Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

4

non taceret. Veteres' inquit, non ornatus, sed signandi causa annulum secum circumferebant. Unde nec plus quam unum habere licebat, nec cuiquam nisi libero. 'quod eos solos fides deceret, quae signaculo continetur, ideo ius annulorum famuli non habebant. Imprimebatur autem 'sculptura5 materiae annuli, siue ex ferro siue ex auro foret: et gestabatur, ut quisque uellet, quacunque manu, quolibet digito. Postea', inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere, et certatim haec omnis imitatio lacessiuit, ut de augmento pretii, quo sculpendos lapides parassent, gloriarentur. Hinc factum est, ut usus annulorum exemtus dexterae, quae multum negotiorum gerit, in laeuam relegaretur, quae otiosior est, ne crebro motu et officio manus dextrae pretiosi lapides frangerentur. Electus autem', inquit, *in ipsa laeua manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris, cui commendaretur annuli pretiositas. Nam pollex, qui nomen ab eo, quod pollet, accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est. unde apud Graecos avτíxelo', inquit, uocatur, quasi manus altera. Pollici uero uicinus nudus et sine tuitione alterius appositi uidebatur; nam pollex ita inferior est, ut uix radicem eius excedat. Medium et minimum uitauerunt', inquit, ut ineptos, alterum magnitudine, breuitate alterum, et electus est, qui ab utroque clauditur et minus officii gerit et ideo seruándo annulo magis accommodatus est'. Haec sunt, quae lectio pontificalis habet. Macrob. Sat. 7, 13. §. 11.

11. Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit, neque eius legendam filiam (sc. virginem Vestalem), qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. 5 Gell. 1, 12. §. 8.

12. Διὰ τί ὁ ἱερεὺς τοῦ Διὸς ἀποθανούσης αὐτῷ τῆς γυναικός, ἀπετίθετο τὴν ἀρ χήν, ὡς (4)τήϊος ἱστόρηzav;6-Plutarch. Qu. Rom.50.

Cur flamen Dialis, uxore mortua, flaminio decedit? sic enim Ateius tradidit.

4) quos (pro q eos, ut puto) solos fides deceret (decerneret al. discerneret al.) ed. Ian. 5) Malim: signatura. 6) Haec quoque ex libris

De iure sacrificiorum,

[ocr errors]

13. Cuius (sc. Ateii Capitouis) uerba ex libro primo sacrificiorum haec sunt: 'Itaque Ioui tauro, uerre, ariete immolari non licet'. Macrob. Sat. 3, 10. §. 3. 7 Atteius enim Capito, quem in acie contra Maronem locasti, adiecit haec uerba: 'Si quis forte tauro Ioui fecerit, piaculum dato'. Macrob. Sat. 3, 10. §. 7.

[ocr errors]

14. Propudianus porcus dictus est', ut ait Capito Ateius, qui in sacrificio gentis Claudiae uelut piamentum et exsolutio omnis contractae religionis est'. Fest. v. Propudianus p. 238.

15. Porcam auream et argenteam dici, ait Capito Ateius, quae etsi numero hostiarum non sint, nomen tamen earum habere, alteram ex auro, alteram ex argento factam adhiberi sacrificio Ceriali. Fest. v. Porcam p. 238.

с

16. Rutilae canes, id est non procul a rubro colore, immolantur', ut ait Ateius Capito, canario sacrificio pro frugibus deprecandae saeuitiae causa sideris caniculae'. . Fest. v. Rutilae p. 285.

De officio senatorio.

17. C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum, sed postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat Pompeium rogare. Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert, itaque se ex patrono suo audisse scribit. Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio senatorio composuit, scriptum reliquit. In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: C.', inquit, Caesar consul M. Catonem sententiam rogauit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica uidebatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret

iuris pontificii esse, verisimile est. 7) Hoc supplementum in priore ed. omissum debeo Ubbelohdio (Gött. gel. Anz. 1863. p. 1148). ) Vix dubitandum, quin fr. 14—16. ex iisdem sacrif. libris desumpta sint.

ante, quicquid uellet aliae rei et quoad uellet. Caesar consul uiatorem uocauit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac', inquit, inuidia facta, Caesar destitit et mitti Catonem iussit'. - Gell. 4, 10. SS. 5-8.

Epistolarum.

18. In quadam epistula Ateii Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque ciuilis doctum apprime fuisse. Sed agitabat', inquit, 'hominem libertas quaedam nimia atque uecors, 'usque adeo, ut, diuo Augusto iam principe et rempublicam obtinente, ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iustum sauctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset', ac deinde narrat, quid idem Labeo per uiatorem a tribunis plebi uocatus responderit. Cum a muliere', inquit, quadam tribuni plebis aduersum eum aditi 'in Gallianum ad eum misissent, ut ueniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere, ius eos non habere neque se neque alium quemquam uocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, uocationem non haberent: posse igitur eos uenire et prendi se iubere, sed uocandi absentem ius non habere'. Gell. 13, 12. SS. 1—4.

[ocr errors]

Ex incertis libris vel aliunde.

19. 11 Sinistrum in auspicando significare ait Ateius Capito laetum et prosperum auspicium; at silentium, ubi duntaxat uacat uitio. igitur silentio surgere cum dicitur, significat, non

9) Sic edd. antiquiores; tanquam eorum ed. Hertz. 10) ex cj. Hertzii in Jahrb. f. class. Philol. 1865. p. 214. Gellianum edd. Situs erat Gallianus fundus in civitate Baebiorum. Cf. L. 2. §. 47. D. de orig. iur. (1, 2). 11) Ex fr. 18. 19. licet conücere, Capitonem etiam de iure augurali scripsisse. Libris eius ad Etruscam disciplinam pertinentibus se usum ait Lyd. de ostent. 2. 3., ubi eum etiam îɛqέα appellat, i. e. pontificem. Nam et leges ludorum secularium exposuit auctore Zosim. 2, 4. ut pleraque, quae is de hoc sacrificio tradit, ex Aleio sumpta esse videantur. Quid sit, quod Osann. ad Pompon. p. 91. de Capitone se adnotasse ait ad Laur. Lyd. de comet. p. 22.

interpellari, quo minus rem gerat. at sinistrum, hortari quoque auspicia ad agendum, quod animo quis proposuerit'. Fest. v. Sinistrum p. 351.

20. Stellam significare ait Ateius Capito laetum et prosperum '(augurium), 12 auctoritatem secutus P. Seruilii auguris, '(ob) stellam, quae e lamella aerea adsimili 13 stellae locis inauguratis infigatur. Fest. v. Stellam p. 351.

[ocr errors]

21. Ateius Capito, publici priuatique iuris peritissimus, quid lex esset, hisce uerbis definiuit:- 'Lex', inquit, est generale iussum populi aut plebis, rogante magistratu'. Gell. 10, 20. §. 2.

22. Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus accipit. 14 Gell. 10, 20. §. 6.

[ocr errors]

23. Quanto opere autem curae fuerit, ne quis uiolare ductus aquamue non concessam deriuare auderet, cum ex multis apparere potest, tum ex eo, quod circus maximus ne diebus quidem ludorum circensium nisi aedilium aut censorum permissu irrigabatur: quod durasse etiam postquam res ad curatores transiit sub Augusto, apud Ateium Capitouem legimus. Frontin. de aquaed. 97. coll. 102.

[ocr errors]

24. At Capito Ateius in eadem quidem opinione est, sed exemplo adiuuat interpretationem. Etenim 15 in secunda tabula secunda lege', 'inquit, 16 scriptum est: "Quid horum fuit unum iudici arbitroue reoue, eo 'dies diffensus 17 esto". hic uterque actor reusque in iudicio rei uocantur. itemque accusator 'reus 18 accitur more uetere et consuetudine antiqua'. Fest. v. Reus p. 273.

25. (Nefrendes sc.) Ateius Capito infantes esse nondum frendentes, id est frangentes. Fest. v. Nefrendes p. 162. 26. Scaeuolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem

ignoro, cum ne prodiisse quidem is liber videatur. 12) Supplevi; ob sequens verbum excidisse videtur. 13) Scripsi; stellam quae lamella aerea adsimilis Cd. Plerique stellam expungunt. 14) Potest, ut hanc definitionem ipse Gellius ex Capitoniana legis definitione tantum effecerit. 15) Scripsi (sc. ete adhaesit v. interpretation.). Numa Cd. nam cj. plerique. 16) Scripsi; in qua Cd. edd. 17) Hic et in sequentibus Müllerum sequor. De hac lege XII tab. cf. Dirksen p. 191. is) Scripsi; deui Cd. edd. Intellige, a praecone accusatorem 'rei'

in eadem sententia (sc. de uino murrina fuisse uideo, quoniam in Pseudolo sit:

Quod si opus est, ut dulce promat indidem, ecquid habet? CHAR.
Rogas?

mella . . . .

Murrinam, passum, defrutum, quibus apparet, non inter uina modo murrinam sed inter dulcia quoque nominatum. Plin. N. H. 14, 13. §. 15.

27. Certumque fit (sc. pistores Romae non fuisse ad Persicum usque bellum, ipsosque Quirites, mulieres puta, panem fecisse) Ateii Capitonis sententia, cocos tum panem lautioribus coquere solitos, pistoresque tantum eos, qui far pisebant, nominatos. Plin. N. H. 18, 11. §. 28.

28. Τὰ γὰρ ἐπίσημα τῶν ἀρχόντων ἀπὸ Θούσκων λαβὼν ὁ βασιλεὺς Νουμᾶς τῇ πολιτείᾳ εἰσήγαγεν, ὥσπερ καὶ τῶν ὅπλων τὸ δύσμαχον ἀπὸ Γαλατῶν. καὶ μάρτυρες μὲν τούτων ὅ τε Καπίτων καὶ Φωντήϊος. — Io. Laur. Lyd. de magistr. exord.

Nam insignia magistratus Numa rex a Thuscis mutuata in rempublicam introduxit, sicuti et armorum robur a Gallis. testantur haec Capito et Fonteius.

29. 19 Ateius asserit, Romam ante aduentum Euandri diu Valentiam uocitatam. Serv. ad Aen. 1, 273.

30. Sed Varro et Ateius contra sentiunt, dicentes diuos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii Manes. Serv. ad Aen. 5, 45.

31. Ateius Philologus libertinus Athenis natus. Hunc Capito Ateius notus iurisconsultus inter grammaticos rhetorem, inter rhetores grammaticum fuisse ait. Suet. de ill. gramm. 10.

32. Hic idem (sc. M. Pomponius Marcellus) cum ex oratione Tiberium reprehendisset, affirmante Ateio Capitone, et esse illud Latinum et, si non esset, futurum certe iam inde, 20

appellatione accitum fuisse. 19) Haec fr. 28. et 29. ut magis Capitonis, quam Philologi esse existimem, partim argumentum facit, partim quod hunc Serv. ad Aen. 1, 601. pleno Ateii Philologi nomine laudat. 20) Nec hanc Capitonis vocem praetermittere volui, ingenium hominis maxime prodentem.

« PreviousContinue »