Page images
PDF
EPUB

PAVL L. I. SENT.

40

furti manifesti mihi adquirat actionem: non mirum, quia furtum tantum furti actiones uindicant; Iulianus, et si meo creditori, oblata et deposita pecunia, procurator denuntiet, ne fiduciam distrahat, hoc modo mihi per eum fiduciae actionem quaeri ait. Sed uerius tantum ius nostrum per eum retinemus, uelut si maritum dotis nomine postulet, uel si sponsorem conueniat intra biennium; sed et si opus nouum nuntiauerit, ubi interdictum nobis utile est QVOD VI AVT CLAM. Plane tunc et obligat nobis reum procurator et adquirit actionem, si cui nostro nomine pecuniam mutuam det.

335. Actor municipum, qui ex edicto defendere et de rato cauere cogitur, interdum2 neutrum praestare necesse habet, nec iudicati iudicium accipere cogitur, quod iudicio pro municipibus accepto damnatus est, sicut in cognitore obseruatur. et mutandi actoris potestas est in üsdem casibus, quibus et cognitorem mutare licet. sed nec constitui ei potest, nec recte ei soluitur, sicut nec cognitori. Plerumque tamen3 actor municipes etiam aduersus omnes defendere cogitur, sicut procurator, et ita demum recte defendere intellegitur, si ita ut a procuratore exigi solet, satis dederit; ceterum ne actio iudicati in eum detur, praetor eum adiuuare debet, sicut in procuratore praesentis custoditur.

336. Lib. I. Sententiarum. (1.) Cum quo agitur suo nomine, si quidem in rem, pro praede litis et uindiciarum aduersario satisdare cogitur, uel iudicatum solui; quodsi in personam sit actio, depensi uel iudicati conuentus iudicatum) s(olui) satisdat. Alieno nomine in rem pro praede litis

statim liberabatur. Gai. 3, 121. 40) Putes etiam ita refingi
posse, ut de denuntiatione mulieri facta, ne servo meo se iungat
(Paul. S. R. 2, 214. §. 4.) et de denuntiatione creditori facta
Iulianus locutus sit; sed de actione tantum quaesita totus locus
agere videtur.
1) Sensum restituendo significavi. Cf. L. 33.
S. 3. D. de proc. (3, 3). L. 6. §. 3. D. quod cuiusq. univ. (3, 4).
L. 4. §. 2. D. de re iud. (42, 1). L. 9. D. ratam rem (46, 8).
Gai. 4, 99. Partim alia restituit Rudorf. Zeitschr. IV. p. 83. de
quibus cf. Bethmann-Hollweg Civilproc. II. p. 441.
2) Maxime
ex lege municipali, ut puto. 3) Cf. SS. 317. 331. 4) Initium
ad sensum restitui. (Paullo aliter Moms.) Cf. Gai. 4, 89–91. 102. 25.

45

et uindiciarum uel iudicatum) s(olui), in personam iudicatum s(olui) satisdatur. (2.) Actoris procurator non solum absentem defendere, sed et rem ratam dominum habiturum satisdare cogitur.

337. Procurator ante gesti negotii nomine, quo cui obligatus erat, accipere iudicium licet finito mandato frustra detrectat.

• ...

DIOCL.

338. Diui Diocletianus et Constantius Irrita esse, ET CONquae a procuratore citra mandatum domini gesta sunt, indu- STANT. bitati iuris est. Si igitur praedia, quae te comparasse 59.a. [56] perhibes, inuito domino a procuratoribus distracta sint, po. dominus ea uindicare non prohibetur. ex superfluo autem ea, quae procuratores egerunt, principali rescripto confirmare desideras. nam principum cum aliae partes sunt, tum possessio tua, si temporis terminos perpetuae actioni statuti egressa est, satis te tuetur. Data.. Mart. Nicomediae

8

.

339. Ulpianus lib. VI. ad edictum. Cognitore uel pro- Lv VLP. (?) curatore ex eiusmodi causa damnato, quae periculum igno- AD ED. miniae affert, neque dominus, neque ipse infamia notabitur; quia neque dominus condemnatus est neque ipse suo nomine iudicium accepit. sed et si cognitor in rem suam datus sit, idem dicemus. Denique si quo primum in rem suam dato 'lis9 in dominum rursus tanquam procuratorem a procuratore uel cognitore transfertur, neque is damnatus infamis fit.

L. I.

340. 50 Paullus lib. I. Sententiarum. (1.) Quoties actio PAVL suo nomine condemnato famae periculum inrogat, solet ab eo SENT.

45) Haec exstant in Consult. 3, 7. 6) Sensum restituendo
demonstravi. Cf. SS. 328. 332. Si postrema primi versus littera
est q (ut habet Vd.), supplendum erit: Procurator antequam do-
minum ratum habiturum satisdederit, aduersarius accipere iudicium
non compellitur. Sed hanc ipsam sententiam aliis verbis Paullus
expressit Consult. 3, 9. 7) Item restitui, quibusdam ab Hollw.
monstratis. 8) Item restitui, partim Blumio praeeunte. Cf.
L. 1. L. 6. §. 2. L. 14. D. de his qui not. (3, 2). L. 17 pr. D.
de proc. (3, 3). Aliter Moms. 9) bis Vat. edd.; lis iam con-
firmatur V d. 50) Item restitui, quibusdam monstratis ab Hollw.
Et cum aperte sententiae sint, Paullo eas attribuere non dubi-
tavi. Ad (1) cf. S. 339.
Gai. 4, 87.

VLP. (?)

L. IX.

cognitor dari, quia iudex condemnationem in cognitorem dirigere debet, ut neuter infamis fiat. (2.) 51 Ab actoris parte actio popularis cognitorem ante litem contestatam non admittit. post litem contestatam admittit. (3.) 2 Ad litem suscipiendam cognitor datus iudicium accipere cogitur, maxime 3 si dominus iudicatum solui pro eo satisdedit: nisi ob causam, uelut capitales inimicitias, quae inter ipsum et dominum interuenerunt, iusta permittitur excusatio cognitori, ne iudicium accipiat. (4.) 1 Placuit, si absens quis suspectus tutor postuletur, defensorem eius oportere etiam de rato cauere, ne reuersus ille uelit retractare, quod actum est. Sed non facile per procuratorem quis suspectus accusabitur, quoniam famosa causa est, nisi constet, ei a tutore mandatum nominatim.

5

4

341. Postquam circa cogendum cognitorem accipere AD ED. iudicium de pluribus speciebus praetor locutus est,6 iam de iudicio transferendo cauetur: quod edicto praetor 'prospiciendum ideo recte putauit, ut praestet domino facultatem uel a cognitore in alium cognitorem procuratoremue uel in se iudicium transferendi, si iusta causa esse uideatur, nec captiosum ei fiat, quod lis cognitoris sit 'effecta;9 nam qui cognitoris opera 60 uti sua causa placuit ut possit, transferre non posse iudicium, ubi molesta sit, inciuile foret.

8

2) Cf. L. 8. S. 3. D.

51) Cf. L. 5. D. de pop. act. (17, 23).
de procur. (3, 3). 3) Cf. L. 12. 13. D. ib. 4) Quae sequun-
tur Ulp. lib. IX. ad ed. refert ex Pomponii lib. XXV. ad ed.
L. 39. S. 7. D. ib. Hoc loco non ex Ulp. ea petita esse, ar-
gumento est, quod longe alia apud eum in Dig. antecedunt, atque
h. l., et quae ex Dig. primus Buchh. restituit, plura sunt, quam
versus Vat. Cod. capere videatur. Est ibi etiam famae loco
v. famosa et in fine additur: aut si etiam absente tutore, quasi
non defenderetur, praetor erat cogniturus. Igitur Paullus haec
ex Ulpiano vel ex Pomponio hausit. Cf. L. 6. D. ratam (46, Sj.
5) Item restitui, cum alia quaedam Blum, inchoasset, alia Holly.
6) Cf. L. s. §. 3. L. 12. 13. D. h. t. L. 17. S. 2. D. ib.
7) perspicien- edd. Sed in Vat, sine dubio est pspicien-. (là
testatur Vd.) 8) Cf. L. 17 pr. D. h. t. 9) Sic Vd. affecta
Val. Unde feceram: captiosa ei cognitoris sit affectata opera:
nam qui ea uti etc. 60) Cf. L. 25. D. h. t.

[ocr errors]

Verba edicti talia sunt: Ei, qui cognitorem dedit, causa cognita permittam, iudicium transferre.' His uerbis non solum ipsi, qui dedit, hoc permittitur, sed et heredi eius.6 Quare autem cognitorem solum nominauerit

2

61

61) Cf. L. 17. §. 1. D. h. t. 2) Ex Hollw. cj. restitui. Sed nunc care Vd, pro are. Itaque restitui potest: His uerbis non solum actori sed et reo cognitoris abdicandi potestas datur; abdicare autem cognitorem est dicere, nolle eum amplius cognitorem

esse.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

46

VETERIS CVIVSDAM IVRECONSVLTI

CONSVLTATIO.

Opusculum, quod hoc titulo nunc vulgo inscribitur, Iac. Cuiacius ex apographo codicis Antonii Loiselli circa a. 1563. ei communicato in fronte suarum Consultationum primus publici iuris fecit, et quidem, ut plerique nunc cum Puggaeo credunt, in operum suorum editione, quae Parisiis a. 1577. prodiit. Hoc vero exemplar, cum tam apographum quam ipse codex iam diu in oblivionem venerint, codicis numero nobis nunc habendum est. Neque ei dignitate aequandae sunt aliae huius Consultationis editiones, quae paucis licet annis post ab ipso Cuiacio vel ab aliis curatae sunt. Quamquam enim variantes lectiones non paucas continent, eae tamen eiusmodi sunt, ut magis coniecturae vel typographi errori, quam iteratae apographi vel ipsius codicis collationi deberi videantur. Sola Parisina Theodosiani Codicis etc. editio, quae a. 1586. prodiit, excipienda est: certe haec habet singularia nonnulla, quae nisi ex codice unde profecta sint, vix dicas. Omnium alicuius ponderis editionum discrepantes lectiones, in his etiam recentiorum Schultingianae (in iurispr. vet. anteiust.) et Bienerianae (in Hugonis iure civ. anteiust.) is, qui Consultationem adhuc diligentissime edidit, E. Puggaeus in corp. iur. Rom. anteiustin. p. 389 seq. accurate enotavit: quamobrem nobis hanc sequi editionem et ea tantum, quae in eius textu mutavimus, in notis indicare visum est. Leviora tamen quaedam supplementa in textu tantum distinxi. Denique c. VII. in duo, ut oportebat, distribui et omnia singula capita, quo facilius quaeque allegari et inveniri possent, in minusculas partes divisi, Arabicis numeris insignitas.

De incerto huius opusculi auctore, eius aetate et patria et ipsius scriptionis ratione post G. E. Heimbachium (Repert. Lips. 1843. p. 154 seq. 1845. p. 431.) aliosque Rudorfius peculiari commentario disputavit (Zeitschr. f. gesch. RW. XIII. p. 50 seq.). Qui cum ex verbis c. 6. aliqua sibi principali rescripto aut praeceptione fuisse concessa principem ea semper uelle concedere, quae legibus rationique conueniunt col

....

« PreviousContinue »