Page images
PDF

'Mentitur', inquit, 'Capito. Tu enim, Caesar, ciuitatem dare potes hominibusr uerbis non potes'. — Suet. de ill. gramm. 22.

MASVRIVS SABINVS

(Capilonis discipulus, fuit sub Tiberio ct Nerone),
De iure ciuili.

1. Masurius autetn Sabinus in iuris ciuitts secundo,1 etiam quod iumentorum causa apparatum csset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. Ligna quoque^et uirgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait uideri esse in penu. Ex his autem, quae promercalia et usuaria iisdem in locis 'esse(nt),2 ea sola penoris putat, quae satis sint usu annuo. — Gell. 4, 1. §§. 21—23.

2. Verba sunt Sabini ex libro iuris ciuilis secundo: 'Qui alienam rem attrectauit, cum id se inuito domino facere iudicare deberet, furti tenetur'. — Gell. 11, 18. §. 20.

3. Item alio capite: 5Qui alienum 'tacens3 lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, siue scit, cuius sit, siue nescit'. — Gell. 11, 18. §. 21.

4. Sed meminisse debemus, secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque attrectatione fieri posse, sola mente atque animo, ut furtum fiat, adnitenle. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condempnandus, qui seruo suo, uti furtum faceret, imperauit. — Gell. 11, 18. §§. 23. 24.

5. Verba Masurii Sabini apposui ex libro iuris ciuilis secundo: 'Furiosus mutusue cuiue quod membrum Iacerum laesumue est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus uidet, tam sanus est, quam qui tardius currit'. — Gell. 4, 2.' §. 15.

6. Masurius autem Sabinus in libro iuris ciuilis tertio4

') Puta, ubi de legalis agehat, quamobrem hoc fr. primo loco posui. *) Scripsi; esse ed. fiertz., interpunclione ante h. v. posita. 3) incens cj. Sciopp Malim sciens. 4) Forlasse cum de interdiclo de libero homine exhibendo ageret. Cf. L.3. §§. 11. 12. D. de hom. autiquiorem Iocura hospili tribiiil quam clicnti. Verba ex co libro haec sunt: 'In officiis apml maiores ita ohseruatum est: prinium tutelae, deinde liospili, tleinile clienti, tum cognato, postea adfini. De qua causa0 lemiuac uiris potiores habitae, '{pupillus)6 pupillarisque tutela mulieri praelata. Etiam aduersus quem adfuissent, eius fiiiis tutores relicti, in eadein causa pupillo aderant'. — Gell. 5, 13. §. 5.

[graphic]

De furtis liber.

7. rManifestum autem furtum est', ut ait Masurius, fquod tieprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat'. Furti concepti, item ohlati, tripli poena est. Sed quod sit oblatum, quod conceptuin, et pleraque alia atl eam rem ex egregiis ueterum morihus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda qui legere uolet, inueniet Sahini hbrum, cui titulus est de furtis. 7 In quo id quoque scriptum est, quod uolgo inopinatura est, non hominum tautum neque rerum mouentium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condempnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, uendito, possessioue eius dominum iuteruertisset. Atque id etiara, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit, furera esse hominis iudicatum, qui cum fugitiuus praeter oculos forte domini iret, obteutu togae, tamquam amiciens, ne uideretur a domino, obstitisset. — Gell. 11, 18. §. 11 — 14.

Fas torum.

8. Masurius fastorum secundo c Vinaliorum dies', inquit, 'Ioui sacer est, non, ut quidam putant, Veneri'. — Macrob. Sat. 1, 4. §. 6.

9. Masurius etiam secundo fastorum 'Liberaliura dies',

ib. exh. (43, 29). 5) Putd maioris infirmilalis et indigentiae. 6) Supplevi, quod pup. notatum facile excidere polerat. Itaque si fnrte inter pupiltum et mulierem, pariter mihi eognatos, causa emerserit, potius pupilio adero, et maxime quidem si tutelam eius geram, etiamsi etiam mulieris tutor sim. 7) Frustra sunt, qui kanc partem fuisse librorum de iure civlli opinanlur. Ex eoque de furtis libro ctiam furti manifesli definitionem Gellium petiisse, certe verisimile inquit, 'a poutificibus agonium Martiale appellatur'. — Macrob. ib. §. 15.

10. Et in eodem libro: 'Eam noctem deincepsquc insequentem diem, qui est Lucarium'. — Macrob. ib.

11. 8Masurius et aiii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt. — Macrob. Sat. 1, 10. §. 5.

12. Masurius adiicit simulacrum huius deae (sc. Angeroniae) ore obligato atque signato in ara Volupiae propterea collocatum, quod qui suos dolores anxietatesque dissimulant, perueniant patientiae beneficio ad maximam uoluptatem. — Macrob. ib. §. 8.3

De indigenis.

13. Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit: 'Religiosum', inquit, 'est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est; uerbum a relinquendo dictum, tanquam caerimoniae a carendo'. — Gell. 4, 9. §. 8. Cf. Macrob. Sat. 3, 3. (supra in Ser. Sulpicio 13.).

Memorialium.

14. Sed Sabinus Masurius in prinao memorialium, secutus quosdam historiae scriptores, Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. cEa', inquit, 'mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios fratres aruales appellauit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arualium numero duodecim, cuius sacerdotii iusigne est spicea corona et albae infulae'. — Gell. 7 (6), 7. §. 8.

15. Huius 'coinmenti9 (sc. Herculis Victoris dicti) causam Masurius Sabinus memorialium libro secundo aliter exponit. 'Marcus', inquit, 'Octauius Herennius prima adolescentia tibicen, postquam artis distisus suae est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanauit. Postea cum

est. f) Cum Dirkseno rton dubito, quin et hoc et sequens fr. ad eundem librum pertinuerint. ") cognomenti Salm. cj. probabilis. nauigans hoc idera ageret. a praedonihus circumucntus, fortissime repugnauit et uictor recessil. llunc in soranis Hercules docuit, sua opera seruatuni. Cui Octauius impetrato a magistratibus loco aedem sacrauit et signum, Victoremque litteris incisis appellauit. Dedit ergo epitheton deo, quo et argumcntum ueterum uictoriarum Herculis et commemoratio nouae historiae, quae recenti Romano sacro causani dedit, conlineretur'. — Macrob. Sat. 3, 6. §. 11.

[graphic]

16. Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali scuere factum. 'Censores', inquit, 5 Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius10 cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum uiderunt, et "cur", inquiunt, "ita est, ut lu sis, quam equus curatior"? "Quoniam", inquit, "ego me curo, equum Statius nihili seruos". Visum est parum essc reuerens responsum relatusque in aerarios, ut mos est'. — Gell. 4, 20. §. 11.

17. Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium ciuicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui ciuem seruauerat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque Iocum in ea pugna rcliquerat; aliter ius ciuicae coronae negat concessum. Tiberium tamen Caesarem consultum, an ciuicam coroiiam capere posset, qui ciuem in proelio seruasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, fn quo pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit, eum quoque ciuica dignum uideri, quod appareret, ex tam iuiquo loco ciuem ab eo seruatum, ut etiam a fortiter pugnanlibus retineri non quiuerit. — Gell. 5, 6. §. 14.

Ex incertis libris.11

18. Masurius auclor est, curru quoque triumphantis myrtea corona usos. — Plin. N. H. 15, 29.. §. 38.

19. Ob has causas equidem crediderim, honorem ei (sc. lauro) habitum in triumphis polius, quam quia suflimentum sit caedis hostium et purgatio, ut tradit Masurius. — Plin. N. H. 15, 30. §. 40.

,0) a. u, 594. ") Ex quibus quae Plinius servavil, non dubito omnia

[graphic]

20. ln eosdem silus comitatur et spina nupliarum facibus auspicatissima, quoniam inde fecerint pastores, qui rapuerunt Sabinas, ut auctor est Masurius. — Pliu. N. H. 16, 18. §. 30.

21. Verum altera lotos in Volcanali, quod Romulus constituit ex uictoria de decumis, aequaeua urbi intellegitw\ ut auctor est Masurius. — Plin. N. H. 16, 44. §. 86.

22. Masurius palmam lupino adipi dedisse antiquos tradidit; ideo nouas uuptas illo perunguere postis solitas, ne quid mali medicamenti inferretur. — Plin. N. II. 28, 9. §: 37.

23. Masurius sanqualem ossifragum esse dicit, inmusulum autem pullum aquilae, priusquam albicet cauda. — Plin. N. H. 10, 7. §. 8.

24. Masurius auctor est, L. Papirium praetorem, secundo herede lege agente, bonorum possessionem 12 coiitra eum dedisse, cum mater partum sc XIII mensibus diceret tulisse, quoniam nullum certum tempus pariendi statum uideretur. — Plin. N. H. 7, 5. §. 4 et ex eo Gell. 3, 16. §. 23.

25. Triumphare P. Veutidium de Parthis uoluit (sc. _fortuna) quidem solum, sed eundem in triumpho Asculano Cn. Pompeii duxit puerum, quamquam Masurius auctor est, bis in triumpho ductum. — Plin. N. H. 7, 43. §. 44.

26. Partim enim scripserunt, qui ouaret, introire solitum equo uehentem; at Sabinus Masurius pedibus ingredi ouantes dicit, sequentibus eos non militibus, sed uniuerso senatu. — Gell. 5, 6. §. 27. _

27. 13Libertinos uero ab ingenuis adoptari quidem iure posse, Masurius Sabinus scripsil. Sed id neque permitti dicit, neque permittendum esse umquam putat, ut iiomines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum inuadant. r Alioquin', iiiquit, fsi iuris ista antiquitas seruelur, etiam seruus a domino per praetorem14 dari in adoptiouem potest'. Idque

memorialium libris deberi. 12) i. e. vindicias; vera enim ingenui bonorum possessio nunquam conlra aliquem datur. 13) Haec ex libris iuris civilis esse possunt, quibus eliam 'de dierum diffissionibus et comperendinationibus et aliis quibusdam legilimis ritibus' egisse potest. Gell. 14, 2. §. 1. 14) Eo, qui virldicat, statim liberum filiumque suum in potestate esse asserente. Qua ralione el dominus

« PreviousContinue »