Page images
PDF
EPUB

constitutionum codice Theodosius adiuncto Valentiniani nomine a. 429. L. 5. Th. C. de const. princ. (1, 1) fieri iussit (quae olim Wenckii fuit opinio), aut antea eosdem vel alios imperatores post a. tamen 372. simile quid molitos esse. Sed prius quo minus accipiamus, praeter alia prohibet, quod Theodosius illum alterum codicem ex tribus codicibus' et ICtorum scriptis componi ideoque ab iis, quibus totum opus curandum dabat, 'cum primum codicem nostrae scientiae et publicae auctoritati obtulerint', inchoari voluit; at Vaticanus liber quas habet leges novas, non epitomatas ex Theodosiano Codice sed integras, ut iam diximus, refert. Alteri vero opinioni quid obstet, non video. Imo sunt, quibus confirmari videatur. Primum enim de altero illo codice, qui omni iuris diversitate exclusa magisterium vitae susciperet', tam breviter et quasi incidenter praecipitur, quam in re tam nova non potuisse videatur, nisi eiusdemmodi operis iam consilium et experimentum aliquod extiterit. Idem vero etiam expressa quaedam vestigia produnt. Qui enim imperator sine inepta quadam tavtoloyiq dicere potuisset Ex his autem tribus codicibus et per singulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis noster erit alius, qui nullum errorem, nullas patietur ambages, qui nostro nomine nuncupatus, sequenda omnibus vitandaque monstrabit', nisi iam alius imperator et isto quidem tempore, ut in re recenti omnes etiam ex subobscura significatione, quo tenderet oratio, intellegere possent, talem codicem inani tamen experimento faciendum curasset? Sed et quae de codice conficiendo praecipit, eiusmodi sunt, ut iis non tam operi prorsus novo legem dicere, quam vitia iam ante oculos posita et (addere licet) nobis quoque in Vaticana sylloga conspicua notare et ne rursus committantur vetare videatur. Nam verbis illis per singulos titulos cohaerentibus prudentium tractatibus et responsis', nonne excerpturi ipsos antiquorum ICtorum libros ita adire iubentur, ut ex scriptis, ubi iam excerpta exstabant, uti fecerant tituli Vat. de cognitoribus et de donationibus compositores, vel etiam ex ipsa Vaticana collectione mutuari vetentur?9 Item illa omni iuris diversitate exclusa', et 'nullum errorem', 'nullas ambages', licet aliquo modo etiam ad differentiam constitutionum codicis dicta esse credi possint, magis tamen Vaticanum corpus iis carpi videtur, et vetus ius abolitum (velut legis Cinciae) et novum miscens, et longis incerti iuris tractatibus velut de usufructu accrescendo et non resectarum legum ambagibus

9) Sane aliter haec verba interpretatur Momsen. p. 403.; titulos intelligit trium codicum, cohaerentes tractatus non inter se cohaerentes, sed illis titulis argumento cognatos. Quod an rectius statuatur, alii

oneratum. Quid? quod Theodosius in const. de Th. C. auctoritate S. 3. cum collaudatis antea sui Codicis confectoribus, detersa, inquit, nube voluminum, in quibus multorum nihil explicantium aetates attritae sunt, compendiosam divalium constitutionum scientiam ex d. Constantini temporibus roboramus nulli post kal. Ian. concessa licentia ad forum . . . ius principale deferre.. nisi ex his videlicet libris, qui in nostri nominis vocabulum transierunt' etc. primis illis verbis aperte demonstrat corpus aliquod iuris, iam confectum Vaticani tam simile, ut ovum ovi non videatur similius; nam et multorum annorum fuisse hoc opus, quod multorum virorum susceptum consortio in tantam nubem voluminum excreverat, nemo non facile credet. Itaque ut plane dicam, quod sentio, cum summo desiderio purgandorum iuris fontium istius aevi homines tenerentur, cui satisfaciendi aemulatione occidentis et orientis imperatores inter se certasse ipsa Valentiniani de responsis prudentium lex et Theodosii constitutionum codex argumento sunt,1 vix dubito quin iam anterior imperator, velut Honorius 2 vel adeo prior Theodosius 3 primum de corpore iuris 'magisterium vitae suscipiente' cogitaverit, et post demum, cum iussum ab ipso vel alio opus, cuius reliquias Vaticanas tenemus, spem fefellisset, nec probato eo nec improbato (unde aliquamdiu tamen homines eo usi esse videntur), ut tamen aliquo

10

judicanto. 10) Cuius documentum est incerti auctoris de rebus bellicis' opusculum, ubi c. ult. de legum vel iuris confusione purganda' (Nolit. dignit. imp. Rom. ex ed. Labbaei Paris. 1651. p. 189.) 'Divina providentia', inquit, sacratissime imperator, domi forisque reip. praesidiis compositis, restat unum de tua serenitate remedium ad civilium curarum medicinam, ut confusas legum contrariasque sententias, improbitatis reiecto litigio, iudicio augustae dignationis illumines' etc. 1) Accedit, quod Iustinianus initio const. Haec quae necessario de novo Codice faciendo auctor est, adeo multis retro principibus eiusmodi codicibus ius corrigere necessarium visum, nullum tamen rem ad exitum perducere ausum esse. 2) Meminerimus, etiam Notitiam dignitatum utriusque imperii et libellum provinciarum imperantibus Arcadio et Honorio conscriptum esse. Unde hoc saltem probatur, quantae tunc curae imperatoribus fuerit, ut imperii administratio ad certam formam scriptis consignatam redigeretur. 3) Ut quod in Chron. Idatiano vel Hispano (nec tamen in omnibus eius codd. mss.) legitur: "Undecimo anno Theodosius regni sui (389) Romam cum filio Honorio ingressus, legesque Romanorum integra emendatione edidit' itemque a Claudiano in Rufin. 1, 56. significari videtur: Iustitia insultat, vitiisque a stirpe recisis, Elicit oppressas tenebroso e carcere leges', ad Vaticanum opus pertinere credi possit.

modo iuris confusioni subveniretur, lex de auctoribus allegandis a Valentiniano emissa sit. Cui opinioni convenit primum patria Vaticani operis sine dubio occidentalis; eam enim evincunt, ut dudum docti viri viderunt, et ipse codex Vat. origine Bobiensis et praeterea legem Burgundionum continens, et ratio in hac collectione saepe Italiae et Hispaniae (velut SS. 134. 137. 138. 146. 147. 148. 187. 191. 192. 204. 205. 232-237. 247.) nunquam orientis habita, et quod scripta (p. 594.) et rescripta orientalibus ignorata complura in ea adhibentur, a Graecis contra velut Modestini libris abstinetur. Deinde tota Valentiniani de scriptis ICtorum data lex ex hoc, quem posuimus, rerum nexu facilius explicatur, maxime quod ait Papiniani, Paulli, Gaii, Ulpiani atque Modestini scripta universa firmamus' et quod Gaio et omnibus quidem eius libris eadem quae ceteris auctoritas vindicatur. Scilicet iam abstinet imperator a codice iuris enucleati', praeter quem verisimile est, Gaii fuisse quaedam opera scholis reservata, et firmata omnium, quibus tunc uti solebant, iam vacillante auctoritate, etiam Modestini, quem quasi orientalem magis ICtum codicis compositores neglexerant, aliam interim medicinam iuris incertitadini affert sane multo faciliorem et in qua, ut eventus docuit, etiam Theodosio licet meliora sibi spondenti acquiescendum erat. Expresse vero abolita est illa Vaticani operis nubes voluminum' ea demum Theodosii constitutione, qua suum Codicem roboravit, verbis, quae supra retulimus.

[ocr errors]

Restat de editionibus pauca dicere. **Post principem

A. Maii editionem, duae tantum suis dotibus commendabiles paratae sunt, Buchholtziana a. 1828. et Hollwegiana a. 1833. Prior amplo commentario tam critico quam exegetico instructa, licet saepissime offendat vel superfluis vel nimis iuvenilibus, tamen etiam quaedam habet, quae bonae frugis sint. Altera, quae etiam in corpus iuris civ. anteiust. Bonnense migravit, et iudicii maturitate in textu constituendo et indicibus a Boeckingio confectis et specimine cod. Vatic. adiecto praestat. Quamobrem nostram editionem ad hanc referre visum est, Buchholtzii tantum, ubi intererat, ratione habita. In textu recognoscendo scio quidem, ut tuto ubique procedere possis, iteratam et accuratiorem codicis Vat. inspectionem magnopere desiderari. Sed etiam, dum eam desideramus, quaedam emendari vel rectius explicari et, quod hic maxime refert, suppleri posse arbitratus sum. Pertinet hoc inprimis ad folia illa bessarios vel trientarios versus continentia, quibus supplendis duplex subsidium editoribus suppetebat, alii libri scripti et ingenium. Quidam enim ex his locis etiam alibi, maxime in Iustiniani codicibus nobis servati sunt, unde sarciri deperdita poterant. Et hoc quidem

genus locorum iam absolutum videri potest; certe unam tantum S. 66. inveni, cui hoc modo auxilium ferri posset, a prioribus editoribus non animadversum. Ex ingenio aliquatenus supplendis hi iis tantum paginis animum adverterant, in quibus triens scripturae perierat: nec in his, quatenus restituere deperdita conati sunt, spatii et rei, de qua agitur, ubique satis rationem habuerunt. Nos huic parti tantam operam navavimus, ut in his quidem paginis nullus amplius hiatus mentem vel oculos offendat. Sed et de ceteris desperandum non esse arbitrati, effecimus, ut cum SS. sexaginta octo essent (si recte numeravi), quae bessem scripturae perdiderant, tantum undecim mancae relictae sint, quae doctioris vel ingeniosioris opem exspectent. Ceterum in aestimandis huiusmodi supplementis ut ea, quae in totius operis praefatione dixi, animo recolas, iterum monitum te volo. Paragraphorum numeros non mutavi, licet quaedam aperto errore ita, ut nunc eduntur, distinctae sint. Ampliores autem SS. ut facilius citari possent, in partes distribui easque numeris uncinis inclusis insignivi. ** Haec asteriscis notata perfecta, ut putabam, mea editione ita disputaveram, cum nova Th. Momseni editio affertur, cui inscriptum est: "Codicis Vaticani n. 5766. in quo insunt iuris anteiustiniani fragmenta quae dicuntur Vaticana exemplum addita transcriptione notisque criticis ed. Th. Momsen. Berol. 1860.' Qua editione etiam plus quam docti viri desiderare ausi erant, praestitum est. Iam enim habes Vaticani codicis non modo iteratam collationem, quam vocant, sed ut titulus non mendax praedicat, exemplum et paene simulacrum idque Momseni consilio et arbitratu et Detlefseni scitissima opera accuratissime factum: cui accedit nova textus recensio multis emendationibus et supplementis conspicua, et de codice et ipsa sylloga Vaticana subtilis disquisitio, cuius in hac praefatione iam aliquoties rationem habuimus. Itaque hac editione si ab initio uti licuisset, ad eam ut omnes, quae deinceps unquam fient, etiam hanc meam accommodandam fuisse, non est quod dicam. Post accepta, cum totum opus de integro occipiendi otium non sufficeret, tamen retractandi eius necessitatem mihi imposuit: in quo quantum mihi profuerit iam datum certum fundamentum et ipsius Momseni de dubiis locis iudicium, quanquam, ut fit, non ubique convenerimus, et ipse scio nec lectorem latebit. Ab eodem vero excusationem me habiturum spero, si aequabilitatem rerum notandarum in opere quasi bis suscepto interdum desideraverit. Denique de signis, quibus in notis usus sum, moneo, V. designare codicem Vaticanum, Vat. eundem codicem a Maio et Blumio inspectum et relatum, Vd. Detlefseni apographum.

L..

AD

[Desunt paginae octoginta.]

EX EMPTO ET VENDITO.

[1]60.b. 1.1... Qui a muliere | sine tutoris auctoritate sciens PAYLrem mancipi emit, uel falso tutore auctore, quem sciit non SAB. (?) esse, non uidetur bona fide emisse. itaque et ueteres putant, et Sabinus et Cassius scribunt. Labeo quidem putabat, nec pro emptore eum possidere, sed pro possessore; Proculus et Celsus, pro emptore, quod est uerius: nam et fructus suos facit, quia scilicet uoluntate dominae percipit; et mulier sine tutoris auctoritate possessionem alienare potest: Iulianus, propter Rutilianam constitutionem eum, qui pretium mulieri dedisset, etiam usucapere; et si ante usucapionem offerat mulier pecuniam, desinere eum usucapere.

PAP.

LIB. III.

2. 2 Papinianus libro III. Responsorum. Usurae uenditori RESP. post traditam possessionem arbitrio iudicis praestantur; ante traditam autem possessionem emptori quoque fructus rei uice mutua praeberi necesse est: in neutro mora considerabitur.

3. 4 Venditor, qui legem commissoriam exercere noluit, ob residuum pretium iudicio uenditi recte agit; quo secuto, legi renuntiatum uidetur.

1) Fortasse idem locus tantumque iuri Iustiniano accommodatus est L. 27. D. de contr. empt. (18, 1), ex Paulli lib. VIII. ad Sabinum desumpta. De nostro cf. Zeitschr. f. Civ. u. Proc. N. F. XIV. p. 20. Labeonem movisse videtur, quod mulier ex emplo non tenetur (Ġai. 1, 192) sicut furiosus: aut quod viro ab uxore donatum non pro donato possidetur. sed utraque causa dissimilis est. Ceterum cf. L. 13. §. 2. D. de Public. (6, 2). L. 28. D. de nox. act. (9, 4). 2) Cf. Paul. S. R. 2, 17. §. 9. L. 13. SS. 20. 21. D. de act. empt. (19, 1). L. 5. C. eod. (4, 49). L. 2. C. de usur. (4, 32). 3) P. V. i. e. Papinianus (non Paullus, L. 18. §. 1. D. de usur. 22, 1). 4) Cf. L. 7. D. de l. comm. (18, 3). L. 38 pr. D. de minor. (4, 4).

« PreviousContinue »