Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ligit, tum cum auctor scriberet, imperatorem Rom. fuisse, non cogitavit, eodem iure ex similibus Leg. Rom. Burg. dictionibus velut tit. IV. VII. XXXIII. effici posse, eam stante imperio confectam esse. Nec fortius eius argumentum est ex c. 7, 3. petitum,2 quo probat vivis Valentiniano III. et Theodosio II. auctorem scripsisse, modo recte illum locum intellexeris, qua de re diximus not. 120. Quod vero c. 5. imperatoris Zenonis constitutio de plus petentibus emissa ignoratur, omnino nihil ad rem facit (licet id existimaverit Wieding. d. Libellprocess p. 137); post Marcianum enim et Leonem nullae amplius orientalium imperatorum constitutiones in occidente promulgatae sunt. Mihi quidem certum est, exstincto demum imperio sub finem seculi quinti haec scripta esse, ut sub summae potestatis' appellatione c. 7. et qui princeps' dicitur c. 6. et 7. rex aliquis lateat, imperatoris Romani tum vicem obtinens. Hoc demonstrant complures iudices loco unius, quorum sententia lis finitur secundum c. 7.; qui cum stante imperio (exceptis criminalibus causis L. 12. Th. C. de iurisd. 2, 1. L. 13. Th. C. de accus. 9, 1. Cassiod. Var. 4, 23.) ignorarentur, postea v. gr. in causa Gothi et Romani duo semper iudicabant ex Cassiod. Var. 7, 3. Eiusdemque aevi est, quod secundum c. 5. et 6. lites non denuntiatione, quippe (certe si nomen spectas) usu iam abrogata, sed per actionis manu actoris subscriptae editionem moventur perinde atque Lege Rom. Burg. tit. XI. praescriptum est, et similiter Visigothi denuntiationem' ignorant. Vid. Bethmann - Hollweg. Gerichtsverf. u. Process p. 252 seq. Convenit etiam, quod Lege 8. Th. C. de pact. et transact. (2, 9) de eo praescriptum, qui, quae Dei nomine invocato promisit, non servaverit, c. 1. pariter ac L. Rom. Burg. tit. XXXVIII. ad omne pactum translatum legitur. Sed et singulae dictiones eandem sententiam videntur confirmare, velut sicut est legum ex recta lectione in c. 3, 2. pro legibas convenit' coll. L. Rom. Burg. tit. VIII. XXXIII.; satisdator c. 3, 1. pro fideiussore coll. Înterpr. ad Paul. S. R. 1, 11. §§. 1. 2.; iuris formulae c. 7, 8. pro sententiis ex libris iuris recitatis coll. Commonit. Brev. Alaric.; in Dei nomine initio c. 4. et 5., qualiter etiam incipit altera Praef. L. Burg.; sub hac uoce c. 2, 1. pro iuris titulo vel allegatione (cf. Ducange s. v.); hospitia ibid. pro aedificiis ad principalem villam pertinentibus, quae scilicet barbaris militibus hospitalitatis iure cum agri parte cedi solita erant; carthola pro scriptura vel tabulis, summus pontificatys pro episcopatu,

1) Idem dicendum est de 'principe' in Lege Rom. Visigothorum, de quo, si placet, vid. Savigny Gesch. d. Röm. R. im M. I. p. 430. 2) Quae etiam Momseni sententia est ad Ulp. ed. Boecking. 4. p. 118.

legatum_dimissum 6, 12. et multa similia. Attamen nec post id, quod diximus, tempus auctorem scripsisse, illud argumento est, quod Legis Rom. nec Burgundionum, nec, quam paullo post editam puto, Visigothorum mentionem fecit, et ex integris Paulli sententiarum et trium Codicum libris auctoritates citavit, quod certe in Visigothorum regno post emissam L. Romanam, ut ex Commonit. patet, non licebat. At, inquis, fortasse non in Gallia vel Burgundia, sed in Italia vixit. Hoc tamen eo prohibemur credere, quod c. 7, 8. acta confici iubentur sub praesentia electarum personarum, defensore quoque adhibito, nulla magistratus' mentione_habita, qui in Italia omitti non poterat. Vid. Savigny 1. c. I. p. 91. 111 seq. Sed ob eundem locum neque in Visigothorum regno Consultationem scriptam esse puto, quorum Interpretatio, ut Savigny 1. c. p. 306 seq. docuit, in gestis conficiendis ubique curiam et iudicem' desiderare solet, sed potius in Burgundionum; eorum enim lex Romana, quacum Consultatio, ut iam ex superioribus apparet, etiam in aliis multis partibus mirifice consentit, tit. XXII. et XXXVI. itidem 'defensoris' personam exigit. Et quod consulit auctor c. 7, 9. de appellatione iudicum iudicare differentium, plane respondet Sigismundi regis praecepto in praefat. Leg. Burg. p. 339. Georg. Eidemque regno Consultationem assignat, quod c. 7, 2. dicitur, principi etiam rebus iudicatis contra iudices iudicare licere; hoc enim ius L. Rom. Burg. tit. XXXIII. et aliquatenus iure Iustinianeo L. 45. S. 1. D. de re iudic. (42, 1) L. 27. D. de poenis (48, 19), nec vero, quod sciam, a Visigothis receptum est. Itaque iam et duorum iudicum numerus, qui c. 7, 7. dicitur legalis et intelligitur c. 3, 2. 3. et c. 5, 3., eo spectare mihi videtur, quod cum in quavis Burgundionum civitate duo iudices a rege deputati essent, comes Burgundio et alter Romanus, Sigismundus rex 1. c. nullam causam absente altero iudice vel Romanum comitem vel Burgundionem iudicare' vult. Accedit non minimi ponderis argumentum, quod Consultatio pariter atque Lex Rom. Burg. eaque sola ex istius temporis legibus tantummodo Paulli sententiarum et trium Codicum auctoritatibus utitur. Denique iam mirum non est, quod Ivo episcopus Carnutinus seculo XI. vel XII. Consultatione velut fonte iuris usus est (Savigny 1. c. II. p. 311. not. f.); Burgundiae enim regnum cum postea Francorum dominationi cessisset, facile Consultatio in hanc vici

3) Scio quidem, etiam Gaium in L. Rom. Burg. aliquoties laudari; sed id tam inepte fit, ut ex eo aliquid sumptum esse dici nequeat et laudationes illae glossis deberi videantur, quae post alieno loco in textum irrepserint.

nam Francorum civitatem pervenire potuit. Tantum de aetate et patria scriptoris.

De ratione libelli haec habeto. Causidicus, ut Rudorfius 1. c. recte statuit, in causis quibusdam, quas agebat, antiquo more ICtum aliquem (rectius dixisset ICtos aliquos), in illa regione celebrem, singulis propositis quaestionibus consuluerat, ad quas is hoc scripto ita respondet, ut tum omnino quaerentem de quavis re instituat sententiamque suam etiam oratorie exornet, unde et hac parte ICtos tum causidicorum imbecillitati subvenisse apparet, tum maxime 'lectionibus' ad rem pertinentibus ex libris iuris petitis, quibus in causa dicenda utatur, instruat. Unde intellegitur, hanc non tam consultationem esse, quam ad consultationem responsum. Nec tamen peccavit Cuiacius, cum consultationem eam inscriberet; ipse enim auctor c. 7a. init. etiam ipsum responsum, quo consultanti consulebat, ex istius aevi Latinitate consultationem appellavit. Sane magis proprio titulo inscriberetur tractatus', quo vocabulo certe Ulpianus L. 1. S. 11. D. de extraord. cogn. (50, 13) de hac re utitur, quodque etiam postea in usu mansisse, ostendit non modo Ammian. 28, 4. S. 26., sed etiam ipse noster ICtus solenni illo 'quid debeat tractari' init. c. 4. 5. 6. Vide de hac voce

Valesium ad Ammian. 1. c. et Schulting. ad Paul. p. 217. Ceterum tres ipsa re distinctas partes opusculi esse c. 1-3., c. 4-6. et c. 7-8., quibus c. 9. tanquam auctarium auctoritatum accedit, easque ad diversos auctores videri referendas esse, iam G. E. Heimbachius in Repert. Lips. 1843. p. 154 seq. observavit. Itaque auctores opusculi caput regni, hoc est Arelate, tenuisse ibique quasi collegio quodam sociatos iuris scholam habuisse et oracula consulentibus dedisse suspicari licet..

I. 1. Consuluisti me, utrum inter fratrem et sororem habita de rebus diuidendis pactio uirtutem aliquam possit retinere: quam tamen pactionem dicis mulierem illam metu mariti et imperio subscripsisse et ignorasse, quae uel quales condiciones ipsi pactioni fuissent inditae uel insertae. 2. Ergo si ita est, quemadmodum tua consultatione significas, pactum huiusmodi iure dissoluitur, nec stare poterit, quia legum beneficiis omnimodis impugnatur. 3. 'Primoreque iuxta id, quod proposuisti, capite1 inuiti pactio et metu coacti ipsis legibus

1) h. e. ex prima causa, primum.

de pactis clamantibus apertissime infirmatur: nam manifeste constitutum est, ne quispiam pacisci cogatur inuitus. 4. Dein textus 'memoratarum 2 legum 'si3 continet:

quas libero arbitrio et uoluntate confecit:

quis erit tam destitutus sapientia et uacuus intellectu, ut dicat, illam pactionem fortem et firmam esse debere, quam mulier metu coacta mariti subscripsit imperio, ac sic liberam uoluntatem et proprium arbitrium non intelligitur habuisse?1 5. Ac per hoc ipso legum capite, sicut iam supra dictum est, tale pactum nullius iudicatur esse momenti, quantum leges subter annexae testantur. 6. Ex corpore Gregoriani lib. II.:5 Imp. Seuerus A. Iulio Conserturino. Ea, quae per uim et metum gesta sunt, etiam citra principale auxilium irrita esse debere, iam pridem constitutum est. Accepta kal, Iul. Dextro II. et 'Prisco 6

COSS.

7. Item alia ex corpore et libro supradicto:

Imp. Antoninus A. Iuliae Basiliae. Pacta, quae ab inuitis 8 contra leges constitutionesque fiunt, nullam uim habere, indubitati iuris est. et cet. PP. V. kal. Aug. Antonino A. 'IV.9 et Albino coss.

8. 10 Imp. Alexander A. Dionysio. Ad locum: Pactum, quod mala fide factum est, irritum esse, et cetera. PP. II. id. Sept. Alexandro Aug. cons.

9. Item alia eod. libro et corpore:

Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Heraclidi. Si non ex mandato uxoris tuae aduersario eius cautionem remisisti, idque euidentibus documentis monstrari potest, quod citra conscientiain uxoris tuae et ea inuita factum est,

2) Iam in ipsa consultatione; nam adversurius hanc constitutionem (L. 3. Th. C. de pact. et transact. 2, 9.) videtur pro se adlegasse; cf. c. 1 fin. 3) sic edd., ut voce Quis nova periodus incipiat. 4) Edd. signum interrog. post imperio, hic semicolon ponunt. 5) L. 1. Lib. 11. tit. de his quae vi etc. in Haenelii Greg. C. p. 9. Est anni 196. 6) Crispino edd.; vid. Haenel. 7) L. 2. ib. Haen. L. 6. C. de pact. (2, 3). a. 213. 8) Excidisse videtur aut vel uel. 9) Ex Iust. C.; om. Par. 77.; VI. Par. 86. 10) Cf. L. 8 [9]. C. de pact. (2, 3). a. 226.

carebit effectu. PP. VIII. id. Sept. Diocletiano 'IV. 11 et Maximiano III. coss.2

10. Item alia eodem libro et corpore:

Impp. Carus et Numerianus AA. Aurelio. Cum fraudis studio transactionem interpositam esse dicas, quod inter uos gestum est, infirmat iuris auctoritas. et reliqua. PP. VI. idus Decembr. Caro et Carino coss. 3

11. Ergo si leges seruantur et custodiuntur principum statuta, pactionem, de qua locuti sumus, manifestissimum est nullas uires habere. 12. 'Etiam hoc loco Theodosiani legem de pactis pro hoc credidi inserendam, quia initium ipsius constitutionis tale est, ut 'dicas: 5

Si aduersum pacta uel transactiones, quas libero arbitrio et uoluntate confecit, putauerit esse ueniendum, et poenam reddat, et emolumenta perdat, et infamiam incurrat; sed ille, qui liberum arbitrium habuit, non ille, qui inuitus fecit et faciendi uoluntatem non habuit.

II. 1. Secundo loco me consulendum sub hac uoce duxisti, ut diceres, diuisionem in 'castello sic factam a marito mulieris ipsius, ut illa nesciente domus cum membris suis uel hospitiis circumiectis diuisa sit.7 2. 'Sine conscientia uxoris 8 si ea praedictus maritus fecerit nulla aequalitate seruata, nulla compensatione in omnibus custodita, ad haec uerba ex legum constitutione 'respondi, 9 maritum in negotiis uxoris sine mandato non recte aliquid definire: nec posse aliquid firmum et stabile esse, quod sine conscientia uxoris de rebus uxoriis uisus fuerit transegisse; praesertim si doceatur inutilis esse et sine aequalitate uel compensatione ipsa diuisio. 3. Notum est, quod etiam si mandato uxoris niteretur, et fraudulenta diuisio

11) V. Par. 86.; ceterae om.; corr. Pugg. 2) a. 290. 3) a. 283. 4) nam edd. 5) Si adversarius eam alleget sc. L. 3. Th. C. de pact. (2, 9). dicat Par. 86. et al. 6) i. e. villa vel curia, ut post dixerunt. Cf. Marin. pap. dipl. LXXXIX. anni 587. fundorum Laveriani, Speiani, Ancessani cum castello suo' etc. Item CVII.L. 34. S. ult. D. de leg. 2. Ceterum de eadem specie agitur iam I. 1. proposita. 7) Cum Burgundione hospite, ut puto, qui regis beneficio hoc se habere fortasse iniuria dixerat. Cf. Barkow ad L. Rom. Burg. p. 58. Savigny Gesch. d. R. R. 11. p.35. 8) Edd. haec verba antecedenti periodo attribuunt. 9) Malim responde aut respondeo.

« PreviousContinue »