Page images
PDF

liomani institutis adversariam damnautium, aut prae suarum legum praeclaritate despicientium. Vid. maxime tit. VII. init., tit. VI. c. 7. cum not. nostr. et tit. XIV. c. 3. g. 6., quae etiam clerici supercilium ac stylum prodere videntur. Nam lioc eum voluisse, quod Dirksenus opinatus est (Coram. iiber d. Collatio in Abhh. d. lierl. Acad. 1846. Jan. 19. p. 27), ut iudices Rom. imperii in iudicandis Christianorum Romanorum causis tam legem Mosaicam quam ius civile Rom. sequerentur, non modo nihil habet, quo arguatur, sed etiam eo redarguitur, quod auctor libelli legcs divinas illis parum notas raulto succinetius quam Komanas refert: praeterea hoc ut nimis absurdum consilium (infinitam cnim confusionem peperisset, nec tuuc quisquam Christianus lege Mosaica ex. gr. iu causis hereditariis se teneri aut credebat aut Volebat) homini prudenti aftingi non oportct. ls igitur consilium simm ut exsequeretur, sclectas quasdam quasi exempli loco materias, easque apte ex omnibus fere iuris forensis partibus petitas titulis divisit, eorumque iu unoquoque praemisit velut semen divini iuris praeceptum aliquod legis Slosaicae, non ex vulgata id versione petitum neque omnino anxie ad verbum ver.sum, sed interdum magis ad seutentiam relatum; subiecit deinde tanquam laetas segetes inde pullulantes auctoritates satis amplas ex libris quinque ICtorum, qui tum maxime in iudiciis legebantur, Gaii, Papiniani, Paulli, Ulpiani, Modestini et ex duobus Codicibus Gregoriano et Hermogeniano depromptas, semel etiam Theodosii Magni constitutionem a. 390. (tit. V. c. 3.), ut ipse significat, quia ea mentem divinae legis perfectius secuta esse videretur; nec tamen eam ex Theodosiano Codice desumsit. Raro de suo animadversiunculas intexuit. Et ut sunt, quae doctum hominem prodant, velut qui etiam libros haud vulgares illorum ICtorum adhibuerit et in constitutionibus principum ad subscriptionum fidem animum adverterit (tit. VI. c. 5 n'n.), sunt etiam, quae iuris eum paruin peritum fuisse arguant, velut quod rescriptum in tit. X. c. 8. relatum ad depositum pertinere eensuerit. Quod vero 'proximi' appellationem in octavo decalogi praecepto (tit. IX. init.) ad familiaris maxime testimonii prohibitionem retulisse videtur, non divini iuris inscitiae, sed piae cuidam fraudi tribuere malim; eandem enim redolet, quod maledictiones illas tit. VI. fin. fiuxit (vid. not. 46.) et legem de divinatione prohibita tit. XV. c. 1. ad sui aevi mores flexit.

De tempore, quo haec Collatio scripta fuerit, nolo argumenta recoquere, quibus eam paucis ante quarti seculi finem annis compositam esse probasse mihi videor (Zeitschr. 1. c), praesertim cum quae postea contra disputata sunt, neque omnia tangaut, neque eiusmodi sint, ut rctexendae huius telae necessitatem imponant. Quae vero praeterea de auctore, tempore et tota ratione huius opusculi scripta sint, ea si quis comperire velit, adeat Boeckingii Pandect. ed. sec. I. §. 19. p. 47. Rudorfii Histor. iur. Rom. g. 103. p. 286. aut in metallum damnantur, honestiores dimidia parte bonorum multati rclegantur.

De edenda Collatione post Pithoeum Blumius longe optime meritus est. Is enim ea editione, quae Bonnae a. 1833. vulgata, deinde in Corpore iuris anteiust. Bonnensi p. 308. iterata est, praemissis prolegomenis doctrinae plenis et adiectis indicibus uberrimis primus codices mss. Vindobonensem et Vercellensem adhuc ignotos in lucem protraxit enotataque eorum lectionis varietate et ceteris criticae artis subsidiis adhibitis multos locos sanavit. Idem postea etiam ie Pithoei codice, qui interea in notitiam redierat, disputavit Zeitschr. f. gesch. RW. X. comm. IV. Ad huius igitur editionis exemplum quin nostra textus recensio referenda esset, dubium esse non poterat. Quod ita instituimus, ut ubicunque declinandum a Blumio videretur (quod sane haud paucis locis factum est), codicum lectiones et praestantiores virorum doctorum coniecturas in adnotationibus subiiceremus; eamque in rem etiam Berolinensem codicem denuo diligenter contulimus. Neque tamen omnes eius variantes lectiones vel a Pithoeo vel a Blumio commentatione laudata praeterniissas, quarum haud exigua vis est, enotavimus, sed, ut instituti nostri ratio faeiebat, eas tantum, quarum aliquis usus ad nostri textus recensionem esse videbatur. Denique et Lachmanni emendationibus (Zeitschr. cit. Tom. X. p. 309.) et iis, quae ipsi ante conieceramus (ibid. Tom. XIII. p. 31) delectu habito usi sumus.

INCIPIT

LEX DEI QVAM DEVS PRAECEPIT AD MOYSEN.

(TIT. I. DE SICARIIS ET HOMICIDIS, CASV VEL VOLVNTATE.)

Kap. I. Moyses Dei sacerdos haec dicit:1 1. Si quis percusserit hominem ferro, et occiderit eura, morte moriatur. 2. Si autem mauu Iapideue, quo mori possit, percusserit, et mortuus fuerit, homicida est: morte raoriatur. 3. Si autem per inimicitiam impulerit eum, uel inmiserit super eum aliquod uas ex insidiis, et mortuus fuerit, 4. uel per iram percusserit eum manu, et mortuus fuerit, niorte raoriatur.

') Numer. 35, 1G. 17. 20. 21.

Kap. II. Paulus quoque libro quinto sententiarum sub titulo ad legem Corneliam de sicariis et ueneficis dicit:2 1. Lex Cornelia poeuam deportationis infligit ei, qui hominem occiderit, 'eiusue3 rei causa, furtiue faciendi cum lelo fuerit, 'quiue4 uenenum hominis necandi causa habuerit, uendiderit, parauerit, falsumue testimonium dixerit, quo quis periret, mortisue causam praestiterit. 2. Quae omnia facinora in honestiores poena capitis uindicari placuit; humiliores uero aut in crucem tolluntur, aut bestiis 'obiiciuntur.5

Kap. III. Ulpianus libro vir. de officio proconsulis sub titulo de sicariis et ueneficis: 1. Capite primo legis Corneliae de sicariis cauetur, ut is praetor iudexue quaestionis, cui sorte obuenerit quaestio de sicariis eius, quod in urbe Roma propius(ue) mille passus factuin sit, uti quaeral cum iudicibus, qui ei ex lege sorte obueuerint, de capite eius, qui cum telo ambulauerit hominis necandi, furtiue faciendi causa, hominemue occiderit, cuiusue id dolo malo factum erit et reliqua. Relatis uerbis legis modo ipse Ioquitur Ulpiauus: 2. Haec lex non omuem, qui cuin telo ambulauerit, punit: sed euin tantum, qui hominis necandi, furtiue faciendi causa telura ge(sse)til 'coercet. Compescit6 item eum, qui hominem occidit,'nec 'adiicit, 8 cuius conditionis hominem, ut et ad seruum et peregrinum pertinere haec lex uideatur.

Kap. IV. Item Paulus libro, quo supra, et titulo dicit: 1. Homicida est, qui aliquo genere teli homineui occidit, mortisue causam praestitit.

Kap. V. Item de casualibus homicidiis Moyses legaliter dicit:9 1. Si autem subito, non per inimicitias,

2) Idem excerplum repetitur tit. 8. c 4. = Paul. 5, 23. §. 1,

3) eiusque Cdd. edd. 4) et qui Cdd. edd. 5) Paul. Vis. subiciunlur Cdd. edd. 6) coerci compesci B. coherci compescii Vi.; om. cum seq. item . . . occidit Ve. compescit (omisso coercet) ed. Bl. 7) Addunt B.: coercit, Vi.: coercili, Ve.: coercere, Bl. ed.: coercet. Verbum male repetilum videlur, poslquam corapescit priori sentenliae per errorem applicitum erat. 8) adiecit Cdd. edd. 9) Numer. 35, 22—25.

inmiserit super eum aliquod uas, non 'insidians,10 2. uel lapidem, quo moriatur, non per dolura, et ceciderit super eum, et mortuus fuerit; si autem non inimicus eius fuerit, neque quaesierit malefacere ei, 3. iudicabitis inter eum, qui percussit, et proximum mortui, secundum iudicia haec, 4. et liberabitis percussorem.

Kap. VI. Ulpianus libro et titulo, qui supra relati: 1. Distinctionem casus et uoluntatis in homicidio seruari, 'rescripto Hadriani1 confirmatur. Verba rescripti: 2. 'Et qui hominem occidit, absolui solet, 'scilicet2 si non occidendi aiiimo id admisit: et qui non occidit, sed uoluit occidere, pro homicida damnatur. 3. E re '(it) itaque3 conslituenduin est 'ex{quirendo),4 quo ferro percussit Epafroditus. Nam si gladium instrinxit, aut telo percussit, quid dubium est, quin occidendi animo percusserit? Si claue percussit, aut cucuma, cum forte rixaretur: ferro percussit, sed non occideudi mente. 4. Ergo hoc exquirite, et si uoluutas occidendi fuit, ut homicidam 'seruum5 supplicio 'crucis8 iubete adfici.'7

Kap. VII. Paulus libro''sent.8 quinto, titulo quosupra.9 1. Qui hominem occidit, aliquando absoluitur, et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim uniuscuiusque, non faclum puuiendum est. Ideoque 'qui20 «ura uellet occidere, '(id)1 casu aliquo perpetrare non potuit, ul hoinicida punitur; etis, qui casu '(iactu)1 teli hominem imprudenter ferierit, absoluitur. 2. 2Quodsi in rixa percussus homo perierit, quouiam ictus quoque ipsos contra unumquemque contemplari oportet, ideo humiliores in ludum,

[ocr errors]
[graphic]

Kap. VIII. Item Gregorianus 'libro xiv.23 ad legem Corneliam de sieariis et ueneficis talem constitutionem ponit: 1. 4Imperator Antoninus Augustus Aurelio Herculano ct aliis militibus. Frater uester rectius fecerit, si se praesidi prouinciae optulerit; cui si probauerit, non occidendi aninio Iuslam a se percussam esse, rcmissa bomicidii poena, secundum disciplinam militarem sententiam 'feret.5 Proposita prid. Kal. Febr. Laeto bis Cons.6

Kap. IX. Item Gregorianus eodem litulo et libro talem constitutionem ponit: 1. Imp. Alexander A. Aurelio Flauio et aliis militibus. Si modo pro quo libellum dedistis, non dolo praestitit mortem, minime perhorrescat: 7crimen quippe ita contrahitur, si et uoluutas occidendi intercedat. Ceterum ea, quae ex improuiso casu potius, quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae imputantur. Prop. Xiii. Kal. Aug. Alexandro Cons. 8

Kap. X. Item Gregoriauus eodem libro et titulo tale rescriptum9 dedit. 1. Diocletianus et (Maximianus) domini nostri. Haue Agatho karissime nobis.30 Qualitas precum Iulii Antonini clementiam nostram facile commouit: quippe 'qui1 adseueret, homicidium se non uoluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita uideatur. Quod si ita est, neque super hoc ambigi poterit, omni eum metu ac suspicione, 'quam2 cx admissae rei discrimine sustinet, secundum id, quod adnotatione nostra comprehensum est, uolumus liberari, Dat. prid. Kal. Decenib. Diocletiano Aug. IV. et Maximiano Coss.3

Kap. XI. Ulpianus libro et.litulo quo supra:4

[ocr errors]
« PreviousContinue »