Page images
PDF
EPUB

demonstrare conatus est, ab Endlichero propositum hoc est inversum harum laciniarum ordinem servandum esse, id mihi non persuasit.

VLPIANI INSTITVTIONVM

LIBER PRIMVS.

FR. I.

1. '. . restitutoria et exhibitoria interdicta1 aut per fol. I. r. formulam arbitrariam explicantur, aut per sponsionem; pro- col. 1. hibitoria uero semper 2 per sponsionem explicantur. 2. Restitutorio uel exhibitorio interdicto reddito, siquidem arbitrium postulauerit is, cum quo agitur, formulam accipit arbitrariam, per quam arbiter, |'nisi arbitrio eius restituatur uel exhibeatur, quanti ea res sit, condemnare eum iubetur. 3

[Vix dimidia columna periit.]

FR. II.

1. Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur. quod genus liberalitatis3 ex iure gentium descendit. et distat a donatione eo, quod qui donat, sic dat, ne recipiat; at qui precario concedit, sic dat, quasi tunc recepturus, cum sibi libuerit precarium soluere. et est simile commodato: nam et qui commodat rem, sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ei uti re commodata permittat.

fol. I. r.

2. Locatum quoque et conductum ius gentium induxit. col. 2. nam ex quo coepimus possessiones proprias et res habere, et locandi '(nostras) 6 ius nancti sumus, et conducendi res

1) Ad sensum supplevi. Cf. Gai. 4, 141. Fortasse praecedebat: Quod autem ad illam differentiam attinet, quod . . .' ut totum hoc fragmentum una periodo comprehensum fuerit, cuius apodosin S. 2. contineat. 2) Ex Rudorfii cj. semper prohibitoria uero Cd. ed. Bg. Sequens per in causa fuit, ut semper omitteretur, deinde ad marginem suppletum transponeretur, 3) Ad sententiam supplevi. Cf. Gai. 4, 162. 163. 4) Est L. 1. D. de precar. (43. 26). 5) Ulpianus addiderat, ut opinor, 'et ipsum'. 6) Supplevi.

Antea vero de donatione disseruisse videtur.

[merged small][ocr errors]

alienas; et is, qui conduxit, iure gentium tenetur ad mercedem ex soluendam locatori; is uero, qui locauit, ad rem praestandam, ut alteri uti uel frui ea liceat."

[Plus quam dodrans columnae periisse videtur.]

FR. III.

1. .... mutua pecunia tibi data non eadem utique nufol.I.v. mismata reddis, quae accepisti, sed aliam pecuniam eiusdem col. 1. quantitatis. Mutuae autem dari possunt res non aliae quam quae pondere, uumero, mensura continentur.

2. Depositi quoque utilitatem ius gentium prodidit, ut quiuis custodiendam rem suam animalem uel

inanimalem amico dare possit, isque ei ad rem bona fide reddendam teneatur.7

[Plus quam dodrans columnae periisse videtur.]

10

FR. IV.

1. ... aut reciperandae possessionis, quo | in numero, est interdictum VNDE VI; aut tam adipiscendae quam reciperandae possessionis, qualia sunt interdicta QVEM FVNDVM et QVAM HEREDITATEM. nam si fundum uel hereditatem ab aliquo petam, nec 'is defendat, cogitur1 ad me transferre fol. II. r. possessionem, siue numquam possedi, siue ante possedi, col. 1. deinde amisi possessionem.

[Reliqua pars columnae periit.]2

ut

7) Sententiam supplevi. 8) Sententiam aliquatenus supplevi. Cf. pr. I. quib. mod. re contr. (3, 14). 9) Restitui ad sensum, etiam litterae INNU, quarum vestigia Momsenus initio antecedentis versus reperit, in usum vocarentur. Cf. L. 2. §. 3. D. de interd. (43, 1) et libr. meum Gaius' p. 187. Initium Ulpianus fecerat in hac interdictorum divisione ab interdictis adipiscendae possessionis. 10) Cf. Fr. Vat. 92. 1) Dubium, in Cod. sitne HIS an LIS et praeterea post cogitur exstare videtur siglum alias ignotum. Vide igitur, ne legendum sit: nec lis defendatur, cogitur aduersarius. Plane Tironiana huius v. nota (Gruter fol. 6.) videtur dissimilis. Et defendi lis dicitur quidem L. 78 pr. D. de procur. (3, 3) sed tamen antequam contestata est, minus proprie; quod non cogitavit Bethmann-Hollweg. Civilproc. II. p. 569. 2) In fol. II. r. col. 2. nihil praeter litteras primas primi versus DV, in fol. II. v. col. 1. omnino nihil litterarum conspicuum est.

FR. V.

[blocks in formation]

comparatum est interdictum, uelut cuius ini- fol. II. v.

[Reliqua pars columnae periit.]

[Ad Ulpiani Institutionum librum primum etiam pertinuisse videntur, quae Boethius habet comm. in Cic. Top. lib. II. ed. Baiter. p. 299., magis tamen sententiam quam ipsa verba referens:]

Tribus modis uxor habebatur, usu, farreatione, coemptione; sed confarreatio so'is pontificibus conueniebat. Quae autem in manum per coemptionem conuenerant, hae matres familias uocabantur, quae uero usu uel farreatione, minime. Coemptio uero certis solemnitatibus peragebatur, et sese in coemendo inuicem interrogabant, uir ita, an mulier sibi materfamilias esse uellet; illa respondebat, uelle. item mulier interrogabat, an uir sibi paterfamilias esse. uellet, ille respondebat, uelle. Itaque mulier uiri conueniebat in manum, et uocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias, uiro loco filiae. Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exposuit.

13) Cf. Gai. 4, 170. Nam ad interdictum adversus eum, qui duplici interdicto reddito, cetera ex interdicto facere nolebat, ad similitudinem interdicti QVEM FVNDVM propositum, haec pertinere videntur: cuius initium pro diversitate redditi interdicti diversum erat, ut puta DE qvo fvndo vel de QVO HOMINE (INTER L. TITIVM ET TE INTERDICTVM REDDITVM EST, VTRVBI IS HOMO etc. (Gai. 4, 160) FVISSET, QVOMINVS IS EVM DVCERET, VIS NË FIERET, SI CETERA, QVAE EX EDICTO MEO HOC INTERDICTO Reddito facerE TE OPORTEBAT, NON FECISTI, QVOMINVS L. TITIVS EVM HOMINEM DVCAT EIVSQVE IN POSSESSIONE SIT, VIM FIERI VETO). Itaque facili negotio restituere licet: In eum, qui duplici interdicto reddito, cetera, quae ex edicto facere oportet, non facit, proprium comparatum . .. . initium est DE QVO FVNDO'.

col. 2.

VLPIANI RELIQVA FRAGMENTA.

1. 1Ulpianus libro ad edictum sexto sub titulo Qui pro aliis ne postulent sic refert: Inuenimus apud ueteres, mulieris appellatione etiam uirginem contineri.'

2. 2 Ulpianus in libro XLVI. ad edictum: Si quis proximior cognatus nasci speretur.

3

3. Ulpianus tamen ad Sabinum futurum fruiturum' dixit.

Liber de officio proconsulis', qui in veteribus glossariis, post alios a C. Labbaeo sub titulo Cyrilli, Philoxeni Aliorumque Veterum Glossaria Latino Graeca et Graeco-Latina' compositis et Paris. 1679 editis statim ab initio vocibus Latinis sequentibusque Graecis interpretationibus aliquoties interiectus legitur, est sine dubio Ulpiani ex Digestis et aliunde notissimus liber. Nec tamen certo apparet, ad quas voces, antecedentes an sequentes et quot ex iis liber ille pertineat, ut inde petitae dici possint. Quo cum accedat, ut ipsae voces interpretationesque earum pleraeque parum utilitatis praestent, omiltendas eas duxi. De ipsis illis glossariis nuper docte disputavit A. F. Rudorfius. Berol. 1866. 4.

[ocr errors]

1) Haec, quae sequuntur, extant, corrupta tamen, in libro, cui inscriptum est Spicilegium Solesmense curante Domno I. B. Pitra. T. 1. Paris. 1852.' p. 282., ibique tribuuntur Pacati libro 1. adversus Porphyrium. Correxit, diversumque hunc locum a consimili, qui ex lib. VII. ad edictum refertur in L. 13 pr. D. de verb. sign. (50, 16), ad ea, quae Ulpianus L. 1. §. 5. D. de postul. (3, 1) tractat, pertinere docuit is, qui primus eum in Germania publici iuris fecit, Boecking. ed. Ulp. fragm. 1855. p. 177. 2) Extat apud Priscian. 3, 21. p. 607 Putsch. p. 97. ed. Hertz. ubi est nasceretur. Correxi ex L. 1. §. 8. D. unde cogn. (38, 8), ubi integer locus legitur. 3) Extat apud Priscian. 10, 13. p. 883 Putsch. p. 506. ed. Hertz. Vereor tamen, ne is hanc quoque vocem tantum ex Digestis (L. 12. D. usufr. quemadm. cav. 7, 9. Ulp. lib. XVIII. ad Sabinum') sumserit, perinde ac Lydus similia, quae ex antiquis iureconsultis allegal.

INCERTI AVCTORIS, FORTASSE VLPIANI

DE GRADIBVS COGNATION VM

expositio.

Ex codicibus mss., qui Notitiam dignitatum utriusque imperii continent, maxime Victoriano Monacensi hoc caput primus edidit Boeckingius in corpore iuris anteiustinianei Bonnensi p. 173. idemque lectione codicis Parisini addita et praeterea paucis mutatis repetivit in quarta Ulp. fragm. edit. Lips. 1855. p. 183. Ex iurisconsulti cuiusdam optimae notae fortasse Institutionum vel Regularum libris id desumptum esse, dubitare non licet. Est enim haec graduum enarratio meo quidem iudicio omnium, quae exstant, in hac brevitate elegantissima; et cum simul Gaianae illi, quam ex lib. 8. ad edictum provinciale novimus in L. 1. 3. D. de grad. et adfin. (38, 10), simillima tantumque sit concisior, de Ulpiani, qui ita Gaium sequi soleat, Regularum libro singulari cogitare licet. Quare operae pretium fuit, eam a mendis, quibus adhuc laborabat, purgatam hic referre. Animadverti quidem stemma cognationum, quod Lud. Charondas ex codice Institutionum Dionysiano publicavit (de quo vid. notam nostram * ad Pau. 4, 11), ita plane ad huius cognationum descriptionis sententiam effictum esse, ut id quoque ab eodem auctore profectum esse videatur. Cum vero hanc ipsam ob causam nihil novi praestet et mendose typis exscriptum esse videatur, omittendum id duxi.

1) Miror Boeckingio similem visam esse Paullianae expositioni in Sententiis et L. 10. D. de grad. (38, 10). Ut hoc uno defungar, Gaius et hic incertus scriptor generalem consobrinorum appellationem ut vulgarem et minus propriam tantum non reiiciunt; Paullus eam sequitur et tantum quosdam propriis appellationibus patrueles,.amitinos, consobrinos distinxisse refert.

IVRISPR. ANTEI. REL. ED. II.

34

« PreviousContinue »