Page images
PDF
EPUB

82. Poterit quaeri, si, duobus seruis heredibus institutis, deducto usufructu proprietas sit legata, an altero defuncto ususfructus proprietati adcrescat? nam illud constat, ut et Iulianus lib. XXXV. scribit, et Pomponius lib. VII. ex Plautio non reprobat, si duobus seruis meis ususfructus legetur, et alter decesserit, cum per utrumque quaesissem usumfructum, ius adcrescendi me habere; cum, si alterius nomine repudiassem, alterius quaesissem, haberem quidem usumfructum totum iure adcrescendi, sed ex solius persona amitterem. in proposito autem, siquidem pure fundus [.. 119. .] non ex persona serui. Et ita Iulianus quoque lib. XXXV. Dig. scribit, quamuis Scaeuola apud Marcellum dubitans notet. 'Nam 120 si sub condicione sit legatus, potius ex persona domini constitui usumfructum, Marcellus lib. XIII. Dig. scribit; ubi Scaeuola notat: quid si pure?' sed dubitare non debuit, cum et Iulianus scribat, ex persona serui constitui. secundum quae ius adcrescendi locum haberet in duobus seruis, si quis contrariam sententiam 1 probaret. sed nunc, secundum Iuliani sententiam 11 el Neratii, cessat quaestio.

[ocr errors]

83. Non solum autem si duobus do lego ususfructus legetur, erit ius adcrescendi, uerum '(et) si3 alteri ususfructus, alteri proprietas; nam amittente usumfructum altero, cui erat legatus, magis iure adcrescendi ad alterum pertinet, quam redit ad proprietatem. Nec nouum: nam et si duobus ususfructus legetur, et apud alterum sit consolidatus, ius aderescendi non perit; nec ei, apud quem consolidatus est, neque ab eo: et ipse quibus modis amitteret ante consolidationem, iisdem et

119) Ad sententiam Heimsoeth de usufr. accr. p. 42 recte supplet: 'legatus sit, ius accrescendi locum non habet (cf. S. 78,), si sub conditione legatur, alia ex causa non est ius accrescendi, quia ususfructus morte serui non perit, qui ex domini persona constitutus est' etc. Sed malim: legatus sit, sicut liberis hominibus heredibus scriptis, cessat ius accrescendi, sin uero sub condicione, nec perit serui morte ususfructus, quippe ex domini heredis facti persona constitutus' etc. fundus, non sub condicione legatus sit, constituitur ususfructus ex persona serui Moms. ed. 120) ad Vat. at ed. Hollw. Moms. antea: dubitare se. 1) Contrarium sententiae Iuliani et Neratii SS. 78. 79. 2) = L. 3. §. 2. D. ib. 3) Ex Dig. suppl.

nunc ipso quidem iure non amittet; sed praetor, subsecutus exemplum iuris ciuilis, utilem actionem dabit fructuario: et ita Neratio et Aristoni uidetur, et Pomponius probat. quamquam Iulianus lib. XXXV. Dig. scribat, ipsi quidem ius adcrescendi | conpetere, non uero fructuario ab eo.

5

[Duae aut quattuor paginae desunt.]

6

124

84. Si alteri usufructu serui, alteri seruo legato, is cui 96.a. [17] seruus legatus fuerat, manumiserit, deinde amissus ab altero 95.a. ususfructus ei accrescat, manumissionem ex post facto conualescere, difficile est dicere. quamquam non sit longe, quod Marcellus lib. XII. Dig. scribit, si duobus pure Stichus legetur, et alter manumittat, alter post manumissionem repudiet, ubi non fit caducum, libertatem locum habere. idemque, et si heres deliberante legatario manumittat, mox legatarius repudiauerit: nam hoc casu liberum fore ait.

85. Si tamen per damnationem ususfructus legetur, ius adcrescendi cessat: non inmerito, quoniam damnatio partes facit. Proinde si rei alienae ususfructus legetur, et ex Neroniano confirmetur legatum, sine dubio dicendum est, ius adcrescendi cessare, si modo post constitutum usumfructum fuerit amissus. quodsi 'antea socius amittat, erit danda totius petitio. Idemque, et si sinendi modo fuerit legatus ususfructus. An tamen in Neroniano, quoniam exemplum uindicationis sequimur, debeat dici, utilem actionem, amisso usufructu ab altero, alteri dandam, quaeri potest: et puto secundum Neratium, admittendum. In fideicommisso autem id sequimur, quod in damnatione.

8

86. Nouissime, quod ait Sabinus, si uxori cum liberis ususfructus legetur, amissis liberis eam habere, quale sit, uidendum. Et siquidem do lego' legetur, tametsi quis filios legatarios acceperit, sine dubio locum habebit propter ius ad

124) Hollw. suppl. 5) Ad sententiam supplevi. De sequentibus
cf. L. 15. D. de reb. dub. (34, 5). L. 34-36 pr. D. ad l. Aquil.
(9, 2). Extrema verba exstant L. 3. D. de manum. vind. (40, 2)
ex Ulp. lib. XVII, ad Sab. 6) An XIII? Cf. L. 31. D. de
evam. mil. (29, 1).
*) Cf. Gai. 2, 197.
usufr. accr. (7, 2).

7) De Buchh. cj. ante el Vat. edd.
9) In epitomen redegit haec L. 8. D. de
Cf. Cic. pro Caec. 4. supra §. 73.

crescendi. sed si legatarii non fuerint, multo magis, quoniam partem ei non fecerunt, tametsi cum ea uterentur. Matre autem mortua, siquidem legatarii fuerunt, soli habebunt iure adcrescendi si heredes, non iure adcrescendi, sed iure dominii, si fundus eorum est, ipsis 'adcrescit; 130 sin minus, domino proprietatis. sed si nec heredes fuerunt, nec legatarii, nihil habebunt.

1

87. Quodsi per damnationem fuerit ususfructus legatus matri, siquidem legatarii sunt filii, partes '(factae)2 sunt: si non sunt, sola mater legataria est, nec mortalitas liberorum partem 'eius facit. [87.] Sabinus certe uerbis istis non ostendit, utrum legatarii fuerint, nec ne. sed Iulianus lib. XXXV. Dig., relata Sabini scriptura, ait, intelligendum eum, qui solos liberos heredes scribit, non ut legatariorum fecisse mentionem, sed ut ostenderet magis, matrem ita se uelle frui, ut liberos secum habeat: alioquin', inquit, in damnatione ratio non permittebat ius adcrescendi.' 5 proposuit autem Iulianus uel do lego' legatum usumfructum, uel per damnationem; et sic sensit: 'quod si legatarii sint et heredes soli, in 'do lego' legato non 'est inter (eos) ius adcrescendi, 'ut qui, si alteri ab altero legetur (quoniam a semetipsis inutiliter legatum est) sibi non concurrunt; 9 matri uero non iu totum concurrunt, sed alter pro alterius portione: et in eo dumtaxat ius adcrescendi erit; mater tamen aduersus utrumque ius adcrescendi habet. 140 |

130) Malim adcedit. 1) Orationem antecedentis Si hic ut in aliis Sis, etiam 87. et 88., nullo interiecto, continuari, palam est. 2) Excidit, ut puto, facte ob similitudinem v. parte, cui s ex sunt adhaesit. partes sumunt ed. Moms. 3) ei Vat, edd. 4) L. 8. cit. quaedam ex his habet. 5) Et tamen in universum verisimile est, testatorem mortalitate unius alteriusve liberorum nihil voluisse legato decedere. 6) quasi Vat. edd. quod si (i. e. si autem) dicit, quia plerumque pro legatariis non habendos esse, praemonuerat. 'quamuis' ed. Moms. 7ēē Vat. pro ēt. 8) adque Vat. atque edd. 9) Cf. L. 31. SS. 11. 12. D. de leg. 1. Adde L. 2 pr. D. de instruc. leg. (33, 7). L. 67. S. D. de leg. 1. Igitur Gaio ex besse, Quinto ex triente heredibus institutis, illi ex triente Quinti, huic ex besse Gaii ususfr. legatus esse videbi tur. Qui in h. 1. desudarint, vid. apud Heimsoeth. l. c. p. 49. Buchholtz Praelegate p. 419 sq. 140) Cf. L. 41 pr. D. de leg. 2.

3

[18] cum 96.b.

88. Iulianus subicit, Sextum quoque 141 Pomponium 're- 95.b. sponsum referre, 2 et si per damnationem ususfructus liberis uxori legetur, '(legatum) 5 singulare hoc esse, atque ideo filii personam 6 matri ' accedere,7 nec esse legatarios, sed, matre mortua, liberos quasi heredes usumfructum habituros. 'Ego', inquit Pomponius, quaero, quid, si mixti fuerint liberis extranei heredes?' '(Et) ait, et filios pro legatariis habendos, et mortui partem interituram: Aristonem autem adnotare, haec uera esse. et sunt uera.

1

[ocr errors]

8

89. 9Ulp. ad Sabinum lib. 'XVII. 150 De illo Pomponius dubitat, si fugitiuus, in quo ususfructus meus est, stipuletur aliquid, uel 'mancipio 1 accipiat, an per hoc ipsum, quasi utar, retineam usumfructum. magisque admittit, retineri. nam saepe etiamsi praesentibus seruis non utamur, tamen usumfructum retinemus, ut puta aegrotante seruo, '(uel)2 infante, cuius operae nullae sunt, uel defectae senectutis homine. nam et si agrum aremus, licet tam sterilis sit, ut nullus fructus nascatur, retinemus 'usumfructum. 3 Iulianus tamen lib. XXXV. Dig. scribit, etiamsi non stipuletur quid seruus fugitiuus intra annum, mancipioue accipiat, tamen retineri usumfructum. 'nam qua ratione', inquit, retinetur a proprietatis domino

141) et, quod hic habet Vat., omis. Hollw. et Moms., ego trans-
tuli ante si per damnationem. Cf. L. 8. D. de usufr. accr. (7, 2).
2) praeferre Vat. edd. (referre Moms.) Sed non dubito scriptum
fuisse: Rreferre i. e. responsum referre, cui deinde Pomponii quae-
stionem (Ego, inquit Pomp. quaero) subiungit. De Sexto Pomponio
responsum apud Iulianum vel sententiam Aristonis referente vid.
L. 63. S. 9. D. pro soc. (17, 2). L. 18 pr. §§. 1. 2. D. de don.
(39, 5). Vid. etiam Gai. 2, 218. L. 14 pr. D. sol. matr. (24, 3).
Fitting über d. Alter d. Schr. d. Röm. Jur. p. 9. 3) Quan-
quam ibi partes ab initio fieri solent et ius accrescendi esse ne-
gatur. 4) Ita etiam Moms. ed. et (pro c') liberis uxori Vat.
uxori et liberis ed. Hollw. Sed vid. §. 86. 5) Supplevi. Ex-
cidit ob antecedens legetur; legatum singulare est uni personae,
non pluribus datum. 6) Hoc quoque probat, responsum referri;
cf. not. 142.
7) accederet Vat. accedere, ne sine liberis ad
usumfructum mater accederet ed. Moms. Non probo. 8) Ex
Dig. supplevi. 9) Est L. 12. §. 3. D. de usufr. (7, 1). 150) Ex
Dig. XVI. Vat. ed. Hollw. 1) mancipium Vat. ed. Hollw.
2) Ex Dig. suppl. 3) Dig. eum Vat. ex nota non intellecta.

VENVL. L. I. DE

possessio, etiamsi in fuga seruus sit, pari ratione etiam ususfructus non amittitur.'

90.... 154 lib. I. de interdictis, sub titulo In eum, qui INTERD. legatorum nomine, non uoluntate eius, cui bonorum possessio data erit, possidebit.' Si usufructu legato legatarius fundum nanctus sit, 'non competit 5 interdictum aduersus eum, quia non possidet legatum, sed potius fruitur. Inde ut interdictum VTI POSSIDETIS utile hoc nomine proponitur (et) VNDE VI, quia non possidet, (etiam) utile datur, quod taliter concipiendum est: QVOD DE HIS BONIS LEGATI NOMINE POSSIDES, QUODQVE VTERIS FRVERIS, QVODQVE DOLO MALO FECISTI, QVOMINVS POSSIDERES, VTERERIS FRVERERIS. 8

IDEM L. II. DE

C 91. 9 Idem lib. II. de interdictis, sub titulo Si uti frui INTERD.' (ui) 160 prohibitus esse dicetur.' Non is, ad quem' ususfructus inter uiuos peruenerit uel per legatum, uel qui utendi fruendi causa, cum ususfructus ad eum 'non pertineat, in qua re sit, possidere 'eum 3 uidetur, et ob id, qui uti frui (ui) 160 prohibitus est, proprie deiectus dici non potest. ideo specialiter hoc interdictum eo casu desiderari' uisum est.1

2

154) Ulp. nomen excidisse, statuunt Buchh. et Zimmern. Sed vid.
nostram praef. 5) Sic ex Vd. ed. Moms. competit Vat. com-
petit (utile) ed. Hollw. 6) Nunc demum hanc unam periodum
esse vidi eamque feci scribendo Inde ut (Inde et Vat. et ed. mea
prior cum ceteris) et post possid. et addendo vel potius geminando
et. (= etiam). 7) Sic nunc scripsi. In Vat. post dat' secuta
videtur fuisse nota v. quod et deinde talit., de quo cf. Pallad. 9, 8.
Utile hoc interdictum tali formula' ed. mea prior. Quod Hollw.
proposuit: Utile autem interdictum quod legatorum' spatium ex-
cedit. utile datur. Videlicet ed. Moms. 8) cetera, quod ad-
dunt edd. ex Vat., non est in Vd. 9) Cf. S. 93. L. 3. SS.
13-18. D. de vi (43, 16). L. 27. D. de donat. (39, 5). L. 60 pr.
D. de usufr. (7, 1). 160) Geminando restitui. 1) Ad vestigia
V d. restitui. Alii alia ad h. 1. commenti erant. Vid. etiam
Rudorf. Zeitschr. f. gesch. RW. XI. p. 233. Quod Moms. ed.:
a uiuo domino peruenerit uel per testamentum,' spatium capere
non videtur; nec dici solet per testamentum peruenire'.
tineret, missus in qua ed. Hollw. pertineat, in aliqua ed. Moms.,
ubi vid. Vd. 3) Vd. ed. Moms. eam Vat. ceterae edd.
4) Supplevi. desiderabitur ed. Moms. Proprium igitur et suo
sub titulo propositum (§. 93. et L. 27. cit.) hoc interdictum fuit.
Quare cave, cum Ad. Schmidt (Jahrb. f. gem. R. III. p. 256.)

2) per

« PreviousContinue »