Page images
PDF

rescripta ex eorum receptsculis, Gregoriano et Hermogeniano Codice, hausta non esse, eodem argumento probari non potest, cum nemo etiam post editos hos Codices rescriptis aliunde coguitis uti prohiberetur. Nec credibile est tam paratis subsidiis non usum esse, quicunque Vaticanam collectionem composuerit. Nec tamen minus dubitandum videtur, non omnia, quae affert, rescripta ex iis eum sumsisse. Primum enim non modo non fit mentio eorum Codicum in allegandis constitutionibus, sed etiam in tit. de donationibus ad legem Cinciam hic illic constitutionibus tanqnam notabile quid posteriore manu, eiusdem, ut videtur, possessoris, qui lemmata composuit, adscriptum est, easdem in Greg. vel Herm. inveniri (§§. 266". 270. 272. 285. 286. 288.), sicut semel etiam fit in Collat. 6, 5. Deinde inscriptionum ratio Vaticana non convenit ei, quae in his Codicibns et Iustinianeo, qui ex eo hausit, reperitur. In quibusdam enim titulis, de cognitoribus et de donationibus, novo modo divi appellatio imperatoribus praetigitur, velut 'divus imperator Probus' §. 288., fdivi Diocletianus et Constantius' §§. 270. 275.297. 312. 316. 325. 338., 'divi Constantinus et Caess.' §§. 249. 287., quae alias partim in iisdem imperatoribus deest: cuius rei causa inde tantum repeti videtur posse, quod omnes hae constitutiones ex scriptis quibusdam de istis materiis compositis4 sumtae sint, quorum auctores anteriorum ICtorum more imperatorum defunctorum rescripta libris suis inserentes divos eos appellaverant. Praeterea in iisdem titulis quoties Diocletiani et collegarum rescripta referuntur, hoc quoque singulare est, quod non solenni in Codicibus more, qui etiam in aliis Vaticanis titulis in summa retinetur (§§. 22—24. 41.), Diocletianus et Maximianus (et Caess.) inscribuntur, sed Diocletianus et Constantius, idque adeo fiat in rescriptis ante Constantium in imperii consortium adscitum i. e. ante a. 293. datis (§§. 275. 297. 312.), ubi in aliis partibus operis (§§. 23. 24.) recte is omittitur (cf. Moms. p. 405.). Igitur trans Alpes illum uel illos, qui de donationibus et de cognitoribus scripserant, egisse coniicere licet, ubi cum quadripartiti imperii omnes quattuor collegas appellare molestum esset, post Diocletianum Constantium, cui illae provinciae obtigerant, quam ex aulica orientalium observantia stolidum et crudelem Maximianum sane Augustum commemorare maluerint et

4) Eiusmodi scripla cxolescente iam vetere iurisprudentia haud pauca composita esse, quae maxima ex parte tantum in posteriorum principnm rescriptis vel legibus, de quibusdam materiis cmissis, et excerplis lCtorum veterum sententiis consisterent et transitum quasi ad puras putas collectiones facerent, dubitare non licet. Ipsa legum. Mos. et Rom. collalio hoc numero est.

[graphic]

ita consueverint, ut idem non anxie perquisitis imperii temporibus etiain in reseriptis ante a. 293. datis facere non dubitaverint. Tandem quod Momsenus asseverat (p. 397), inter Diocletiani et colleg-arum rescripta loco certo insignita, quae in Codice recepta sunt, paene nullum nisi in oriente datum exstare, licet id hactenus tantum verum sit, ut longe plura orientis quam occidentis habeant locum adscriptum, memorabile-tamen est, in Vaticano inter non multa horum principum rescripta sex esse in Africa, Italia vel Gallia data (gg. 41. 27i. 282. 292. 313. 315.): ex quibus quinque eum rursus sint in tit. de donationibus, iam confectum videtur, hunc titulum eum, quem dixi, habuisse fontem, eamque ipsam ob eausam huic praesertim titulo a possessore Gregoriani et Herm. Codicis commemorationes adscriptas esse, quod is aliunde huius tituli constitutiones profectas esse compertum haberet. Ceterum et in aliis titulis qnaedam rescripta et maxime quidem post Diocletianum emissa, in quo saltim Gregorianus desinit, aliunde in eos venisse verisimile est.

Ex ICtorum libris excerpendi et excerpta componendi mos sine dubio post constitutionum collectiones invaluit. Nostram collectionem continere trium ICtorum species, Papiniani, Ulpiani et Paulli, inter omnes constat. De quarto dubitatur propter §§. 90—92.: quae cum ex clib. I. II, III. de interdictis' sumptae sint, sed nomen ICti nullum praescriptum habeant, a plerisque Ulpiano tribuuntur, ea potissimum de causa, quod quae proxime antecedunt, Ulpiani sunt. Sed hoc stare non potest; nam nec Ulpianum proprios de interdictis libros scripsisse notum est, et quae in §. 90. de interdicto 'Quod legatorum' profertur sententia, ei contrariam probat Ulpianus L. 1. §. 8. D. quod legat. (43, 3). Accedit, quod cum Venuleio Saturnino, quem unum, si Arrianum obscurum auctorem exceperis, de interdictis scripsisse scimus, confidenter abiudicare posse istos Vaticanos locos Buchholtzius sibi visus est, parum id probabilibus argumentis fecisse deprehenditur. Nam nec verum est, quod ait p. 297., §§. supra scriptarum auctorem interdicta ita tractasse, ut divisionem illam sequeretur, quod interdicta vel adipiscendae vel retinendae vel recuperandae possessionis sint, id quod ipsa res rpdarguit, nec credibile, Venuleium ex partitione in prohibitoria, restitutoria et exhibitoria singula interdicta ineptissime persecutum esse. Imo Vaticanum auctorem edicti perpetui ordinem secutum esse, ipsa titulorum praescriptorum series ostendit. Idem vero etiam Venuleius, si locos ex eius libris in Digestis servatos accurate inter se et cum ordine edicti contuleris, fecisse deprehenditur, ut tamen interdicta de rebus divini et publici iuris aut omitteret, aut brevissime

[graphic]
[ocr errors]

5) Libro I. egit de interdiclo quodam ad possessionem vel usumfrucluiu perlinenle (L. 52. D. de acq. poss. 41, 2) el de inlcrd. de rivis ct de cloacis reliciendis (L. 4. D. de rivis 43, 21. L. 2. D. de cloac. 43, 23); lib. II. de interdicto Quod vi aut clam. (L. 2. 4. 8. 10. 12. 22. D. quod vi 43, 24); lib. III. de precario (L. 7. 22. D. de precar. 43, 26); lib. IV. de libero homine exhibendo et de liberis exhibcndis (L. 2. D. de hoin. lib. exh. 43, 29. L. 5. D. dc lib. exhib. 43, 30); lib. V. de interdicto Utiubi (L. 53. D. de acquir. poss. 41, 2. L. 15. D. de div. temp. 44, 3); lib. VI. dc Salviano (L. 60. D. de acq. rer. dom. 41, 1. coll. L. 1 pr. D. de Salv. 43 , 33) cl de frandalorio (L. 8. 11. 25. D. quae in fraud. cred. 42, 8). c) De quo libro respeclu habilo superioris, qui inscribilur de excusationibus, reclius Momsenus p. 395. quam Fitling. iiber d. Aller d. Schr. d. Itoui. Jur. p. 36. egisse mihi videlur.

[graphic][graphic]
[graphic]

Ex Venuleii Saturnini de interdictis lib. I. II. III. §§. 90-92.

Omnino epitomator non ut Iustiniani prudentes tria scriptorum genera, sed ut Theodosius II. et Valentinianus III. in simili, cjuem parabant, codice 'tractatus et responsa', qua ratione etiam in Valentiniani de responsis prudentum lege Papinianus et Paullus, praecipui responsorum et quaestionum auctores, Gaio, Ulpiano et Modestino anteponuntur, distinxisse et in tractatibus magis ad breviores libros, maxime fjLOvoyQatpiag, quam ad magnos commentarios animum videtur advertisse: et hoc quidem eo sine dubio consilio, ut quam commodissime et minimo labore opere suo defungeretur, morosum scilicet ducens, ex magnis libris quae ad quemque titulum pertinerent, colligere, si minoribus uti liceret, in quibus iam collecta exstarent. Quod institutum cum furtim adeo secutus sit, ut ne ab eiusmodi quidem libris abstineret, ex quibus eum titulos de cognitoribus et de donationibus composuisse deprehendimus, apparet, quam parum diligentiae is operi suo impenderit.

Excerpta quae posuit, integra eum posuisse ut in ipsis, quibus utebatur, libris exstabant, nec pro arbitrio suo vel omissionibus vel emblematis foedasse, non est quod dubitemus. Certe vestigium eiusmodi facinoris adhuc deprehensum non est. Nam quae verba Wiedingius (der Libellprocess p. 298) pro emblemate habuit ('libellos det et litterae petat' §. 167), non minus genuina ipsius TJlpiani sunt, quam illa r Quod uero supra diximus' §. 165., ne in speciem quidem suspicionis cadentia, quo ille tamen exemplo usus est, ut alterum istud, quod sibi videbatur, probaret emblema.

De origine operis cum nihil traditum sit, ad coniecturas viris doctis confugiendum fuit, de quibus adi, si placet, Zimmern. hist. iur. I. §. 7. Wenck. opusc. acad. ed. Stieber. p. 449. F. Osann. ad Pompon. de orig. iur. p. 147. Eudorf. hist. iur. §. 103.7 Igitur mihi quoque si coniectura uti licet, pronior sum ad existimandum, non privato consilio sed principis alicuius auctoritate, nec ab uno sed a pluribus opus confectum esse, ut tamen inehoatum tantum vel saltem non probatum ab eo, qui fieri iusserat, privatim suscepti loco pervulgatum fuerit. Primum hoc suadet ambitus operis, in modum fere Iustinianorum codicum instituti: cuiusmodi am

7) Quibus nunc accedit Momsen. edit. ipsius p. 403—406. Is privalo homini, qui sub Constantino scripserit, opus attribuit, §. 37. i. e. Valenliniani legem pro supplemento habens, quod mullo post additum sit. Sed quod maxime eum movit, inscriptionum singularilas in Diocleliani et Constantini rescriptis, eius nos probabiliorem originem ostendisse nobis videmur.

plissimi codicis conficiendi consilium privatum aliquem"potuisse capere tanto minorem habet verisimilitudinem, quoil privatim excerpti iurisconsultorum loci an plenam fidem habituri essent in iudiciis recitati, admodum dubium videri debebat. Maiorisque capti spiritus, quam in privato auctore expectes, etiam illud indicium est, quod non tantum ex usitatis codicibus, sed etiam aliunde, ut vidimus, tracta sunt rescripta et rariores etiam ICtorum libri adhibiti. Eodem ducit omissa in rescriptis Codicis Gregoriani vel Hermogeniani mentio. Cur eos privatus homo taceret? In Collatione et Consultatione, quae sunt privatorum, ubique eos praescriptos invenimus: non item in Justinianeo Codice; nam sub ipsius principis nomine promulgandus codex reapse non patiebatur aemulum alius eorundem fontium nomen codicis. Deinde opus aperte non unius hominis eonsilio regitur. Hoc prodifc mira in excerpendo et componendo inconstantia. Leviora, velut vocabulum 'idem' et alias citem' in novarum specierum exordio modo scriptum modo omissum et interdum eundem auctorem repetitum iam non moror. Eiusdem generis est, quod qui §§. 90 — 92. exscripsit, praeter librum etiam titulum, alius (§. 227.) rubricam diligenter notavit. Et ut illi loci ab alio profecti videntur, ita etiam rescripta in §§. 38—40. legibus Constantiniani aevi, quae antecedunt, adiecta. Sed et alium in titulis de donationibus et de cognitoribns componendis operam collocasse, praeter ea, quae singularia ex iis iam retuli, etiam hoc indicio est, quod is solus Ulpiani ad edictum editione usus est, cuius libri secundum partes edicti numerabantur (§. 266. collata cum §. 120. et eo, quod dixi supra p. 89 fin.) et mirum in modum constitutiones et iurisconsultorum locos miscuit, ut opinor, quod in libris de his materiis scriptis, quos adhibebat, ita invenerat,6 dum in tit. ex empto et vendito et de usufructu constitutiones omnes separatim congregatae locos ex ICtis exscriptos vel sequuntur vel antecedunt, idemque etiam in titt. de re uxoria et de excusationibus, quos integros non habemus, factum esse opinari licet, nisi ii ex meris ICtorum sententiis compositi fuerint, priori tamen uno rescripto (§. 113.) propter argumenti similitudinem immisto. Ne illud quidem facile credas, eundem hominem §. 159 et 246., §. 185 et 240., §. 186 et 231., §. 183a. cum sequenti et 238., quae ■omnes idem continent, excerpsisse et in eodem titulo posuisse.

* Haec cum ita sint, statuendum videtur, membranas Vaticanas aut reliquias esse eius codicis, quem simul cum

s) Pula vero, ibi propriis scriptoris verbis utrumque genus spparalum fuisse.

« PreviousContinue »