Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Mentitur', inquit, Capito. Tu enim, Caesar, ciuitatem dare potes hominibus, uerbis non potes'. Suet. de ill. gramm. 22.

MASVRIVS SABINVS

(Capitonis discipulus, fuit sub Tiberio et Nerone),

De iure ciuili.

1. Masurius autem Sabinus in iuris ciuilis secundo, 1 etiam quod iumentorum causa apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. Ligna quoque et uirgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait uideri esse in penu. Ex his autem, quae promercalia et usuaria iisdem in locis 'esse(nt),2 ea sola penoris putat, quae satis sint usu -Gell. 4, 1. SS. 21-23.

annuo.

2. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis secundo: Qui alienam rem attrectauit, cum id se inuito domino facere iudicare deberet, furti tenetur'. Gell. 11, 18. §. 20.

3. Item alio capite: Qui alienum 'tacens3 lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit'. Gell. 11, 18. §. 21.

4. Sed meminisse debemus, secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque attrectatione fieri posse, sola mente atque animo, ut furtum fiat, adnitente. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condempnandus, qui seruo suo, uti furtum faceret, imperauit. Gell. 11, 18. §§. 23. 24.

5. Verba Masurii Sabini apposui ex libro iuris ciuilis secundo: Furiosus mutusue cuiue quod membrum lacerum laesumue est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus uidet, tam sanus est, quam qui tardius currit'. Gell. 4, 2: §. 15.

6. Masurius autem Sabinus in libro iuris ciuilis tertio 4

1) Puta, ubi de legatis agebat, quamobrem hoc fr. primo loco posui. 2) Scripsi; esse ed. Hertz., interpunctione ante h. v. posita. 3) iacens cj. Sciopp Malim sciens. 4) Fortasse cum de interdicto de libero homine exhibendo ageret. Cf. L.3. SS. 11. 12. D. de hom.

5

antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: 'In officiis apud maiores ita obseruatum est: primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. De qua causa feminae uiris potiores habitae, "(pupillus) pupillarisque tutela mulieri praelata. Etiam aduersus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant'. Gell. 5, 13. §. 5.

6

De furtis liber.

7. Manifestum autem furtum est', ut ait Masurius, 'quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat'. Furti concepti, item oblati, tripli poena est. Sed quod sit oblatum, quod conceptum, et pleraque alia ad eam rem ex egregiis ueterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere uolet, inueniet Sabini librum, cui titulus est de furtis. 7 In quo id quoque scriptum est, quod uolgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condempnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, uendito, possessione eius dominum interuertisset. Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furem esse hominis iudicatum, qui cum fugitiuus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae, tamquam se amiciens, ne uideretur a domino, obstitisset. Gell. 11, 18. §. 11—14.

Fastorum.

8. Masurius fastorum secundo Vinaliorum dies', inquit, Ioui sacer est, non, ut quidam putant, Veneri'. Macrob. Sat. 1, 4. §. 6.

9. Masurius etiam secundo, fastorum Liberalium dies',

ib. exh. (43, 29). 5) Puta maioris infirmitatis et indigentiae. 6) Supplevi, quod pup. notatum facile excidere poterat. Itaque si førte inter pupillum et mulierem, pariter mihi cognatos, causa emerserit, potius pupilio adero, et maxime quidem si tutelam eius geram, etiamsi etiam mulieris tutor sim. 7) Frustra sunt, qui hanc partem fuisse librorum de iure civili opinantur. Ex eoque de furtis libro etiam furti manifesti definitionem Gellium petiisse, certe verisimile

inquit, a pontificibus agonium Martiale appellatur'. crob. ib. §. 15.

[blocks in formation]

10. Et in eodem libro: Eam noctem deincepsque insequentem diem, qui est Lucarium’. Macrob. ib.

11. 8 Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt. Macrob. Sat. 1, 10. §. 5.

12. Masurius adiicit simulacrum huius deae (sc. Angeroniae) ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant, perueniant patientiae beneficio ad maximam uoluptatem. Macrob. ib. S. 8.3

De indigenis.

[ocr errors]

13. Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit: Religiosum', inquit, est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est; uerhum a relinquendo dictum, tanquam caerimoniae a carendo❜. Gell. 4, 9. §. 8. Cf. Macrob. Sat. 3, 3. (supra in Ser. Sulpicio 13.).

Memorialium.

14. Sed Sabinus Masurius in primo memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. Ea', inquit, mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios fratres aruales appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arualium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae'. Gell. 7 (6), 7. §. 8.

15. Huius' commenti9 (sc. Herculis Victoris dicti) causam Masurius Sabinus memorialium libro secundo aliter exponit. 'Marcus', inquit, Octauius Herennius prima adolescentia tibicen, postquam artis distisus suae est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanauit. Postea cum

est. 8) Cum Dirkseno non dubito, quin et hoc et sequens fr. ad eundem librum pertinuerint. 9) cognomenti Salm. cj. probabilis.

nauigans hoc idem ageret, a praedonibus circumuentus, fortissime repugnauit et uictor recessit. Hunc in somnis Hercules docuit, sua opera seruatum. Cui Octauius impetrato a magistratibus loco aedem sacrauit et signum, Victoremque litteris incisis appellauit. Dedit ergo epitheton deo, quo et argumentum ueterum uictoriarum Herculis et commemoratio nouae historiae, quae recenti Romano sacro causam dedit, continereturʼ. — Macrob. Sat. 3, 6. §. 11.

16. Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali 'scuere factum. Censores', inquit, 'Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius 10 cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum uiderunt, et ce cur", inquiunt, "ita est, ut tu sis, quam equus curatior”? Quoniam ", inquit, ego me curo, equum Statius nihili seruos". Visum est parum esse reGell. uerens responsum relatusque in aerarios, ut mos est'. 4, 20. §. 11.

[ocr errors]
[ocr errors]

an

17. Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium ciuicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui ciuem seruauerat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius ciuicae coronae ́negat concessum. Tiberium tamen Caesarem consultum, ciuicam coronam capere posset, qui ciuem in proelio seruasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit, eum quoque ciuica dignum uideri, quod appareret, ex tam iniquo loco ciuem ab eo seruatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiuerit. Gell. 5, 6. §. 14.

Ex incertis libris. 11

18. Masurius auctor est, curru quoque triumphantis myrtea corona usos. Plin. N. H. 15, 29. §. 38.

19. Ob has causas equidem crediderim, honorem ei (sc. lauro) habitum in triumphis potius, quam quia suffimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit Masurius.

15, 30. §. 40.

Plin. N. H.

10) a. u. 594. 11) Ex quibus quae Plinius servavit, non dubito omnia

20. In eosdem situs comitatur et spina nuptiarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores, qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. Plin. N. H. 16, 18. §. 30.

21. Verum altera lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex uictoria de decumis, aequaeua urbi intellegitur, ut auctor est Masurius. Plin. N. H. 16, 44. §. 86.

ne

22. Masurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradidit; ideo nouas nuptas illo perunguere postis solitas, quid mali medicamenti inferretur. Plin. N. H. 28, 9.

S: 37. 23. Masurius sanqualem ossifragum esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae, priusquam albicet cauda. Plin. N. H. 10, 7. §. 8.

24. Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, bonorum possessionem 12 contra eum dedisse, cum mater partum se XIII mensibus diceret tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statum uideretur. Plin. N. H. 7, 5. §. 4 et ex eo Gell. 3, 16. §. 23.

25. Triumphare P. Ventidium de Parthis uoluit (sc. fortuna) quidem solum, sed eundem in triumpho Asculano Cn. Pompeii duxit puerum, quamquam Masurius auctor est, bis in triumpho ductum. Plin. N. H. 7, 43. §. 44.

26. Partim enim scripserunt, qui ouaret, introire solitum equo uehentem; at Sabinus Masurius pedibus ingredi ouantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed uniuerso senatu. Gell. 5, 6. §. 27.

27. 13 Libertinos uero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsit. Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum inuadant. Alioquin', inquit, 'si iuris ista antiquitas seruetur, etiam seruus a domino per praetorem 14 dari in adoptionem potest'. Idque

memorialium libris deberi. 12) i. e. vindicias; vera enim ingenui bonorum possessio nunquam contra aliquem datur. 13) Haec ex libris iuris civilis esse possunt, quibus etiam de dierum diffissionibus et comperendinationibus et aliis quibusdam legitimis ritibus' egisse potest. Gell. 14, 2. §. 1. 14) Eo, qui vindicat, statim liberum filiumque suum in potestate esse asserente. Qua ratione et dominus

« PreviousContinue »