Page images
PDF
EPUB

Romani institutis adversariam damnantium, aut prae suarum legum praeclaritate despicientium. Vid. maxime tit. VII. init., tit. VI. c. 7. cum not. nostr. et tit. XIV. c. 3. §. 6., quae etiam clerici supercilium ac stylum prodere videntur. Nam hoc eum voluisse, quod Dirksenus opinatus est (Comm. über d. Collatio in Abhh. d. Berl. Acad. 1846. Jan. 19. p. 27), ut iudices Rom. imperii in iudicandis Christianorum Romanorum causis tam legem Mosaicam quam ius civile Rom. sequerentur, non modo nihil habet, quo arguatur, sed etiam eo redarguitur, quod auctor libelli leges divinas illis parum notas multo succinctius quam Romanas refert: praeterea hoc ut nimis absurdum consilium (infinitam enim confusionem peperisset, nec tunc quisquam Christianus lege Mosaica ex. gr. in causis hereditariis se teneri aut credebat aut volebat) homini prudenti affingi non oportet. Is igitur consilium suum ut exsequeretur, selectas quasdam quasi exempli loco materias, easque apte ex omnibus fere iuris forensis partibus petitas titulis divisit, eorumque in unoquoque praemisit velut semen divini iuris praeceptum aliquod legis Mosaicae, non ex vulgata id versione petitum neque omnino anxie ad verbum versum, sed interdum magis ad sententiam relatum; subiecit deinde tanquam laetas segetes inde pullulantes auctoritates satis amplas ex libris quinque ICtorum, qui tum maxime in iudiciis legebantur, Gaii, Papiniani, Paulli, Ulpiani, Modestini et ex duobus Codicibus Gregoriano et Hermogeniano depromptas, semel etiam Theodosii Magni constitutionem a. 390. (tit. V. c. 3.), ut ipse significat, quia, ea mentem divinae legis perfectius secuta esse videretur; nec tamen eam ex Theodosiano Codice desumsit. Raro de suo animadversiunculas intexuit. Et ut sunt, quae doctum hominem prodant, velut qui etiam libros haud vulgares illorum ICtorum adhibuerit et in constitutionibus principum ad subscriptionum fidem animum adverterit (tit. VI. c. 5 fin.), sunt etiam, quae iuris eum parum peritum fuisse arguant, velut quod rescriptum in tit. X. c. 8. relatum ad depositum pertinere censuerit. Quod vero proximi' appellationem in octavo decalogi praecepto (tit. IX. init.) ad familiaris maxime testimonii prohibitionem retulisse videtur, non divini iuris inscitiae, sed piae cuidam fraudi tribuere malim; eandem enim redolet, quod maledictiones illas tit. VI. fin. finxit (vid. not. 46.) et legem de divinatione prohibita tit. XV. c. 1. ad sui aevi mores flexit.

De tempore, quo haec Collatio scripta fuerit, nolo argumenta recoquere, quibus eam paucis ante quarti seculi finem annis compositam esse probasse mihi videor (Zeitschr. 1. c.), praesertim cum quae postea contra disputata sunt, neque omnia tangant, neque eiusmodi sint, ut retexendae

huius telae necessitatem imponant. Quae vero praeterea de auctore, tempore et tota ratione huius opusculi scripta sint, ea si quis comperire velit, adeat Boeckingii Pandect. ed. sec. I. §. 19. p. 47. Rudorfii Histor. iur. Rom. S. 103. p. 286.

De edenda Collatione post Pithoeum Blumius longe optime meritus est. Is enim ea editione, quae Bonnae a. 1833. vulgata, deinde in Corpore iuris anteiust. Bonnensi p. 308. iterata est, praemissis prolegomenis doctrinae plenis et adiectis indicibus uberrimis primus codices mss. Vindobonensem et Vercellensem adhuc ignotos in lucem protraxit enotataque eorum lectionis varietate et ceteris criticae artis subsidiis adhibitis multos locos sanavit. Idem postea etiam de Pithoei codice, qui interea in notitiam redierat, disputavit Zeitschr. f. gesch. RW. X. comm. IV. Ad huius igitur editionis exemplum quin nostra textus recensio referenda esset, dubium esse non poterat. Quod ita instituimus, ut ubicunque declinandum a Blumio videretur (quod sane haud paucis locis factum est), codicum lectiones et praestantiores virorum doctorum coniecturas in adnotationibus subiiceremus; eamque in rem etiam Berolinensem codicem denuo diligenter contulimus. Neque tamen omnes eius variantes lectiones vel a Pithoeo vel a Blumio commentatione laudata praetermissas, quarum haud exigua vis est, enotavimus, sed, ut instituti nostri ratio faciebat, eas tantum, quarum aliquis usus ad nostri textus recensionem esse videbatur. Denique et Lachmanni emendationibus (Zeitschr. cit. Tom. X. p. 309.) et iis, quae ipsi ante conieceramus (ibid. Tom. XIII. p. 31.) delectu habito usi sumus.

INCIPIT

LEX DEI QVAM DEVS PRAECEPIT AD MOYSEN.

(TIT. I. DE SICARIIS ET HOMICIDIS, CASV VEL VOLVNTATE.) Kap. I. Moyses Dei sacerdos haec dicit:1

1. Si quis percusserit hominem ferro, et occiderit eum, morte moriatur. 2. Si autem manu lapideue, quo mori possit, percusserit, et mortuus fuerit, homicida est: morte moriatur. 3. Si autem per inimicitiam impulerit eum, uel inmiserit super eum aliquod uas ex insidiis, et mortuus fuerit, 4. uel per iram percusserit eum manu, et mortuus fuerit, morte moriatur.

1) Numer. 35, 16. 17. 20. 21.

Kap. II. Paulus quoque libro quinto sententiarum sub titulo ad legem Corneliam de sicariis et ueneficis dicit:2 1. Lex Cornelia poenam deportationis infligit ei, qui hominem occiderit, 'eiusue 3 rei causa, furtiue faciendi cum telo fuerit, 'quiue uenenum hominis necandi causa habuerit, uendiderit, parauerit, falsumue testimonium dixerit, quo quis periret, mortisue causam praestiterit. 2. Quae omnia facinora in honestiores poena capitis uindicari placuit; humiliores uero aut in crucem tolluntur, aut bestiis obiiciuntur. 5

Kap. III. Ulpianus libro VII. de officio proconsulis sub titulo de sicariis et ueneficis: 1. Capite primo legis Corneliae de sicariis cauetur, ut is praetor iudexue quaestionis, cui sorte obuenerit quaestio de sicariis eius, quod in urbe Roma propius(ue) mille passus factum sit, uti quaerat cum iudicibus, qui ei ex lege sorte obuenerint, de capite eius, qui cum telo ambulauerit hominis necandi, furtiue faciendi causa, hominemue occiderit, cuiusue id dolo malo factum erit et reliqua. Relatis uerbis legis modo ipse loquitur Ulpianus: 2. Haec lex non omuem, qui cum telo ambulauerit, punit: sed eum tantum, qui hominis necandi, furtiue faciendi causa telum gesserit, 'coercet. Compescit 6 item eum, qui hominem occidit, nec 'adiicit, cuius conditionis hominem, ut et ad seruum et peregrinum pertinere haec lex uideatur.

7

Kap. IV. Item Paulus libro, quo supra, et titulo dicit: 1. Homicida est, qui aliquo genere teli hominem occidit, mortis ue causam praestitit.

Kap. V. Item de casualibus homicidiis Moyses legaliter dicit:9 1. Si autem subito, non per inimicitias,

2) Idem excerptum repetitur tit. 8. c. 4. — Paul. 5, 23. §. 1. 3) eiusque Cdd. edd. 4) et qui Cdd. edd. 5) Paul. Vis. subiciuntur Cdd. edd. 6) coerci compesci B. coherci compescit Vi.; om. cum seq. item ... occidit Ve. compescit (omisso coercet) ed. Bl. 7) Addunt B.: coercit, Vi.: coerciti, Ve.: coercere, Bl. ed.: coercet. Verbum male repetitum videtur, postquam compescit priori sententiae per errorem applicitum erat. Cdd. edd. 9) Numer. 35, 22-25.

8) adiecit

10

inmiserit super eum aliquod uas, non 'insidians, 2. uel lapidem, quo moriatur, non per dolum, et ceciderit super eum, et mortuus fuerit; si autem non inimicus eius fuerit, neque quaesierit malefacere ei, 3. iudicabitis inter eum, qui percussit, et proximum mortui, secundum iudicia haec, 4. et liberabitis percussorem.

4

Kap. VI. Ulpianus libro et titulo, qui supra relati: 1. Distinctionem casus et uoluntatis in homicidio seruari, 'rescripto Hadriani1 confirmatur. Verba rescripti 2. Et qui hominem occidit, absolui solet, 'scilicet 2 si non occidendi animo id admisit: et qui non occidit, sed uoluit occidere, pro homicida damnatur. 3. E re '(it) itaque3 constituendum est 'ex(quirendo), quo ferro percussit Epafroditus. Nam si gladium instrinxit, aut telo percussit, quid dubium est, quin occidendi animo percusserit? Si claue percussit, aut cucuma, cum forte rixaretur: ferro percussit, sed non occidendi mente. 4. Ergo hoc exquirite, et si uoluntas occidendi fuit, ut homicidam 'seruum 5 supplicio 'crucis iubete adfici.' 7

6

20

Kap. VII. Paulus libro 'sent.8 quinto, titulo quo supra. 1. Qui hominem occidit, aliquando absoluitur, et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim uniuscuiusque, non factum puniendum est. Ideoque 'qui2 cum uellet occidere, '(id)1 casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida punitur; et is, qui casu '(iactu)1 teli hominem imprudenter ferierit, absoluitur. 2. 2 Quodsi in rixa percussus homo perierit, quoniam ictus quoque ipsos contra unumquemque contemplari oportet, ideo humiliores in ludum,

1) De quo cf. 2) Ed. Pite. 4) ex Cdd. et similitudinem se5) Cdd. seruorum

10) insidiant B., unde fortasse leg. insidianter. L. 1. §. 3. D. ad leg. Corn. de sic. (48, 8). sed Cdd., natum ex scil. 3) Vid. L. 1. cit. ex Pith. cj. ed. Bl. Quod supplevimus, ob quentium vocum excidisse videtur; cf. S. 4. ed. Bl. 6) cum iure B. eo iure Vi. eum iure Ve. Omnia haec facta ex prima littera crucis pro siglo habita. cruci ed. Bl.

7) B. adfigi Vi. Ve. ed. Bl. Vid. Paul. S. R. 5, 21. S. 4. *) tertius Vi. tertio B. Ve., initio sc. tert. pro sent. ut in Consult. c. 6. 9) Paul. S. R. 5, 23. §. 3. 20) Om. B. si 1) Ex Paul. Vis. 2) Cf. L. 17. D. ad

Vi. Ve. ed. Bl.

aut in metallum damnantur, honestiores dimidia parte bonorum multati relegantur.

5

6

Kap. VIII. Item Gregorianus 'libro XIV. 23 ad legem Corneliam de sicariis et ueneficis talem constitutionem ponit: 1. Imperator Antoninus Augustus Aurelio Herculano et aliis militibus. Frater uester rectius fecerit, si se praesidi prouinciae optulerit; cui si probauerit, non occidendi animo Iustam a se percussam esse, remissa homicidii poena, secundum disciplinam militarem sententiam'feret. Proposita prid. Kal. Febr. Laeto bis Cons. Kap. IX. Item Gregorianus eodem titulo et libro talem constitutionem ponit: 1. Imp. Alexander A. Aurelio Flauio et aliis militibus. Si modo pro quo libellum dedistis, non dolo praestitit mortem, minime perhorrescat: 7 crimen quippe ita contrahitur, si et uoluntas occidendi intercedat. Ceterum ea, quae ex improuiso casu potius, quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur. Prop. XIII. Kal. Aug. Alexandro Cons. 8

Kap. X. Item Gregorianus eodem libro et titulo tale rescriptum dedit. 1. Diocletianus et (Maximianus) domini nostri. Haue Agatho karissime nobis. 30 Qualitas precum Iulii Antonini clementiam nostram facile commouit: quippe qui 1 adseueret, homicidium se non uoluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita uideatur. Quod si ita est, neque super hoc ambigi poterit, omni eum metu ac suspicione, 'quam2 ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id, quod adnotatione nostra comprehensum est, uolumus liberari. Dat. prid. Kal. Decemb. Diocletiano Aug. IV. et Maximiano Coss.

3

Kap. XI. Ulpianus libro et titulo quo supra: 4

leg. Corn. de sic. (48, 8). 23) Cf. Haenel ad Gr. C. p. 43. B. in indice capp. habet: libros (pro libro x.) quarto. 4) =L. 1. C. ad leg. Corn. de sic. (9, 16). 5) pferet B. similiter Ve. Vi. et Iust. C. Sed ita factum, cum antea qui si probauerit scriptum esset. 6) a. 215. 7) Cf. L. 1. C. cit. C. ad leg. Corn. de sic. (9, 16). Th. C. p. XXXIX, fin. 1) Ex I. C. I. C. quod Cdd. edd. 3) a. 290.

8) a. 222. 9) = L. 5. 30) Cf. Haenel. Praef. ad quod Cdd. edd. 2) Ex 4) Est L. 4. §. 1. D. ad

« PreviousContinue »