Page images
PDF

ligit, tum cum auctor scriberet, imperatorem Rom. fuisse, non cogitavit, eodem iure ex similibus Leg. Rom. Burg. dictionibus velut tit. IV. VII. XXXIII. effici posse, eam stante imperio confectam esse.1 Nec fortius eius argumentum est ex c. 7, 3. petitum,* quo probat vivis Valentiniano III. et Theodosio II. auctorem scripsisse, modo recte illum locum intellexeris, qua de re diximus not. 120. Quod vero c. 5. imperatoris Zenonis constitutio de plus petentibus emissa ignoratur, omnino nihil ad rem facit (licet id existimaverit Wieding. d. Libellprocess p. 137); post Marcianum enim et Leonem nullae amplius orientalium imperatorum constitutiones in occidente promulgatae sunt. Mihi quidem certum est, exstincto demum imperio sub finem seculi quinti haec scripta esse, ut sub csummae potestatis' appellatione c. 7. et qui cprinceps' dicitur c. 6. et 7. rex aliquis lateat, imperatoris Bomani tum vicem obtinens. Hoe demonstrant complures iudices loco unius, quorum sententia lis finitur secundum c. 7.; qui cum stante imperio (exceptis criminalibus causis L. 12. Th. C. de iurisd. 2, 1. L. 13. Th. C. de accus. 9, 1. Cassiod. Var. 4, 23.) ignorarentur, postea v. gr. in causa Gothi et Eomani duo semper iudicabant ex Cassiod. Var. 7, 3. Eiusdemque aevi est, quod secundum c. 5. et 6. lites non denuntiatione, quippe (certe si nomcn spectas) usu iam abrogata, sed per actionis manu actoris subscriptae editionem moventur perinde atque Lege Rom, Burg. tit. XI. praescriptum est, et similiter Visigothi rdenuntiationem' ignorant. Vid. Bethmann-Hollweg. Gerichtsverf. u. Process p. 252 seq. Convenit etiam, quod Lege 8. Th. C. de pact. et transact. (2, 9) de eo praescriptum, qui, quae Dei nomine invocato promisit, non servaverit, c. 1. pariter ac L. Rom. Burg. tit. XXXVIII. ad omne paetum translatum legitur. Sed et singulae dictiones eaudem sententiam videntur confirmare, velut sicut est legum ex recta lectione in c. 3, 2. pro legibas convenit' coll. L. Rom. Burg. tit. VIII. XXXIII.; salisdator c. 3, 1. pro iideiussore coll. Interpr. ad Paul. S. R. 1, 11. §§. 1. 2.; iuris formulae c. 7, 8. pro sententiis ex libris iuris recitatis coll. Commonit. Brev. Alaric.; in Dei nomine initio c. 4. et 5., qualiter etiam incipit altera Praef. L. Burg.; sub hac uoce c. 2, 1. pro iuris titulo vel allegationo (cf. Ducange s. v.); hospitia ibid. pro aedificiis ad principalem villam pertinentibus, quae scilicet barbaris militibus hospitalitatis iure cum agri parte cedi solita erant; carthola pro scriptura vel tabulis, summus pontificatus pro episcopatu,

') Idem (iiceudum est de 'princiuc' in Lege Rom. Visigothoium, de quo, si placet, vid. Savigny Gesch. d. Kom. R. im M. I. p. 430. *) Quae etiam Momseni sententia est ad Ulp. ed. Boecking. 4. p. 118. legatum dimissum 6, 12. et multa similia. Attamen nec post id, quod diximus, tempus auctorem scripsisse, illud argumento est, quod Legis Rom. nec Burgundionum, nec, quam paullo post editam puto, Visigothorum mentionem fecit, et ex iiitegris Paulli sententiarum et trium Codicum libris auctoritates citavit, quod certe in Visigothorum regno post emissam L. Romanam, ut ex Commonit. patet, non licebat. At, inquis, fortasse non in Gallia vel Burgundia, sed in Italia vixit. Hoc tamen eo prohibemur credere, quod c. 7, 8. acta confici iubentur sub praesentia electarum personarum, defensore quoque adhibito, nulla 'magistratus' mentione habita, qui in Italia omitti non poterat. Vid. Savigny 1. c. I. p. 91. 111 seq. Sed ob eundem locum neque in Visigothorum regno Consultationem scriptam esse puto, quorum Interpretatio, ut Savigny 1. c. p. 306 seq. docuit, in gestis conficiendis ubique 'curiam et iudicem' desiderare solet, sed potius in Burgundionum; eorum enim lex Romana, quacum Consultatio, ut iam ex superioribus apparet, etiam in aliis multis partibus mirifice consentit, tit. XXII. et XXXVI. itidem 'defensoris' personam exigit. Et quod consulit auctor c. 7, 9. de appellatione iudicum iudicare differentium, plane respondet Sigismundi regis praecepto in praefat. Leg. Burg. p. 339. Georg. Eidemque regno Consultationem assignat, quod e. 7, 2. dicitur, principi etiam rebus iudicatis contra iudices iudicare licere; hoc enim ius L. Rom. Burg. tit. XXXIII. et aliquatenus iure Iustinianeo L. 45. 1. D. de re iudic. (42, 1) L. 27. D. de poenis (48, 19), nec vero, quod sciam, a Visigothis receptum est. Itaque iam et duorum iudicum numerus, qui c. 7, 7. dicitur legalis et intelligitur c. 3, 2. 3. et c. 5, 3., eo spectare mihi videtur, quod eum in quavis Burgundionum civitate duo iudices a rege deputati essent, comes Burgundio et alter Romanus, Sigismundus rex 1. c. 'nullam causam absente altero iudice vel Romanum comitem vel Burgundionem iudicare' vult. Accedit non minimi ponderis argumentuui, quod •Consultatio pariter atque Lex Rom. Burg. eaque sola ex istius temporis legibus tantummodo Paulli sententiarum et trium Codicum auctoritatibus utitur.3 Denique iam mirum non est, quod Ivo episcopus Carnutinus seculo XI. vel XII' ■Consultatione velut fonte iuris usus est (Savigny 1. c. II. p. 311. not. f.)j Burgundiae enim regnum cum postea Francorum dominationi cessisset, facile Consultatio in banc vici

3) Scio quidcm, eliam Gaium in L. Rom. Burg. aliquolies laudari; sed id tam inepte fit, ut es eo aliquid sumplum esse dici nequeat el laudaliones illae glossis deberi videantur, qnae post alieno loco in textum iirepserinl.

nam Francorum civitatem pervenire potuit. Tantum de aetate et patria scriptoris.

De ratione libelli haec habeto. Causidicus, ut Eudorfius 1. c. recte statuit, in causis quibusdam, quas agebat, antiquo more ICtum aliquem (rectius dixisset ICtos aliquos), in illa regione celebrem, siugulis propositis quaestionibus consuluerat, ad quas is hoc scripto ita respondet, ut tum omnino quaerentem de quavis re instituat sententiamque suam etiam oratorie exornet, unde et hac pa/te ICtos tum causidicorum imbecillitati subvenisse apparet, tum maxime 'lectionibus' ad rem pertinentibus ex libris iuris petitis, quibus iu causa dicenda utatur, instruat. Unde intellegitur, hanc non tam consultationem esse, quam ad consultationem responsum. Nec tamen peccavit Cuiacius, cum consultationem eam inscriberet; ipse enim auctor c. 7a. init. etiam ipsum responsum, quo consultanti consulebat, ex istius aevi Latinitate consultationem appellavit. Sane magis proprio titulo inscriberetur Hractatus', quo vocabulo certe Ulpianus L. 1. §. 11. D. de extraord. cogn. (50, 13) de hac re utitur, quodque etiam postea in usu mansisse, ostendit non modo Ammian. 28, 4. §. 26., sed etiam ipse noster ICtus solenni illo 'quid debeat tractari' init. c. 4. 5. 6. Vide de hac voce Valesium ad Ammian. 1. c. et Schulting. ad Paul. p. 217. Ceterum tres ipsa re distinctas partes opusculi esse c. 1—3., c. 4—6. et c. 7—8., quibus c. 9. tanquam auctarium auctoritatum accedit, easque ad diversos auctores videri referendas esse, iam G. E. Heimbachius in Repert. Lips. 1843. p. 154 seq. observavit. Itaque auctores opusculi caput regni, hoc est Arelate, tenuisse ibique quasi collegio quodam sociatos iuris scbolam habuisse et oracula consulentibus dedisse suspicari licet.

I. 1. Consuluisti nie, utrum inter fratrera et sororem habita de rebus diuidendis pactio uirtutem aliquam possit retinere: quam tamen pactionem dicis mulierem illam metu mariti et imperio subscripsisse et ignorasse, quae uel quales condiciones ipsi pactioni fuissent inditae uel insertae. 2. Ergo si ita est, quemadmodum tua consultatione significas, pactum huiusmodi iure dissoluitur, nec stare poterit, quia legum beneficiis omnimodis impugnatur. 3. 'Primoreque iuxta id, quod proposuisti, capite1 inuiti pactio et metu coacti ipsis legibus

[merged small][ocr errors]

dc puclis clamantibus apertissime infirmatur: nam mauifeste constitutum est, ne quispiam pacisci cogatur inuitus. 4. Deiu textus 'memoratarum2 legum 'si3 continct: quas libero arbitrio et uoluntate confecit: quis erit tam (iestitulus sapientia et uacuus intellectu, ut dicat, illam pactionem forlem et firmam esse debere, quam mulier melu coacta mariti subscripsit imperio, ac sic liberam uolunlalem et proprium arbitrium nou intelligitur habuisse?4 5. Ac per hoc ipso leguin capite, sicut iam supra dictum est, tale pactum nullius iudicalur esse momenti, quantum leges subter annexae lestantur. 6. Ex corpore Gregoriani lib. II.:5 Imp. Seuerus A. Iulio Conserturino. Ea, quae per uim et metum gesta sunt, etiam citra principale auxilium irrita esse debere, iam pridem constitutum est. Accepta kal, lul. Dextro II. et 'Prisco8 coss.

7. Ilem alia ex corpore et libro supradicto:

7Imp. Anloninus A. Iuliae Basiliae. Pacta, quae ab inuitis8 contra leges constitutionesque fiunt, nullam uim habere, indubilati iuris est. et cet. PP. V. kal. Aug. Antonino A. 'IV.9 et Albino coss.

8. 10Imp. Alexandcr A. Dionysio. Adlocura: Pactuni, quod mala fide factum est, irritum esse, et cetera. PP.H.

id. Sept. Alexaudro Aug. cons.

9. Item alia eod. libro et corpore:

Impp. Diocletianus et Maximianus AA. Aurelio Heraclidi. Si non ex mandato uxoris tuae aduersario eius cautionem remisisli , idque euidentibus documentis monstrari polest, quod citra conscientiain uxoris tuae et ea inuita factum est,

a) Iam -in ipsa consultatione; nam adversurius hanc constitutionem (L. 3. Th. C. de pact. et transact. 2, 9.) videlur pro se adlegasse; cf. c. 1 fin. 3) sic edd., ul voce Quis nova periodus incipiat. 4) Edd. signum interrog. post imperio, hic semicolon ponunt. 6) L. 1. Lib. 11. til. de his guae vi etc. in Haenelii Greg. C. p. 9. Est anni 196. 6) Crispino edd.; vid. Haenel. ') L. 2. ib. Haen. = L. 6. C. de pact.' (2, 3). a. 213. 8) Excidisse videtur aut vel uel. 9) Ex lusl. C; om. Par. 77.; VI. Par. 86. 10) Cf. L. 8 [9]. C. de pact. (2, 3). a. 226.

carebit cffectu. PP. VIII. id. Sept. Diocletiano 'IV.11 etMaximiano III. coss.2

10. Item alia eodem libro et corpore:

Impp. Carus et Numerianus AA. Aurelio. Cum fraudis studio transactionem intcrpositam esse dicas, quod interuos gestum est, inlirmat iuris auctoritas. etreliqua. PP. VI. idus Decembr. Caro et Carino coss.3

11. Ergo si leges seruantur et custodiuntur principum statuta, pactiouem, de qua locuti sumus, manifestissimum est nullas uires habere. 12. 'Etiam4 hoc Ioco Theodosiani legem de pactis pro hoc credidi inserendam, quia initium ipsius constitutionis tale est, ut 'dicas :5

Si aduersum pacta uel transactiones, quas libero arbitrio et uoluntate confecit, putauerit esse ueniendum, et poenam reddat, et emolumenta perdat, et infamiam incurrat; sed ille, qui liberum arbitrium habuit, non ille, qui inuitus fecit et faciendi uoluntatcm non habuit.

II. 1. Secundo loco me consulendum sub hac uoce duxisli, ut diceres, diuisionem in 'castello 6 sic faclam a marito mulieris ipsius, ut illa nesciente domtis cum membris suis uel hospitiis circumiectis diuisa sit.7 2. 'Sine conscientia uxoris8 si ea praedictus maritus fecerit nulla aequalitate seruata, nulla compensatione in omnibus custodita, ad haec uerba ex legum constitutione 'respondi,9 maritum in negotiis uxoris sine mandato non recte aliquid definire: nec posse aliquid firmum et stabile esse, quod siue conscientia uxoris de rebus uxoriis uisus fuerit transegisse; praesertim si doceatur inutilis esse et sine aequalitate uel compensatioue ipsa diuisio. 3. Notum est, quod etiam si maudato uxoris nileretur, et fraudulenta diuisio

") V. Par. 86.; celerae om.; eorr. Pugg. s) a. 290. 3) a. 283. 4) nam edd. 5) Si adversarius eam alleget sc. L. 3. Th. C. de pact. (2, 9). dicat Par. 86. et al. 6) i. e. villa vel curia, ut post dixerunt. Cf. Marin. pap. dipl. LXXXIX.~anni 587. 'fundorum Laveriani, Speiani, Ancessani cum castello suo' etc. Item CVll.L,. 34. %. ult. D. de leg. 2. Ceterum de eadem specie agilur iam I. i. proposita. ') Cum Burgundione hospiie, ut puto, gui regis beneficio hoc se habere fortasse iniuria dixerat. Cf. Sarkotv ad L. liom. Burg. p.bi. Savigny Gesch. d. li. R. II. p.3b. 8) Edd. haec verba antecedenii periodo altribuunt. 9) Malim responde aut respondeo.

« PreviousContinue »