Page images
PDF

demonstrare conatus est, ab Endlichero propositum hoc est inversum harum laciniarum ordinem servandum esse, id mihi non persuasit.

VLPIANI INSTITVTIONVM
LIBER PRIMVS.

Pr. I.

1. '. . restitutoria el exhibitoria interdicta1 aut perMA.r. formulam arbitrariam explicantur, aut per sponsionem; pro-co'-1hiliitoria uero semper2 per sponsionem explicantur. 2. Reslilutorio uel exhibitorio interdiclo reddito, siquidem arbitrium postulauerit is, cum quo agitur, formulam accipit arbitrariam, pcr quam arbiter, | 'nisi arbitrio eius resliluatur uel exhibeatur, quanti ea res sit, condemnare eum iubelur.3 [Vix dimidia columna pcriit.]

FR. II.

1. *Precarium est, quod precibus petenti utendum conceditur tamdiu, quamdiu is, qui concessit, patitur. quod genus liberalitatis5 ex iure genlium descendil. et dislat a donatione eo, quod qui donat, sic dat, ne recipiat; al qui precario concedit, sic dat, quasi tunc recepturus, cum sibi Hbueril precarium soluere. et est simile commodato.- nam et qui commodat rem, sic commodat, ut non faciat rem accipientis, sed ut ci ut\i re commodata permittat. fol.I.r.

2. Locatum quoque et conductum ius geutium ihduxit. col.2. nam ex quo coepimus possessiones proprias et res habere,

et locandi '(nostras)11 ius nancti sumus, et conducendi res

') Ad sensum supplevi. Cf. Gui. 4, 141. Fortasse praecedebal: 'Quod autem ad itlam differentiam attinet, quod . . .' ut totum hoc fragmentum una periodo comprehensum fueril, cuius apodosin §. 2. conlineat. 2) Ex Hudorfii cj. semper prohibiloria uero Cd. ed. Bg. Sequens per in causa fuit, ut semper omitteretur, deinde ad marginem suppletum transponeretur. 3) Ad 'entenliam supplevi. Cf. Gai. 4, 162. 163. 4) Est L. 1. D. de prccar. (43. 26). 6) Vtpianus addideral, ut opinor, 'et ipsum'. Antea vero de donalione disseruisse videtur. 6) Supplevi.

alienas; el is, qui coiuluxit, iurc gentium tenetur ad mercedem e\\soluendam localeri; is uero, qui locauit, ad rem praeslandam, ut alleri uli uel frui ea liceat.1

[Plus quam dodrans columnae periissc videlur.]

PR. III.

1. s.... mutua pecunia tibi data non eadem utique nufol.I. v.tnismata | reddis, quae accepisti, sed aliam pecuniam eiusdera col.l. quantitatis. Mutuae autem dari possunt res non aliae quam

quae pondere, uuniero, mensura continentur.

2. Depositi quoquc utilitatem ius gentium prodidit, ut quiuis custodiendam rem suam animalem uel | inanimalem amico dare possit, isque ei ad rem bona fide reddendam teneatur.7

[Plus quam dudrans colurnnae periisse videtur.]

FR. IV.

1. ... aut reciperandae possessionis, quo I in wnmero, est inlerdictum Fsde vi; aut tam9 adipiscendae quam reciperandae possessionis, qualia sunt interdicta Qvem Fvndvm et Qvam Hereditatem. 10 nam si fundum uel hereditatem ab aliquo petam, nec 'is defendat, cogitur1 ad me transferre fol.II.r.possessionem, siue numquam possedi, siue anle posse\di, col.l. deinde ainisi possessionem.

[Reliqna pars columnae periit.]2

7) Senlentiam supplevi. 8) Sententiam aliqualenas supplevi. Cf. pr. I. quib. mod. re conlr. (3, 14). 9) Heslilui ad sensum, ut eliam litterae Innu, quarum vestigia Momsenus initio antecedentis versus reperil, in usum vocarentur. Cf. L. 2. §, 3. D. de interd. (43, 1) et libr. meum 'Gaius'1 p. 187. Initium Ulpianus fecerat in hac inlerdictorum divisione ab interdictis adipiscendae possessionis.

Cf. Fr. Vat. 92. l) Dubium, in Cod. silne His an Lis et praeterea post cogitur exstare videlur siglum alias ignotum. Vide igitur, ne legendum sil: nec lis defendalur, cogitur aduersarius. Plane Tironiana huius v. nota (Gruter foi. 6.) videtur dissimilis. Et defendi lis dicilur quidem L. 7S pr. D. de procur. (3, 3) sed lamen antequam contestata est, minus proprie; quod non cogilavit Belhmann-Hollweg. Civilproc. II. p. 509. s) In fol. II. r. col. 2. nihil praeter litteras primas primi versus Dv, in fol. II_ o. col. l. omnino nihil litterarum conspicuum est.

FR. V.

1. 13. . . co»i|paratum est interdictum, uelut cuius ini-fol.H.v. tium esl. . . col.2.

[Rcliqna pars columnae periil.] [Ad Ulpiani Instilulionum librum primum eliam perlinuisse videnlur, quae Boelhius habet comm. in Cic. Top. lib. II. ed. Bailer. p. 299., magis lamen senlenliam qnam ipsa verba referens:]

Tribus modis uxor habebatur, usu, farreatioue, coemptioue; sed confarrealio so'is pontificibus conueniebat. Quae autem in manum per coemptionem conuenerant, hae matresfamilias uocabantur, quae uero usu uel farreatione, minime. Coemptio uero certis solemnitatibus peragebatur, et sese in coeinendo inuicem interrogabant, uir ita, an mulier sibi materfamilias esse uellet; illa respondebat, uelle. item mulier interrogabat, an uir sibi paterfamilias esse uellet, ille respondebat, uelle. Itaque mulier uiri conueniebat in manum, et uocabantur hae nuptiae per coemptionem, et erat mulier materfamilias, uiro loco filiae. Quam solemnitatem in suis Institutis Ulpianus exposuit.

13) Cf. Gai. 4, 170. Num ad interdicium adversus eum, qui duplici
interdicto reddito, cetera ex interdicto facere nolebat, ad simi-
liludinem interdicli Qyem Fvndvm propositum, haec pertinere vi-
dentur: cuius initium pro diversiiate redditi interdicli diversum
erat, ul puta De Qyo Fvndo vel De Qvo Homine (inter L. Titiym Et

TE INTEBDICTVM BEDDITVM EST, YTBVBI IS HOMO elc. [Gai. 4, 100)
FVISSET, QVOMINVS IS EYM DVCEBET, VIS NE FIERET, SI CETERA, QVAE EX
EDICTO MEO HOC INTERDICTO REDDITO FACEBE TE OPOBTEBAT, NON FECI-
STI. QYOMINYS L. TITIVS EVM HOMINEM DVCAT EIVSQVE IN POSSESSIONE

Sit, Yim Fiebi Yeto). Ilaque faciii negotio restiluere licet: 'In
eum, qui duplici interdiclo reddito, cetera, quae ex ediclo facere
oportet, non facit, proprium comparalum .... imtium esl De Qyo
Fvndo\

[graphic]

VLPIANI HELIQVA FRAGMENTA.

1. 1 Ulpianus libro ad edictum sexto sub titulo Qui pro aliis ne postulent sic refcrt: 'Inuenimus apud ueteres, mulieris appellatione etiarn uirginem contineri.'

2. sUlpianus in Iibro XLVI. ad edictum: Si quis proximior cognatus nasci speretur.

3. 3Ulpianus tamen ad Sabinum futurum 'fruiturum' dixit.

'Libcr de officio proconsulis', qui in veteribus glossariis, post alios a C. Labbaeo sub titulo rCyriIli, Pliiloxeni Alioruraque Veleium Glossaria LalinoGraeca et Graeco-Latina' compositis et Paris. 1679 uditis slatim ab initio vocibus Latinis sequentibusque Graecis interprelalionibus aliquolies intciiectus lcgitur, est sine dubio Ulpiani e.x Uigeslis et aliunde nolissimus liber. Nec lamen cerlo apparet, ad quas voces, anlecedentcs an sequentes el quot ex iis liber ille perlineat, ut inde petitae dici possint. Quo cum accedat, ut ipsac voces interpretalioncsque earum pleraeque parum utilitalis praestent, omiltendas eas duxi. De ipsis illis glossaiiis nuper docte disputavit A. F. Rudorfius. Bcrol. IS66. 4.

') Haec, quae sequuntw, extant, corrupta tamen, in libro, cui inscriptum esl 'Spicilegium Sotesmense .... curante Domno I. B. Pilra. T. I. Paris. I8i2.' p. 2S2., ibique tribuunlur Pacati l libro 1. adversus Porphyrium. Correxit, diversumque hunc locum a consimili, qui ex lib. VII. ad ediclum rcferlur in L. 13 pr. D. de verb. sign. (50, 16), ad ea, quae Ulpianus L. 1. §. 5. D. de postul. (3, l) tractat, pertinere docuit is, qui primus eum in Germania publici iuris fecit, Boecking. ed. Utp. fragm. 1955. p. 177. 2) Extat apud Priscian. 3, 21. p. 607 Putsch. p. »7. ed. Hertz. ubi est nasceretur. Corrcxi ex L. 1. §. S. D. unde cogn. (38, 8), ubi integer locus legilur. 3) Exlat apud Priscian. 10, 13. p. 883 Putsch. p. 506. ed. Hertz. Vereor tamen, ne is hanc quoque vocem iantum ex Digestis (L. 12. D. usufr. quemadm. cav. 7, 9. 'Ulp. lib. XVIII. ad Subinum') sumserit, perinde ac Lydus similia, quae ex anliquis iureconsultis allegal.

INCERTI AVCTORIS, PORTASSE VLPIANI

DE GKADIBVS COGNATIONVM
expositio.

Ex codicibus mss., qui Notitiara dignitatum utriusque imperii continent, uiaxime Victoriano Monacensi hoe caput primus edidit Boeckingius in corpore iuris anteiustinianei Bonnensi p. 173. idemque lectione eodicis Parisini addita et praeterea paucis mutatis repetivit in quarta Ulp. fragm. edit. Lijs. 1855. p. 183. Ex iurisconsulti cuiusdam optimae notae fortasse Institutionum vel Eegularum libris id desumptum esse, dubitare non licet. Est enim haec graduum enarratio meo quidem iudicio omnium, quae exstant, in hac brevitate elegantissima; et cum simul Gaianae illi,1 quam ex lib. 8. ad edictum provinciale novimus in L. 1. 3. D. de grad. et adfin. (38, 10), simillima tantumque sit concisior, de Ulpiani, qui ita Gaium sequi soleat, Regularum libro singulari cogitare lieet. Quare operae pretium fuit, eam a mendis, quibus adhuc laborabat, purgatam hic referre. Animadverti quidem stemma cognationum, quod Lud. Charondas ex codice Institutionum Dionysiano publicavit (de quo vid. notam nostram * ad Paul. 4, 11), ita plane ad huius cognationum descriptionis sententiam effictum esse, ut id quoque ab eodem auctore profectum esse videatur. Cum vero hanc ipsam ob causam nihil novi praestet et mendose typis exscriptum esse videatur, omittendum id duxi.

') Miror Boeckingio similem visam esse Paullianae exposilioni in Sententiis et L. 10. D. de grad. (38, 10). Vt hoc uno defungar, Gaius et hic incerlus scriptor generalem consobrinorum appellationem ul vulgarem el minus propriam tantum non reiiciunt; Paullus eam sequitur et tantum guosdam propriis appellationibus patrue!es,.amitinos, consobrinos distinxisse refert.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »