Page images
PDF
EPUB

liam habeto. 2. Si agnatus defuncti non sit, eadem lex duodecim tabularum gentiles ad hereditatem uocat his uerbis: Si agnatus 'nec escit, gentiles familiam 'habento.' Nunc 100 '(nec gentiles)1 nec gentilicia iura in usu sunt.

99

Kap. V. Idem (libro) institutionum (secundo sub titulo de successionibus)2 ab intestato. 1. Ab intestato quoque hereditas defertur aut 3 per ius ciuile, aut per praetoris beneficium: per ius ciuile suis heredibus, 'uel liberis, qui in potestate '(eius) 5 fuerunt, filio, filiae, et deinceps, qui in locum defuncti parentis, qui ex eodem 'natus sit, succedunt.

6

8

Kap. VI. Idem eodem libro.7 1. Post suos ab intestato legitimi admittuntur, primum consanguinei; (i) sunt 'fratres et sorores, qui in eiusdem potestate patris fuerunt, etsi ex diuersis matribus nati sunt. 2. Consanguineos et adoptio facit, et adrogatio, '(et) causae probatio, et in manum conuentio.

110

Kap. VII. Idem eodem libro. 1. 'Post consanguineos 'legitimi1 uocantur. Hi sunt agnati, qui nos per patris cognationem contingunt, uirilis sexus: nam sciendum, feminis, ultra consanguineas, hereditates legitimas non deferri. 2. 2Suis praetor solet emancipatos liberos, itemque ciuitate donatos coniungere, data bonorum possessione: 3 sic tamen, ut bona, si quae propria habent, 4 his, qui in potestate man

De ceteris locis vid. Dirksen de XII tabb. p. 349. 99) nescit B. Vi., quod nisi ex n' escit vix fieri potuit. nec esit ed. Bl. 100) De h. l. vid. Schilling de Ulp. fr. p. 66–85. 1) Supplevi. 2) Ex Pith. cj. suppl. ed. Bl. 3) Ita B. Om. Bl. ed. 4) Malim uelut. 5) Supplevi geminata fere antecedente littera e. 6) nati sunt Cdd. ed. Bl. sine sensu. 7) Cf. supr. 3, 15. 16. 2, 9. 9) fratres et soror (pro soror. sorores) B. frater et soror Vi. ed. Bl. Male, quia et frater fratri, soror sorori consanguinei sunt. 9) Supplevi. 110) Ex Scal. et Cuiac, cj. et consanguineis B. et consanguinei Vi. Scilicet ob antecedens -ro excidit po-. 1) Proprie sic dicti; nam ipsa lex, quae suos tantum in conditione posuerat (c. 4. §. 1 fin.), consanguineos, ex suis et agnatis quasi mixtos (c. 3. §. 15.) non commemoraverat (c. 3. §. 3.), primum agnatis dedit hereditatem. 2) Cf. Gai. 3, 19. 20. 26. 1, 94. S. 9. I. de her. q. ab int. (3, 1). L. 1 pr. D. de coll. bon. (37, 6). 3) Hic Vindob. codex desinit. 4) i. e. si quid

serunt, conferant. Nam aequissimum putauit, neque eos bonis paternis carere per hoc 'quod 115 non sunt in potestate: neque praecipua bona propria habere, cum partem sint ablaturi suis heredibus.

6

Kap. VIII. Idem libro, qui supra, '(sub titulo) de suis (et legitimis) heredibus. 1. Post 'agnatos 8 praetor uocat cognatos: cognati autem sunt, qui nos per patrem aut matrem contingunt: post cognatos uirum et uxorem. 2. Et haec, si qui decessit, non fuit libertinus, uel stirpis libertinae: ceterum si libertinus est, uel libertina, 'patrono 9 eius legitima hereditas, 'patronaeue1 lege duodecim tabularum defertur.

120

Kap. IX. Idem eodem libro.2 1. Post familiam patroni uocat praetor patronum et patronam, item liberos, et parentes patroni 'et3 patronae: deinde uirum et uxorem: mox cognatos patroni et patronae. 2. Quodsi is, qui decessit, liber fuit ex '(mancipatione citra) remancipationem1 manumissus, lex quidem duodecim tabularum manumissori legitimam hereditatem detulit: sed praetor, aequitate motus, decem personas cognatorum ei praetulit has: patrem, matrem, filium, filiam, auum, auiam, nepotem, neptem, fratrem, sororem: ne quis occasione iuris sanguinis necessitudinem uinceret. 3. 5 Sed imperator noster in hereditatibus, quae ab intestato deferuntur, eas solas personas uoluit admitti, quibus decimae immunitatem ipse tribuit. 6

1) pa

superest, deducto aere alieno. 115) Ex Boeck. cj. qui B. quia edd. 6) Supplevit Bl. 7) Cf. §. 3. I. de leg. agn. succ. (3, 2). §. 3. I. de bon. poss. (3, 10). Gai. 3, 27. 8) B. consanguineos ed. Pith. et Bl. per errorem. 9) Cf. L. 4. S. 23. C. de bon. lib. (6, 4) et libr. meum Studien d. R.. R.' p. 74. 134. 120) patronum B. ad patronum edd. contra usum loquendi. tronaue B. patronamue edd. De re cf. Fr. Vat. S. 308. 2). Cf. Ulp. 28, 7. SS. 3. 5. I. de b. p. (3, 10). 3) B. om. ed. Bl. 4) ex (non et) remancipationem B. absque remancipatione ex Schult. cj. ed. Bl. Simile verbum repetitum librario fraudi fuit. Ceterum cf. Zeitschr. XIII. p. 48. 5) Cf. libr. nostr. Gaius' p. 22. 6) praebuit ed. Bl. per errorem. Ceterum haec sententia tam apte in fine huius materiae posita est, ut ea ipsa hunc titulum finivisse Collationis auctor existimandus sit.

IVRISPR, ANTEI, REL. ED. II.

39

FRAGMENTA IVRIS ROMANI VATICANA.

1

Locorum ex iure civili anteiustiniano ab incerto auctore incertoque sub titulo collectorum reliquias, quae fragmenta iuris Romani Vaticana vulgo appellantur, debemus industriae Angeli Maii, qui eas ex palimpsesti bibliothecae Vaticanae codicis, nune Cassiani collationem continentis inferiore scriptura eruit annoque 1823 Romae, Parisiis et 1824 Berolini primus publici iuris fecit. Cassiani codex cum in summa centum membranis, forma oblonga, constet, earum quadraginta tres semel, quinquaginta septem bis scriptae sunt. Antiquioris vero scripturae folia duo et viginti ad Theodosianum Codicem, duo ad legem Burgundionum Romanam, triginta tria ad nostrum opus spectant. Quod quidem olim in codice quadrato grandioris modi scriptum fuit, singulis versibus, qui triceni bini in quaque pagina exarati sunt, litteras vel notas complectentibus circiter quinquaginta sed et ad sexaginta numero eiusque formae, ut partim ex hac partim ex frequenti notarum usu codicem certe non post seculum sextum, fortasse vero et multo ante scriptum esse periti iudicaverint. Huius vero codicis folia Cassiani scriptor operis in usus suos ita convertit, ut ex singulis geminis foliis cohaerentibus terna et quidem bina cohaerentia et deorsum dissecando unum solitarium faceret: qua ratione factum est, ut medium quodque folium partem tantum et prioris (a) et posterioris folii (b) antiquioris scripturae contineret, et nunc quoties medium folium solum nobis servatum est, id in utraque pagina tantum trientem vel postremum vel primum cuiusque versus tam anterioris quam posterioris folii exhibeat, primum vero vel tertium folium superstes bessem in utraque pagina partim postremum partim primum praestet. Ceterum frustis inter se iunctis triginta sex paginas integras antiquioris codicis restituere licuit; quibus accedunt viginti mutilae, quattuor bessariae, sedecim trientariae.

Vetustior codex quaternionibus constitit, quorum numerus in fine cuiusque a librario notatus erat; quibus ex numeris cum VI., XV., XXVII. et XXIX. servati sint, hoc maxime adminiculo Maius in ordinandis et iungendis mem

1) Quas et anteriores editores et nos numeris arabicis ad marginem positis significavimus: adiectus numerus uncinatus paginas superstites perpetua serie demonstrat.

branis usus est, nec adhuc exstitit, qui rationem eius et ordinem ab eo institutum improbaret. Nam et titulum de cognitoribus et procuratoribus' quod ultimo loco posuit, quia nullo numeri signo certo loco assignatur, non est sine ratione, quanquam eum ceteros omnes praecessisse ex ipsa materia colligere licet. Verisimile enim est, hoc opus ut ceteros omnes posterioris aevi codices ad ordinem edicti perpetui compositum esse: quem etiam aliquatenus assequimur, si ponimus, post titulum de cognitoribus et procuratoribus secutum titulum ex empto vendito ea parte insertum fuisse, ubi in libris ad edictum de rei vindicatione agitur; quod sane paullulum deflectit ab ordine edicti, poterat tamen cum eo defendi, quod qui vindicet, dominum esse oporteat, dominiaque maxime emptionibus acquirantur, tum Hermogeniani ratione, qui in epitomis iuris primo de personarum statu ac post de ceteris ordinem edicti secutus et his proximos atque coniunctos applicans titulos, ut res patitur', dixerat (L. 2. D. de statu hom. [1, 5])2. Quid? quod persimiliter iam in Gregoriano Codice, teste breviario Alarici, cui fidem cum Haenelio (ad Gr. C. p. 23. not. n) derogare nolim, titulus 'si sub alterius nomine res empta fuerit' titulo de rei vindicatione' vicinus deprehenditur. Qua ratione si etiam tota materia de acquirendo rerum dominio hoc loco tractabatur, mirari non licet, quod novem quaterniones usque ad XV., ubi tit. de usufructu sequitur, ea occupabantur. Sequi deinde in edicti libris materiam de re uxoria et post de tutelis, quo spectat tit. de excusatione, et postremo, quamquam multo post, de donationibus, 3 satis notum est.

In libros syllogen distributam fuisse, nullum vestigium indicio est; videtur igitur, ut Collatio et Hermogenianus codex, titulos tantum habuisse, qui etiam per paginas repetuntur, ita ut in versa quaque media prior tituli pars, in recta reliqua superne scripta sit, nullo tamen numero praefixo. Nec numerorum signis sed tantum novo versu, interdum etiam spatio tantum relicto, singulae species distinctae sunt; sic enim (ut Byzantinis έuata) singula excerpta ex ICtis perinde in hoc opere atque in Collat. 14 fin. et L. Rom.

2) Possunt sane haec verba etiam ita intelligi, ut ad titulos iuris extraordinarii post absolutas omnes materias edicti perpetui in fine additos referantur. Omnino tamen cadentis iurisprudentiae etiam hoc indicium est, quod tradita iuris systemata misceri et pro lubitu mutari coepta sunt: quanquam idem modestius et cum ratione iam superiores ICti factitasse deprehenduntur, velut Paullus in Sententiis. Cf. Heimbach. in Repert. Lips. 1843. III. p. 144. 3) Fortasse titulum de donationibus Vaticanae syllogae auctor titulo de legatis appli

cuerat.

Burgundionum et alibi appellata esse, argumento est lemma Si 294, ubi 'sequens et tertia' (sc. species) allegatur. Scilicet et lemmata sive sententiarum summulas subinde continet collectio, in margine dissimilibus et minoribus litteris adscriptas, quo facilius species pro sententia aliqua facientes inveniri possent. Quae lemmata quanquam accurate concepta sunt, tamen non in ipso condendo opere, sed a docto quodam adhuc integri Vaticani codicis possessore facta esse, eo probatur, quod eiusdem codicis paginae numeratae in iis allegantur.

Complectitur collectio partim principales constitutiones easque ubique integras, partim sententias ex ICtorum libris excerptas: utrasque ita mixtas, ut perpetuum consilium in hac re frustra quaeras; nam ne temporis quidem ordo servatur, ubi imperatorum leges vel rescripta se excipiunt. Quoties sequentes species eosdem habent auctores, ii in inscriptione vocabulo Idem' significantur, scilicet, imperatores vel ICtus; in ICtorum vero libris una inscriptio ad omnes sequentes species ex eodem libro sumptas tacite porrigitur, singulis tantum item' vocula (semel etiam §. 93. 'post pauca') vel solo spatio distinctis, donec alia succedit. quanquam ne hoc quidem perpetuum est: imperatorum nomina repetuntur SS. 22-24. iurisconsulti et libri SS. 232-234. 328-331. Saepe etiam idem' vel iureconsulti nomen non comparet, ubi scriptum esse oportebat, hoc tamen, ut novissima Momseni editio docuit, plerumque ea de causa, quod minio pictum nunc evanuit. saepe etiam 'item' librariorum culpa positum est, ubi oratio simpliciter continuatur, vel omissum, ubi interrupta oratione scribi vel spatium relinqui oportebat. nec non interdum 'item', quod erat in ipsius ICti oratione, per errorem pro eo habitum est, quod singulas species dirimeret. Praeterea etiam inscriptiones maxime in constitutionibus saepissime vitiosae sunt.

Constitutiones principales, quae in collectione suo nomine, non ex ICti alicuius opere, relatae inveniuntur, sunt et rescripta et novae leges, antiquissimae Severi et Caracallae (SS. 267. 295.), novissima Valentiniani, Valentis, Gratiani (S. 37.), iterum data a. 372., reliquae Alexandri (SS. 28. 266.), Philippi (S. 272.), Valeriani et Gallieni (S. 18.), Gallieni (SS. 19. 21. 25.), Aureliani (S. 30.), Probi (S. 288.), Diocletiani et collegarum (SS. 22-24. 41-43. 270. 271. 275-286. 292. 293. 297. 312-316. 325. 326. 338.), Constantini et collegarum (SS. 32. 36. 273. 274. 287.), incertorum (SS. 20. 26. 27. 29. 31. 38-40. 73. 113. 289-291.). Ex his quae leges sunt, non ex Theodosiano Codice fluxisse, ex eo solo certum est, quod is non laudatur et quae in illo breviatae extant, hic integrae proferuntur, velut SS. 37. 248. 249. Contra

« PreviousContinue »