Page images
PDF
[graphic]

ait plerosque iuris ueteris auctores posse fieri scripsisse. — Gell. 5, 19. §§. 11—14.

28. Sub tecto uti liceret (sc. flamini Diali sine apice) esse, non pridem a pontificibus constitutum, Masurius Sabinus scripsit, et alia quaedam remissa gratiaque aliquot ceremoniarum facta dicitur. — Gell. 10, 15. $$. 17. 18.

*M. VALERII PROBI

Tyrii, grammatici haud vulgaris doctrinae, qui Neronis ferc tempestate claruit et ut Sueton. de illustr. gramm. 39. auctor est, maxime emendandia libris veteribus operam dedit, exstat de notis antiquis libellus, vel ut rectius iudicatur, amplioris libri deperditi caput superstes; hoc enim arguunt verba illa exordii Esl etiam circa perscribendas .... studium necessarium et quod ipse quidem Prohus, ut idem Suetonius testatur, rnimis pauca et exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidit; reliquit autem non mediocrem sylvam observationum sermonis antiqui'. Sed opusculum illud ita ut in editionibus, velut in Putschii ling. Lat. auctor. ant. p. 1494. Dion. Gothofredi auct. ling. Lat. p. 1454. circumfertur, maximam partem esse interpolatum et eas solas notas, quae generatim neglecto ordine alphabetico snb Probi nomine referuntur, recte ei adscribi, demonstravit nuper magno, ut solet, cum acumine magnaque librorum mss. copia adhibita Th. Momsenus in Act. Societ. Reg. Sax. a. 1853. class. phil. hist. p. 91 sq.. Cuius in sententia licet in universum sit acquiescendum, tamen ut et consilium ac ratio Valeriani opusculi eiusque fata rectius intelligantur etnostrae editionis ratio reddatur, et mihi liac de re video pauca esse disputanda.

De notis antiquis omnino Probum eo potissimum consilio egisse, ut veterum libiorum exemplaria etiam ab hac parte recte legerentur et transcriberentur, seCundum ea, quae ex Suetonio retulimus, dubitare non licet. Quem ordinem autem in referendis notis sequeretur, ipse indicavisse credendus est verhis illis: Quod in praenominibus legibus publicis ponlificumquc monumentis el in iuris ciuilis libris etiamnunc manet. ln iis tameu vocem legibus suum locum iam non tenere, multis argumentis persuasum mihi est. Nam et leges hic frigide publicae appellantur et cum pontificum monumentis parum apte compouuntur et a iure civili perperam seiunguntur: nec

fiduciae causa amico manci^alum servum adoptare poteral. §. 12. /. de adopt. (l, ll).

sic haec respondent ei ordini, quo postea notae recensentur. Ne raulta, restituenda illa vox est ante iuris ciui/is, quo loco eara excidisse etiam illud indicio est, quod in quibusdam codd. legitur iurisque ciuilis, omisais verbis, quae praecedunt, el in, in aliis, retentis his, omissum est que; scilicet diversimode librarii amisso h. 1. verbo legibus sermonem redintegrare conati sunt. Ad rem vero cf. est locus Manil Astr. 4, 209. Hic etiam legum tabulas et condita iura Noverit, aque notis levibus pendentia verba. Iam si legimus in praenominibus, publicis ponti/icumque monumentis, el in legibus iurisque ciuilis libris, aptissime in duplex genus notae dividuntur: unum earum, quae specialem causam non habent, sed universae civitatis sunt, partim in familiis (— praenominibus) partim in populo (= publicis) partim in diis (= pontifir.umque monumentis)1 positae (unde ius tripertitum: privatum, publicum et sacrura), alterum earum, quae ex arte magis profectae sunt (cf. Cic. pro Mur. 12.) unoque nomine iuridicae appellari possunt. Et huic divisioni ipse tractatus bellissime convenit. Primum enim §. 2. referuntur notae, quae in monumentis publicis el hisloriarum libris sacrisque publicis reperiunlur, in quibus praenominibus notatis primus locus datur; ut appareat, tantum brevitatis studio praenominum in huius partis praefatione iteratam mentionem factam non esse. Ad alterum genus spectant §§. 3— 5. ita ut in §. 3. verba in iure ciuili tanquam generis significatio praemittatur, quodinte<7»s, legis actiones et edicta tanquam in suas species diducitur. Apparet autem, Probum prius notarum genus non proprie hoc libello spectavisse. Paucas tantum huius generis tantumque in praefatione opusculi refert, et in fine addit et similia, ut, etiamsi demus, quod saltem in ceteris §is dandum est, hic quoque nonnullas notas librariorum culpa intercidisse, exempla tantum ex hoc genere posuisse videatur. Accedit, quod de illis huius generis notis, quas in fine §i 2. diversarum vitae civilis partium ibi commemoratarum proprias dicit, omnino esse eiusmodi notas dicere satis habet, ipsas non affert, haud obscure significans, eas sibi parum curae esse, quoniam videlicet pleraeque non ut priores illae communes in libris vulgaris eruditorum lectionis, quos Probus maxime spectabat, velut historicis, usurpabantur, sed in reconditioribus monu

') Sane longe aliter haec interprelalur Momsenus, qui in alteraProbi edilione huius noslrae ralionem non habuil. Sed Probum ponlificum monumenta.memorantem non sacra publica (ut poslea se ipsum interpretatur), sed legis acliones intelloxisse, tjuas lunc nemo nisi ex libris iuris civilis petebal, iisque adco iuris civilis libros hoc modo opposuisse, cum poslca legis aclionum notas ad ius civile referat, in animum non induco.

[graphic]
[ocr errors]

uieutis dclitescebant. At haec ipsa Probi verba male intellecta non dubito fraudi fuisse viris doctis medii aevi, ut Pseudo-Probum hic intruderent. Dum enim ea verba, quibtis Probus quasi excusat, cur has notas proprias opusculo suo non inserat, tanquam novam praefationem accipiunt, quam similiter ut initio §i 2. notarum seriem huc pertinentium se<jui oporteat, eam cum non invenirent, excidisse rati, alii opusculum hic finiverunt et sequeutes partes denuo inscripto Probi nomine sigillatim descripserunt, alii aliunde suppleverunt, ubi notas huc facientes nullo inscripto auctoris nominc invenernnt. Lor.gam eam esse oportere, persuadebat iis, quod Pmbus longum illum iudicem curiarum, Iribuum, comi tiorum, sacerdotiorum et ceterorum praescripsisset; et memorabile illud discrimen intercedit iuter hunc Pscudo- Probum et ceteras similes notarum collectiones velut Lindenbrogicam, quod illo omniuni fere, quas index ille refert, rerum notae continentur, hae praeprimis ad libros iuris civilis spectant. Cum tamen etiam in subpositicia illa serie notarum magnam partem ex iure eivili petitam esse viderent, addiderunt indici verba iuris ciuilis, quae subditicia esse etiam Momsenum uon fugit.

Alterum genus, quas supra notas iuridicas dixi, etiam eo a priore differebat artemque quandam prodebat, quod proprie tantum ex singularibus litteris eonstabat (§. 3. Cie. 1. c.). Et hoc quidem genus maxime Probum spectavisse et executum esse, non raodo ipsa res doeumento est, sed etiam titulus in bonis libris teste Momseno opusculo praescriptus 'tle iuris noturum' vel 'iuris notarum'. Vereor tamen in hac opuseuli parte non solum singulas notas haud paueas excidisse, sed et alias ipsam eam partem nos integram non habere. Nain si §o 1. alterum hoc genus verbis in legibus iurisque ciuilis libris significatum erat, video quidem ad leges tanquam fontem iuris civilis cnuctas notas §is 3. 4 et 5. propositas recte referri, cum legis aetiones et edicta perpetua tantum rivi quidam vel propagines ipsarum legum sint. Sed notas in imis ciuilis libris desidero. Num adeo balbutiebat graiumaticus, ut legis actiones et edicta perpetua, fortasse quia etiam in libris legebantur, libros iuris civilis appellaret? An vero uon curabat eos, qui proprie sic appellantur, quique veterum librorum, quorum emendationi operam dabat, praecipuam partem constituebant? An nullae dum in iis notae adhibebantur? Nullum eorum dici potest. Itaque sic statuo, eam opusculi partem, qua hae notae expositae erant, interiisse, neque id tam incuria quam nimia cura factum esse. Ea enim magno usui erat iis, qui libros iuris civilis transcribebant, Itaque eam ceteris notis primo neglectis exscripserunt, idque non grammatiei sed librarii eonsilio ac cura, hoc est,

IVRISPU. ANTEI. EEL. ED. II. 5

[graphic]

auctoris noinine omisso, et ita, ut novis postea notarum compendiis accedentibus, collectionem suam, prout usus posceret, augerent, immutarent, alius etiam aliam institueret. In ipso vero Probi libro haec semel ab eo avulsa pars praetermitti coepta est. Hac ratione varias illas notarum collectiones enatas esse existimo, quae partim anonymae partim sub certorum auctorum velut Magnonis, Petri Diaconi, Papiae nominibus in codd. mss. inveniuritur, quarumque una singulari fato exeunte medio aevo rursus Valeriano opusculo sed alia eius parte adsui coepit. Ordinem quoque alphabeticum a posterioribus illis notarum collectoribus profectum esse, non tam certo afhrmaverim: hunc enim pro ea, quae inter leges et libros iuris civilis intercedebat differentia, iam ipse Probus in hac parte adhibuisse poterat. t

Licet vero posterioribus istis collectionibus ea quoque notarum pars, quae Probo periit, saltim maxima ex parte haud dubie contineatur, tamen in animum inducere non potui, ut quae in iis Probi sunt, restituendi ei periculum facerem. Plus enim quam difficile est, eas a ceteris, quae aliunde originem ducant, segregare. Suo igitur iam loco ista farrago relinquenda est. Ipsum vero Probi opusculum, quatenus exstat, quam emendatissimum potui, iam exhibeo. Qua in re illud maxime tenendum erat, librarios in eo transcribendo non tantum solito more peccavisse, sed etiam haud raro denuo notas explicuisse et partim has ex explicationum mendis partim vice versa interpolasse. Singulorum codicum mss. notitia, quos singularibus litteris ita notavi, ut communi omnium lectioni hoc signum Cdd. praefigerem, ex Momseni commentario petenda est. Eius quoque unius, ut par orat, editionem respexi; de qua praemonendum est, Momsenum notas earnmque explicationes consulto incorrectas reliquisse.

His, cum primum Probi libellum ederem, praeter pauca, quae nunc demum addidi, disputatis, vulgati postea sunt separatim et in Henrici Keilii grammaticorum Latinorum vol. IIII. p. 267 seq. 'Notarum laterculi edente Th. Momseno', in quibus Probus noster cum principem locum obtineat et plurium et multo meliorum, quam antea, mss. codicum ope editus, non est quod dicam, nova haec subsidia etiam a me in iteratis curis Probo impensis adhibita esse. Itaque prorsus retractatam accipis Probi editionem, in qua laudati codices ad nuper excussos, ed. (= edilio) ad Momseni novam referendi sunt. Ceterum in his, quae antea exhibueramus, non admodum multa mutanda fuerunt. Accessit vero his augmentum nec ambitu exiguum et argumento nobile, insignitum in hac nova editione num. 6., de quo minc aliqua praefanda sunt. Citius enim, quam exspectaverum vel, ut verins dicam, praeter spem conrjrniatum est id quod in superiore praefatione de avulsa et perdita extrema Valeriani opusculi parte conieceram, qua notae ex 'iuris civilis libris' petitae comprehensae fuerint. Scilicet in membranis a Momseno adhibitis est codex Einsidlensis, saeculi X, alphabetico ordine digestus et cetera quidem a Papiana, quae dicitur, notarum sylloga non diversus, sed quibusdam additamentis insignis, quae pleraque ex Probo genuino petita esse, et ipse harum notarum habitus et in tine subiectum praefationis Probianae exordium Momsenum docuit. Et quaedam quidem harum notarum conveniunt cum his, quas iam noveramus, ut tantum emendandis iis inservire possint; aliae vero novae sunt. Has Momsenus p. 275 seq. soluto ordine alphabetico composuit, nec quod aliud consilium in ordinandis iis secutus sit, aperuit. Si, ut suspicor, argumenti similitudine ductus est, quaedam notae aliter locandae erant. Nolui tamen in re tam exili ab ordine semel statuto recedere, maxime cum is, quo Probus usus est, restitui nullo modo possit. Nam eltamsi ponamus, ipsum Probum hanc notarum partem secundum alphabetum ordinasse, certe is ordo alius fuit, ac quo usus est scriptor cod. Einsidlensis eiusve archetypi. Eum enim apparet non tantum continuas ipsius Probi uotarnm formulas pro arbitrio in complures discerpsisse, sed etiam ex eadem. una alterave tantum littera omissa, plures tecisse, velut Dolo Ve Malo Tuo et Dolo Ve Malo, Familiam Testamenti Causa et Testamenli Causa, et quasdam formulas adeo lnutilasse, ut sensu careant, velut Malo Tuo Factum Est, Possessio Data est, Rebus Hecte Praestari.

Dixi, has novas notas ex HurU civilis Kbris' sumptas esse. Quod probant exempli gratia eiusmodi notae Mihi Herex Erit, HeredemQue Meum similesque testamentis vel contractibus propriae, quibus nec in legibus, nec in legis actionibus nec in edictis perpetuis locus erat. Nec huic adversantur multae aliae, quae quanquam primum in legis actionibus ponebantur, velut» (Aio), Te Mild Dare Facere Oportere, vel in edictis, ut pleraeque ceterae, tamen ex Iiis etiam in libros iuris civilis migraverant. Sed potest etiam coniectura de ipso libro capi non improbabilis, quo Probus in hac opusculi paite usus sit. Cum enim in his notis etiam memoratur

P. M. = Sexti Pedii Medmani, hoc non eo (ut quis forte opinetur) referendum est, quod Paullo auctore L. 6. §. 1. D. de bon. poss. (37, 1) Sex. Pedius libro XXV ad edictum 'le testamentaria bon. possessione agens 'notas literas non esse' scripserat; (quid enim hoc notarum syllogarium attinebat? qui movere poterat, ut hanc ipsam notam poneret?) sed quod Probus in libro, ex quo omnes illas notas collige

« PreviousContinue »