Page images
PDF
EPUB

1. Gradus cognationum appellantur ab eo, quod personae cognatorum aliae proximiore, aliae longiore gradu sunt et ob id quasi gradatim altera alteram antecedit. 2. Omnes per

sonae cognatorum aut supra numerantur, aut infra, aut ex transuerso siue a latere. supra numerantur parentes: infra liberi: ex transuerso siue a latere fratres et sorores liberique eorum; item parentium fratres et sorores liberique eorum. 3. Primo gradu supra pater et mater: infra filius et filia. 4. Secundo supra auus, auia: infra nepos, neptis: ex transuerso frater et soror; hinc enim transuersus incipit gradus. 5. Tertio supra proauus, proauia: infra pronepos, proneptis: ex transuerso fratris et sororis filius et filia; patruus, amita, id est patris frater et soror; auunculus, matertera, id est matris frater et soror. 6. Quarto supra abauus, abauia: infra abnepos, abneptis: ex transuerso fratris et sororis nepos et neptis; patruus magnus et amita magna, id est aui frater et soror; auunculus magnus, matertera magna, id est auiae frater et soror; 'hoc gradu sunt etiam patrui, amitae auunculi, materterae filii,1 consobrinus, consobrina, id est qui quaeue ex fratribus aut sororibus, aut fratre et sorore generantur; sciendum tamen, proprie consobrinos appellari eos, qui ex duabus sororibus nati sunt, quasi consororinos; eos autem, qui ex duobus fratribus procreati sunt, fratres patrueles uocari; eos uero, qui ex fratre et sorore nascuntur, amitinos dici. 7. Quinto gradu sunt supra atauus, atauia: infra adnepos, adueptis: ex transuerso fratris et sororis pronepos, proneptis; propatruus, proamita, id est proaui frater et soror; proauunculus, promatertera, id est proauiae frater et soror; consobrini filius, 'filia;2 item propius sobrinus, sobrina, id est patrui magni, amitae magnae, auunculi magni, materterae magnae filii, filiae. 8. Sexto gradu sunt supra tritauus, tritauia: infra trinepos, trineptis: ex transuerso fratris et

1) Codd. et Boeck. haec verba habent in fine Si, unde huc in suum locum erant revocanda. Perinde enim etiam in Charondae stemmate dicitur huius (sc. patrui, auunculi) filius filia consobrinus. Praeterea etiam scripsi pro enim. Fortasse etiam pro filii scribendum erat filius filiaue. 2) C. Par. et filia ex C. Vict. Boeck.

sororis abnepos, abneptis; abpatruus, abamita, id est abaui frater et soror, '(abauunculus, amatertera, id est abauiae frater et soror); 3 item consobrini nepos neptisque; item propatrui, proamitae, proauunculi, promaterterae filii, filiae; item sobrini, sobrinae, id est qui quaeue ex duobus consobrinis generantur.

Argumento vicina sunt stemmata agnationum vel cognationum in multis variique argumenti codicibus mss. occurrentia, de quibus videndus est Schrader ad Instit. 3, 6. §. 9. p. 452. et qui sex formas partim novas1 in codd. legis Rom. Visigothorum repertas edidit, Gust. Haenel. in ed. leg. Rom. Visigoth. praef. p. XXIV. LXXXVIII. Ex his stemmatibus non pauca ex libris Romani iuris protracta esse iam Haenelius recte iudicavit. Sed eorum quoque pars ita comparata est, ut ab ipsis ICtis, qui de gradibus scripserunt, ea profecta esse dubitare liceat, pars tam manca vel deformata ad nos pervenit, ut difficile sit de iis iudicare. Duo tamen excipio, cumque cetera quoque, si cuius intersit, iam aditu non difficilia sint, haec tantum recepi. Prius, quod J. Cuiacius in fronte exemplaris Theodosiani Codicis ms. repertum Obs. 6, 40. primus publici iuris fecit et in quibusdam, parum tamen illustravit, deinde Boeckingius p. 171. corp. iur. antejust. et Haenelius 1. c. repetiverunt, ipsa inscriptione testante, ius legitimarum hereditatium antiquum illustrat, quo non exstantibus suis heredibus sive masculis sive feminis, in quibus nulla gradus ratio habetur, quique plures eodem gradu inter se etiam consanguinei sunt, agnatis gradu proximis, sed masculis duntaxat, hereditas defertur. Qua ratione in hac forma domum (i. e. familiam) effingente sui heredes sive descendentium stirpes et agnati tanquam duae domus contignationes, inferior et superior, separantur, ita tamen

3) Haec excidisse non minus in aprico est, quam cur exciderint. Codd. quod hic adiiciunt, neptisque expungendum erat; aberraverat librarius ad sequentis comprehensionis verbum finale et comperto errore perperam scriptum inducere supersedit; haud vero ex Boeck. cj. ante hoc verbum supplendum fratris et sororis patruelis, id est amitini amitinaeue nepos. Cf. S. 7., ubi ICtus item generali illo sensu (S. 6.) consobrini voce usus est.

1) Invenies eas ad calcem ed. legis Rom. Visigoth. Quam tamen quarto loco positam primus edidisse sibi visus est vir meritissimus, eandem licet alio ex fonte iam vulgaverat Spangenbergius in fronte ed. corp. iur. civ. Gotting. Tom. 1.

ut in inferiori pilae tantum, in superiori scala, cuius gradus proprii sunt, ostendantur, et in superiori, media suorum pila sursum ducta, etiam masculorum ascendentium personae addantur, partim quia etiam ad parentes manumissores lege hereditas redit, partim quia omnes agnatorum a latere iunctorum gradus velut adiuncta scala a directa ascendentium linea pendent: quae ratio etiam effecit, ut cum in linea directa prisco instituto tantum usque ad tritavum trinepotemve personae certis nominibus comprehenderentur, etiam agnati tantum ad sextum usque gradum demonstrarentur. Itaque in superiore parte primum iuxta parentes ex latere venientium capita, fratrem, patruum et deinceps usque ad patruum maximum, qui est sexto gradu, vides positos, a quibus orti deinde rursus directa linea sed in latere per gradus a felici sinistra ad dextram procedentes et usque ad sextum tantum gradum sequuntur. Ne vero crederetur, perinde ut hi ab illis capitibus generatione oriuntur, etiam capita iuxta parentes quasi ab his progenita posita esse, tota scala sive a latere venientium ordo a linea directa simulacro quodam distinctus est imaginibus consanguineorum (qui quasi fons est a latere iunctorum) et quidem puelli et puellae generationis nesciorum, eandem suam originem digito significantium2 supra ritavum et patruum maximum pictis, quas Boeckingius et Haenelius omittere non debebant. Quod vero frater non iuxta patrem, sed iuxta avum et similiter deinceps rursum locatus est, non tam idcirco factum puto, ut appareret, si cui patrifamilias pater avusve emancipator superstes sit, ad hunc ex fortiori directae coniunctionis iure, non ad fratrem hereditatem pertinere, quam ut ex directa linea transversae gradus demonstraretur, ex quo solo agnati aestimantur; nam idem gradus est avo et fratri, proavo et patruo etc. et illud ex iuris civilis subtilitate sumptum est, quod frater bifariam, tanquam frater defuncti inter agnatos, si vero complures ex eodem patre filii filiaeve vel filiarum loco exstent, tanquam consanguineus inter suos, quorum iure paene consanguinei censebantur, refertur. Quod autem in suorum personis masculis additur qui ex potestate non exiit', feminis vero quae in manu est', 'quae in potestate est', eandem habet rationem, propter quam illi quasi stipes familiae in media pila, domum maxime ferente, hae tanquam rami in sinistra et dextra pila parietali positi sunt. Uti enim illis domum familiamque retinere, ita his non propagare et facile relinquere naturale est. His rationibus perspectis non dubitabis, hoc stemmatis artificium ex intimis veteris iuris

с

Sed

2) Eadem imago, etiam parentis effigie adiecta, recurrit in stemmate, quod Reizius ad Theoph. 3, 10. ex cod. Instit. D'orvilliano edidit.

prudentiae medullis derivandum et ad auctorem sat antiquum, et si mihi accedis, vel Augusto anteriorem referendum esse.

[ocr errors]

Alterum stemma praestant partim Isidori Orig. 9, 5. §. 28. (quarum usus sum ed. F. V. Ottonis in Lindemanni corp. gramm. Lat. III. p. 312) ex multis codd. mss. partim Lud. Charondas loco ad Paul. 4, 11. citato ex Contio, qui ex aliis membranis id sumsisse videtur, cum Isidori mentionem non faciat, et in quibusdam gravius quam Isidori codices inter se discrepet. Uterque fons suis et virtutibus et mendis est insignis; quare ex utroque optima quaeque sed et ea correcta selegi. Ex Contio retinui cellulas omnes quadrilaterales iisque inscriptos numeros Romanos, cum in Isidoro ascendentium et descendentium sint triangulares et omnes ab editoribus arabicis numeris signatae. In Contiano exemplari etiam pater mater' et filius filia' figura inclusi sunt et ternis quidem lineis supra et infra, significandae scilicet arctioris huius necessitudinis causa a ceteris gradibus, qui singulares habent, distincti; in Isidori editionibus illi soluti supra figuram commemorantur, ceteri gradus binis lineis inclusi sunt. Contra cellulas utroque latere adiunctas, in quibus scriptum est Usque ad hunc' etc. Isidorus tantum praestat. Quare vero, nisi casu, tam apud Contium quam in Isidoro scriptura in quibusdam cellulis, partim iisdem, quarti, quinti et maxime sexti gradus minutior sit, me non intelligere fateor. Quare id hic indicasse satis habui. Ceterum totum hoc schema demonstrandarum cognationum in modum pyramidis decurtatae ita constructum vides, ut sex transversis laterculis altero infra alterum locato, omnes primi, secundi et ceterorum usque ad sextum graduum cognati in unoquoque iuxta se positi conspiciantur. Quod ut efficiatur, directa linea ascendentium laevum, descendentium dextrum latus claudit; intus sunt a latere iunctorum scalae et gradus ita delineati, ut in secundo laterculo vel gradu rursus ut in superiore sinovicu frater sororque avo et deinceps ceteri transversi ordinis capita patruus, propatruus etc. sequentibus directae lineae adscendentibus accrescant, eorumque progenies in sequentibus gradibus ostendatur, quo fit, ut et sequens quisque laterculus una cellula augeatur et ortus gradus ex gradu in transverso ordine appareat. Dum vero hoc modo directa linea, proprietate sua amissa, plane ad transversi ordinis normam, cuius gradus proprii sunt, redigitur, adeo ut et gradus, qui intus sunt, usque ad iunctas iis ascendentium et descendentium personas pertingant, apparet totum schema ad illustrandum ius legis Furiae, ex quo et intestati bon. possessio, maxime unde cognati, pendebat aliarumque legum compara

tum esse. Sed praecipue illud, quod Isidorus servavit, emplum ius legis Iuliae vicesimariae spectasse videtur; qu sum enim pertineat illa adnotatio Usque ad hunc latercul personae immunes sunt', nisi ad immunes a vicesima he ditatium? Accedit, quod si bonorum possessioni explicand stemma inserviisset, sine dubio etiam septimi gradus pers nae vel saltem sobrino sobrinave natus natave relatus ess Comperimus igitur ex nostro stemmate, immunitatem illa quam Traianus, teste Plinio Paneg. 39. 40. (collato lib. nos Gaius' p. 16-24), secundi gradus et in exili heredita etiam omnibus lege Furia exceptis cognatis dederat, pos Hadriani, ut opinor, edicto (an D. Marci? Capitol. 11. Fre ep. 2, 11.) in omnibus hereditatibus, quas lex Iulia appreh debat, ad quartum usque gradum statutam esse, nec v dissimile est, ex iurisconsulti alicuius ut puta Licinii Ma ad legem Iuliam de vicesima hereditatium libris id profect .esse. Plane si primam originem spectas, haec ad mu antiquiora tempora referenda erit, cum prisco more Roma aedificii forma et scalarum cum gradibus effigies serva sit, cuius in locum posteriore demum aevo, ubi magis et dem vitae ortum et quasi succum nuptias prohibentem monstrare intererat, arbor cognationum' successisse videt

Eiusmodi arboris ferme in speciem etiam illud stem effictum est, quod Boeckingius ex eodem cod. Victorian quo enarratio de gradibus cognationum continetur, non ferius seculo quarto vel quinto id esse ratus, primus edic illique subiecit. Hoc vero neque ad illud caput, neq omnino ad ius anteiustinianum pertinere, sed medii ae eiusque iurisprudentiae ecclesiasticae foetum esse, mul argumento sunt, ex quibus haec sufficiant. Primum gra

duum computatio contra veteris iuris formam etiam a Iust niano retentam, quae intra sextum vel septimum gradu subsistebat, ad octavum usque perducitur: qua de causa (u alias taceam) nec illud stemma, quod Haenelius secund loco posuit, veteri iurisprudentiae assignari potest. Deind in inferiore figurae parte ad stipitem arboris, qui descenden tes continet, caper a sinistra (haec enim ubique est mascu lorum), capra a dextra se invicem amicabiliter petentes stan tesque in terra, quae a quinto descendentium gradu incipit superiores gradus coelo tenente, multa cum arte adpicti sunt, qua fecundissimi animalis' pictura nemo non videt significari, a quinto demum gradu nuptias permissas esse, superiores lege coelesti a nuptiis prohiberi, gradusque hic, dum plures descendentium stirpes finguntur, geniculorum Germanici iuris sensu intelligi, superiorem vero partem figurae, quae cognatos ex ascendentibus progenitos demonstrat, tantum ut etiam iuri civili eiusque graduum computa

C

« PreviousContinue »