debeas, inferius 'continent9 adscripta. 4. Et ne forte dicat aduersa pars, aliqua sibi principali rescripto aut praeceptione fuisse concessa, ad huius 'modi 80 uersutiam potest pulsatus modis omnibus replicare, principem ea semper uelle concedere, quae legibus rationique conueniunt: quia causa,

72) Vid. not. 41. Ceterum attende, hic actori, supra (5, 1) pulsato consuli. 3) i. e. ut. 4) acceptis edd. post induciis posito commate. 5) Non, ut puto, ex quo genus actionis editum, sed ex quo lis mota et persona legitima ostensa erat; inde enim triduum petitori dat Lex Rom. Burg. tit. XI. actioni edendae, ut non ita edens litem perdat; quod ius post Nov. Valentin. 78 (Lib. II. tit. XXXIV.) §. 14. usu vel constitutione videtur introductum. Idem vero triduum inducias quoque praestabat reo, ut quarto demum die responderet. Alia probant Rudorf. Zeitschr. XIII. p. 55. Wieding. Libellproc. p. 453. 6) munificentia edd. Vid. Du Cange s. v. munificare. 7) Malim donatio ita, 8) de9) continentur edd. 80) Par. 86. mali Par. 77. Pugg.

fensore edd.

quae nullam de legibus sortitur firmitatem, in praeiudicium alterius a principe non potest sumere firmitatem; sicut idem inferius declaratur.

5. Petitio hereditatis, cuius defunctus litem non erat contestatus, ad heredem non transmittitur. 'P(aullus) lib. I. sentent. tit. 81 si hereditas uel quid aliud petatur.

Qui petit hereditatem, ipse probare debet, ad se magis, quam ad eum, qui possidet, siue ex testamento, siue ab intestato, pertinere.

6. Idem eod. lib. sententiarum receptarum, eodem titulo si hereditas etc. 2

Eas res, quas quis iuris sui esse putat, petere potest: ita tamen, ut ipsi incumbat necessitas probandi, eas ad se pertinere.

7. Item eod. leges lib. et tit.:3

In petitione hereditatis ea ueniunt, quae defunctus mortis tempore dereliquit, uel ea, quae post mortem ante aditam hereditatem ex ea quaesita sunt. Eod. lib. et tit. si hereditas uel quid aliud petatur. 4

8. Lib. II. sent. Paulli tit. ex empto et uendito:5

Heredibus debitoris aduersus creditorem, qui pignora uel fiducias distraxit, nulla actio datur, nisi a testatore inchoata ad eos transmissa sit.

9. Lib. III. Paul. sent. tit. de legatis: 6

Post diem legati cedentem actio, quae inchoata non est, ad heredem non transmittitur.

10. Item qualiter donatio fieri debeat, ex corpore Hermogeniani, tit. de donat. inter uir. et uxor.

7 Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Septimio Sabiniano. Cum de bonis tuis partem quidem tertiam penes te retinuisse, partem uero tertiam in eum, quem 'in potestate

=

3)

1) lib. I. sentent. tit. 6. edd. Non dubito, quin signum 6. in codice fuerit P. Paulus, et ab editoribus demum pone tit. translatum sit. Locus exstat I. 13b. S, 4. 2) I. 13b. S. 6. Initio pro idem scripsi Item. Quod post tit. natum videtur ex sequenti in. Est I. 13. §. 7. 5) II. 17. S. 12., ubi vid. not. 6) III. 6. §. 3. C. de donat. (8, 51). Haenel. ad Herm. C. p. 71.

edd. addunt IV., 4) I. 13. S. 1.

7) Cf. L. 11. 8) Ex Iust. C.

'habes, 89 ac tertiam in emancipatum donationis titulo contulisse commemores, non est iuris incerti, in eum quidem, qui in sacris familiae tuae remanet, destinationem magis paternae uoluntatis factam, quam 'perfectam 90 donationem peruenisse: nec in emancipatum translatam, si generaliter 'eidem partem 1 tertiam bonorum donasti: quia generaliter bonorum portionem donare non posses, cum singulae res nominari debeant, quae 'donationis causa mancipatione,3 uel in iure cessione transferuntur, et reliqua. Dat. prid. kalend. Maii, Heraclea, ipsis AA. coss. 4

11. Idem eod. lib. et tit.:

2

Impp. Diocletian. et Maximian. AA. Cretiano Maximo. Nec uenditio donationis causa bonorum omnium ualet: sed rerum singularum nominatim donatio facta capit effectum etc. Dat. VIII. kal. Ianuar. Caesaribus coss. 5

12. Item leges, legatum, si per codicillos dimissum fuerit, sine testamento ualere non posse, ex corpore Hermogeniani tit. de donat. inter uir. et uxor.:

'lidem AA. et CC. Aurelio Altino. Inter cetera et ad locum: Codicillis autem sine testamento legatum nec adimi, nec dari potest. Datum sub die VIII. kal. Ianuar. Nicomedia CC. coss. 5

13. Item leges, qua poena calumniatores plectendi sint, ex corpore Hermogeniani tit. de calumniatorib.:7

Impp. Diocletian. et Max. AA. Quintiano: Tibi magis, quam aduersario, qui per calumniam petit, contra quem supplicas, iudicio tutelae conuenit excipere actionem, ad quam respondere debes; quippe si per calumniam hoc eum facere confidis, remedio repromissionis initio postulatae, calumniae decimae partis eius, quod petit, tibi condemnari eum desiderare potes. PP. kal. Nouembr. AA. coss.

tu in edd.

89) Ex I. C.

8

habebas edd. 90) Ex 1. C. perpetuam edd. 1) Ex Cuiacii ut vid. cj. idem pater Par. 77. al. 2) Cf. Plin. ep. 5, 1. §. 3. Fr. Vat. 287. 3) donationes emancipatione Par. 77. al., ubi e(manc.) factum videtur ex c(ausa). 4) a. 293-304. 5) a. 294-302. 6) Ex Schult. cj. lisdem 7) In Haenel. Herm. C. p. 70. Cf. Gai. 4, 175.

edd.

a. 293-304.

[ocr errors]

14. Item leges, qualiter petitor probare debeat, quod intendit, non ab aduersario instrui, ex corpore Hermogeniani tit. ad exhib.

99 Impp. Dioclet. et Maximian. AA. Aurelio, Diogeni. Nimis graue est, quod petitis, urgeri ad exhibitionem partem aduersam eorum, per quos sibi negotium fiat. Unde intelligitis, quod 'intentionis uestrae 100 proprias afferre debeatis probationes, non aduersum se ab aduersariis adduci.1 PP. kal. Maii AA. et CC. coss.

2

15. Idem eodem corpore titul. ubi agi debeat:

2*

Impp. Diocletian. et Maximian. AA. Flauianae. Inter cetera et ad locum: Quaecunque ad te pertinentia detineri dicis ab his, quorum meministi, uel probaueris tibi deberi, praeses prouinciae restitui prouidebit. PP. VII. id. Ianuar. AA. coss. 16. Idem eodem corpore tit. de instrum.: Impp. Diocletian. et Maximian. AA. Iulio Pancratio. Inter cetera et ad locum: Omissis itaque istiusmodi moris, si intentionem suam incipiat aduersarius tuus implere, praescriptionibus temporis uel alterius (rei) et tu causam magis tuam defende, habens securitatem uictoriae, si quod intendit aduersarius tuus, probationibus implere non possit. PP. DD. Diocletian. A. V. et Maximian. A. (IV.) coss. 3

17. Item leges, quod scriptura, quae nullam de legibus habeat firmitatem, firmari a principe non debet, eodem corpore tit. de testament.:

Impp. Diocletian. et Maximian. AA. Aurelio Secundino, Optioni. Intercetera et ad locum: Scriptura quae nec iure, nec legibus consistit, nec a nobis hanc confirmari conuenit; quippe cum 'beneficia (nisi) citra1 cuiusquam iniuriam petentibus decernere minime soleamus. PP. VII. kal. Nou. Martianopoli, CC. coss. 5

18. Item leges, qualiter quod 'auctor 6 habuit, hoc eius

100) Ex I. C.

99) L. 7. C. de testib. (1, 20), variante inscriptione. intentiones uestras Par. 77. intentioni uestrae Par. 86. 1) Deesse videtur: postulare. 2) Aut AA. et aut ut in 1. C. et CC. delendum. 2*) a. 293-304. 3) a. 293. 4) Supplevi v. nisi, cuius nota excidit. Haenel ad Herm. C. p. 73. susp. beneficia circa. 5) a. 291–302. 6) actor edd.

IVRISPR. ANTEI, REL. ED. II.

47

« PreviousContinue »