Page images
PDF

tioni satisfieret, additam esse. Quod vero octo gradus numerantur, quasi tot naturae lege sint, iam commendandae legis ecclesiasticae causa factum apparet, quae aequissime primos quattuor coelesti prohibitioni, alteros terrestri licentiae adscripserit. Iam ut illud hircinum matrimonii iungendi symbolum clericalem olet matrimonii contemtum, ab anti■quitate plane alienum, ita nec rei matrimonialis gratia veteres cognationum gradus verbis exponere vel imaginibus illustrare unquam soliti sunt. Legem vero illam ecclesia«ticam octavo demum seculo in regno Franconico invaluisse notum est, unde nec stemma priori tempori assignari potest. Sed si ea de causa nobis id omittendum fuit, non etiam ab iis uegligi velim, qui de graduum computatione canonica seratantur, in quam rem id magni momenti esse, nemo non videt.

ADNOTATIOKES CRITICAE AD STEMMA COGNATIONVM.

') fratiis aul sororis filius aul filia Isid. edd. 2) Ita Coniius et Isidori edd. pleraeque. Otto tamen ex Arevali ed. el, ul suspicor, cj. in hoc loculo dedit: palruus magnus, amila magna, auunculus niagnus, matertera magna: quae vulgaris est huius gradus appellatio. Sed et alia, quae in agnalorum personis, quae parentium loco sunt, eundem, qui in parenlibus traditus erat, morem observabat, exstitisse eamque, ul sequentes huius generis gradus teslantur, stemmatis huiusce auclor secutus esse videtur. .3) fralris aut sororis Isid. edd. *) Ila Cont. {tantum materlera 1115. firo materlera maior); propatruus, proamila, proauunculus, promalerlera Isid. edd. Scilicet iam librarii scripturam vulgari appellalioni accommodaveranl. 5) propriores Isid. ed. Otlon.

e) sobrini sobrinae Isid. edd. manifesto vitio. 7) fralris et sororis Isid. edd. 8) Ila Conl. [tantum malerler. pro matertera); abpatruus, abamila, abauunculus, abmalerlera ed. Isid. Otton. ex Areval. ed.; ubique ad- pro ab- ceterae. 9) propatruus pro

amilae (vel proamitae).proauunculi filii (promaterterae add. Areval. el Otlo) filiae Isid. edd. 10) Scripsi; Propalrui, Proamilae.

Proauunculi nepos neptis. id est sobrinus, sobrina Cont. propatrui, proamilae, proauunculi nepos neptis Isid. edd. ') sobrinorum et sobrinarum tilii uel filiae Isid. edd. %) fralris el sororis Isid. edd. FRAGMENTVM DE IVRE FISCI,

EX VLPIANI, VT VIDETVR, OPINIONVM LIBRIS SERVATVM.

Una cum Gaii Institutionibus, alius tamen codicis neque eius rescripti ex reliquiis, Veronae erutum et in lucem protractum est hoc quod nunc vulgo voeatur fragmentum de iure fisci. Scriptum id exstat in duobus foliis valde laceris et corrugatis, ex unius complicatione ita factis, ut inter utrumque similiter complicatorum par unum vel duo vel tria interiecta essent, quae perierunt: quamobrem duo potius fragmenta dicenda sunt, quorum alterum a §. 10. incipit. Paginas quattuor scriptura complet binis in quaque columnis, quae sunt versuum vicenorum quaternorum, versusque singuli plerumque litteras denas septenas continent, quarum tamen haud paucae sigla sunt. Initium novi articuli versu paullo prominente, finem spatiolo, si quod in versu superabat, vacuo relicto indicare, novas vero materias etiam rubricis, quibus pingendis versum integrum a scriptura vacuum reliquit, distinguere librarius instituit, in utroque tamen neqne rationem neque constantiam exhibuit. Ipse auctor ea, quae supersunt, quantum ex his ipsis coniicere licet, eo modo videtur digessisse, ut ius fisci tractaret I. ratione negotiorum, quae ab aliis propter publicam quandam utilitatem inutilitcr geruntur sive mortis causa sive inter vivos, §§■ 1—4a. II. ratione negotiorum, quae ipsius fisci nomine maxime a servis Caesaris contrahuntur, §§. 5 — 7. tum ageret III. de multis sive poenis pecuniariis, quae illicite gestorum nomine in fiscum rediguntur, §§. 8. 9., ubi primum folium exit. Sequitur in altero folio IV. de lucris, quae fiscus ex Iicitis privatorum negotiis vel mortis causa capit vel inter vivos, §§. 10 —13a, denique V. de his, quae fisci ratione agere liceat sive etiam oporteat vel non, tam his, qui munere aliquo fiscali funguntur, quam privatis, §§. 14—21. Qui ordo materiarum valde discrepare deprehenditur ab eo, quo Paullus Sent. lib. V. tit. 12. de iure fisci egit. Cum vero ea, quae in fine folii primi tractantur, admodum vicina sint his, unde secundum folium initium capit, haud plus quam duo folia inter utrumque periisse existimare licet.

De aetate et auetore horum fragmentorum magna est inter viros doctos dissensio, de qua fieimbachius in repert. Lips. 1843. p. 146 seq. et Boeckingius in praefatione novissimae horum fragmentorum editionis sub finem edit. TJIp. fragm. quartae (1856) p. 145. copiose exposuerunt. Et sane facilius dictu est, cuius ea non sint, licet a quibusdam esse dicta fuerint, quam cuius sint. Primum igitur non sunt Paulli, neque ex Sententiarum eius neque ex libris de iure fisci: ut taceam eius librum singularem Kegularum. Non sunt ex illis; nam et ordo rerum alius est, de quo iam dixi, quodque maxime npparet ex §. 19. collata cum simili loco L. 45. $. 3. D. de iur. fisc. (49, 14), et sententia §i 9., quae longe aliter et alio Sententiarum loco I. 6". §. 2. refertur: non ex his, quoniam Paullus iis ius fisci iusto tractatu exsequitur et proprias aliorumque opiniones vel imperatorum rescripta et decreta refert, velut L. 5. §§. 5. 11. 12. 15. D. de his, quae ut indign. (34, 9), quod ab huius scriptionis ratione, certas tantum et gravissimas huius iuris definitiones admittentis, prorsus alienum est. Eadem de causa de Callistrati libris de iure fisci cogitare non licet. Neque vero de Hermogeniani iuris epitomis, alioquin compositionis ratione similibus, id quod statim agnosces, ubi eius de hac materia expositionem in L. 46. D. de iure fisci (49, 14) et maxime quidem §§. 2. 3. cum nostris §§. 4a. 5. contuleris.

Quod vero de aetate auctoris potissimum a C. Guil. Walchio disputatum est, eum Diocletiano anteriorem non fuisse, ne id quidem mihi probatur. Leviora argumenta iam a Boeckingio refutata praetereo. Speciosa tantum sunt quae ex §§. 14 et 15. et ex §. 17. ducuntur. Sed ad illas quod attinet, iam Paulli tempore, ut ex Sent. V. 12. §. 6. apparet, bona, quae ad fiscum pertinere dicebantur, sine iudicati auctoritate describi vel obsignari aut incorporari non licebat; Diocletiani vero constitutio L. 5. C. de i. fisci (10, 1) testatur, tum nec licuisse, nisi etiam forma eo nomine ab ipso imperatore data esset. Et cum antea Caesarianis bona ante sententiam inquietantibus manus opponere (quod iure naturali licebat) prohibitum quidem non esset, imperatores vero tantum procuratorem de eiusmodi iniuria adire iussisSent, Diocletianus 1. c. expresse universis, quorum interesset, ipsis resistendi officialibus potestatem dedit. Unde intelligitur, antiquius ius §§. 14. et 15. referri. Sed etiam S<> 17. ius posterius et latius contineri, quam L. 1. 2. C. de advoc. fisc. (2, 9), Antonini et Valeriani rescriptis a. 214. et 255. propositis, non persuadebitur ei, qui utrosque locos diligentius inspexerit. Antonini enim rescriptum eum spectat, qui fisci causam aliquando egerat, eumque, licet salarium non acceperit, in eadem scilicet causa contra fiscum

« PreviousContinue »