Page images
PDF

TIT. XXIX. DE BONIS LIBERTORVM.

1. 488Ciui's Roniani liberti hereditatem lex duodecim tabularum patrono defcrt, si intcstalo sine suo herede libertus dccesserit: ideoque siue lestamenlo facto decedat, licet suus heres ei non sit, seu iutestato, el suus heres ei sit, 'quam(quam)1 non naturalis, sed uxor puta, quae in manu fuit, uel adoptiuus hlius, lex patrono nihil praestat. sed ex edicto praetoris, seu 'testato8 libertus moriatur, 'ut tamen9 aut nihil aut minus quam partera dimidiam bonorum patrono relinquat, conlra labulas testamenti partis dimidiae bonorum possessio illi datur, nisi libertus aliquem ex naturalibus liberis

202 b a successorem sibi relinquat; | siue intestato decedat, et uxorem forte in manu uel adoptiuum filium relinquat, aeque parlis mediae bonorum possessio contra suos heredes palrouo datur.

2. 400 In bonis libertae patrono nihil iuris ex edicto datur. itaque '(seu testata decedal, id lantum iuris patronus habet, guod ei testamento, ipso tulorc auctore, datum est); 1 seu intestata moriatur Iiberta, semper ad eum hereditas perliuet, licet liberi sint libertae,2 '(qui)3 quoniam non sunt sui heredes matri, '(non) obstarct4 patrono. 3. 5JLex Papia Poppaea postea libertas quattuor liberorum iure tutela patronorum liberauit; et cum 'intulerit, iam8 posse eas sine auctoritate patronorum tcstari, prospexit, ut prn numero liberorum libertae superstitum uirilis pars patrono debeatur. 4. 7Liberi patroni uirilis sexus eadem iura in bonis libertorum parentum suorum habent, quae et ipse patronus. 5. 9Feminae uero ex Iege quidem duodecim 'tabularum idem9 ius habent, atque masculi patronorum liberi; contra tabulas autem testamenti

[ocr errors]

liberli aut ab intestalo contra suos heredes non naturales boiiorum possessio eis 11011 competit; sed si ius trium libcrorum 'njeruermt,000 etiam haec iura ex lege Papia Poppaea nanciscuntur. 6. 'Patronae in bonis libertorum illud ius tantum habe&ant, quod lex duodecim tabularum introduxit; sed postea lex Papia patronae '(ingenuae)2 | duobus liberis202 honoratae, Jibertinae tribus, id iuris dedit, quod patronus habet ex edicto. 1. 3Item ingenuae triuin liberorum iure honoratae eadem lex id ius dedit, quod ipsi patrono tribuit. ****

EXPLICIT.

[Ex eodem Ulpiani libro praeterea duo loca snpersunt
Collat. 2, 2.

L. 25. D. de obl. et act. (-14, 7), quae multis interieclis hoc ordine se excipicbant.]

perinde edd. 50°) habuerunt Vat. ed. Bg. Cf. Ufp. L. l. %. t4. D. de succ. ed. (38, 0). L. 10. §. tn. D. qiiae in fraud. cr. (42, 9). ») Cf. Gai. 3, 49. 50. 2) (ingenuae) patronae ed. Bg. 2) Cf. Gai. 3, 150.

DOMITII VLPIANI
LIBRI PKIMI INSTITVTIONVM IVRIS CIVILIS
RELIOVIAE EX COD. VINDOBONENSI.

Ez Ulpiani Institutionum libris, quorum supra p. 467. mentionem fecimus, praeter tredecim loca, quae in Iustiniani Digesta migrarunt, et alia, quae in Collatione extant, nonnulla etiam servata sunt in segraentis et quidem scamellis (Querstreifen) duorum foliorum codicis perantiqui (seculi qtiinti esse censetur), qui integrum hoc opus continuisse videtur, a. 1835. ab Endlichero in theca alius libri manuscripti repertis. Scriptus erat is codex forma fere quadrata binis columnis, versibus circiter vicenas vel pauco plures litteras continentibus. Quot versus columnam compleverint, certo definiri non potest, quia alterius folii tantum infima, alterius summa particula servata est. Quae folia sic, ut nunc ordinantur, in codice se excepisse, extra omne dubium est, si recte Momsenus statuit, paginae versae Vlp. Inst., reetae Lib. rvs superne inscriptum esse (Zeitschr. f. gesch. RW. XV. p. 375); monendum tamen est, hanc iilscriptionem, quae utraque semel tantum invenitur, ita comparatam esse, ut etiam in quavis codicis pagina priori columnae Lib. rvs (vel iTvs), posteriori nr.p, Inst. superne inscriptum fuisse possit: quo posito, argumentum hinc ad ordinem foliorum constituendum sumi non potest. Restat tamen aliud argumentum ex continuato extremi folii prioris in altero folio sermone, sane non minus certum. Ex quo etiam apparet, folia illa intima quaternionis (ergo quartum et quintum) fuisse. Omnes has lacinias libro primo Institutionum assignandas esse, inscriptio illa Lib. rvs docet: quae etsi in membrana non plane certa sit (posset enim alterum I evanuisse) tamen confirmatur Digestorum auctoritate, L. 1. D. de precar. (43, 26), cuius extrema pars in his laciniis recurrit, libro I ascribentium.

Mira tamen in hoc fragmentorum ordine visa nec a Momseno satis explicata est materiarum, quas tractant, series, eo maxime quod, cum Ulpiani Institutiones, Florentino indice teste, duobus libris absolutae essent, primo libro in exponendo iuris naturalis, gentium et eivilis discrimine tam late de interdictis, de precario, de contractibus iuris gentium, et rursus de interdictis egisse perhibetur. Sed res salva est. Quanquam enim Ulpianus etiam hoc libro in universum Gaianae similem partitionem, maxime illam in ius, quod ad personas et quod ad res pertinet (de eo, quod ad actiones pertinet, dubito) secutus esse recte creditur, tamen trifariam ab ea recessisse putandus est. Primum enim cum Gaius in exordio et quasi praefationis loco distributionem euiusque cultioris populi iuris in ius civile et gentium iurisque civilis Romani in suas partes posuisset, hoc loco Ulpianus (L. 1 pr. §§. 1. 2. D. de iust. et iure 1, 1) de iure et iustitia, de iure publico et privato et de privati iuris variis praeceptis agit. Deinde huius iuris praecepta non, ut Gaius, cuius tempore populi iure proprio distincti imperium Rom. efficiebant, ad duplex genus, ius civile et gentium revocat; post civitatem enim universo orbi datam hoc discrimen totius iuris in imperio administrationem regere desierat; sed tripertita esse vult: ccollectum enim est (inquit) ex naturalibus praeceptis, aut gentium aut civilibus': quae divisio, ab animalibus incipiens, rem magis ab usu ad doctrinam transferebat. Postremo, quod caput est, maioremque vim, quam haec distributio postea in solius iuris Romani doctrina obtinuerat, maxime prodit (nam et Paullum hoc novum institutum in suis Institutionibus secutum esse non dubito), Gaius quidem post exposita duplicia illa iura (1, 2) addit: rquae singula qualia sint, suis locis proponemus', itaque postea in ipsa tractatione singulorum iurium, quam ex alia summa divisione ordinavit, utrum iuris gentium unumquodque sit, an iuris civilis, ubique tradit. Ulpianus contra ipsam illam distributionem in ius naturale, gentium et civile in rerum expositione summam, alteramque in ius quod ad personas vel res pertinet, secundariam fecisse existimandus est, ut primum in iure naturali doceret (sed hoc quidem breviter), quae singula iura ex hoc fonte manaverint, deinde in iure gentium, item quaeeunque iura huic originem deberent, et similiter denique in iure civili, nec unquam ad iam tractata rediret; nam in Institutionibus summatim tantum quaeque tradere consentaneum erat. Itaque ad ius naturale spectat L. 1. §. 2. D. de iust. (1, 1): in iure gentium explicando a personarum iure initio facto post alia, in quibus L. 24. D. de captiv. 49, 15., et sequentibus aliis tradebantur illa, quae legimus L. 4. D. de iustit. (1, 1). Deinde ex iure, quod ad res pertinet, primum servata sunt, quae scamella Vindobonensia continent. In his de interdictis primo loco dicta spectabant sine dubio stipulationem, quae iuris gentium est (Gai. 3, 93. Cf. UIp. L. 8. D. de acceptil. 46, 4); nam etiam in edicto perpetuo et Digestis (lib. 43—46) interdicta, item exceptiones praecipuum locum in iure verborum obligationum obtinuisse ideo existimanda sunt, quod per sponsionem et restipulationem (de exceptionum hoc antiquo iure vid. Plaut. Rud. 5, 3. v. 24. et Gai. 4, 108) antiquitus explicabantur, nec cum dicitur sponsio et restipulatio, hoc cnm Momseno, quem quod Kellerus Semestr. I. p. 402. disputaverat, fugisse videtur,1 ita accipiendum est, ac si peregrini eius iuris fuerint incapaces; immo generaliter hic dicitur sponsio pro quavis verborum obligatione, quam cives Bomani per sponsum, peregrini per alia verba contrahebant. Stipulationem sequebantur precarium cum commodato, locatum et conductum, mutuum, depositum et post alia, cum etiam possessio iuris gentium sit (cf. fr. 2. L. 1 pr. §. 1. D. de accf. poss. 41, 2 et ex lib. I. Institut. Paulli petitam L. 41. D. eod.), possessoria interdicta, quae igitur ratione materiae, non ut antea interdicta ipsa ratione executionis, his, quae iuris gentium sunt, adnumerantur. Absoluto iure gentium Ulpianus ad iuris civilis definitionem atque fontes progressus (L. 6. D. de iustit. 1, 1. L. 1. D. de const. princ. 1, 4), rursus ex eo, quae ad personas pertinent, primum tractasse (L. 4. D. de his qui sui 1, 6. Boeth. Comm. in Cic. Top. lib. II. p. 299 Bait. L. 28. D. sol. matr. 24, 3.) et ita librum primum absolvisse videtur. Secundo enim libro de rerum acquisitionibus (L. 41. D. de legib. 1, 3), de servitutibus (L. 1. D. de serv. pr. rust. 8, 3. L. 1. D. comm. pr. 8, 4), de fideicommissis et de mortis causa donationibus (L. 115. D. de leg. 1. L. 5. D. de m. c. donat. 39, 6) et sine dubio etiam de successionibus ab intestato (Collat. 16, 5—9) disputavit, quae omnia sane sunt iuris civilis. Actionum vero ius proprie his libris nec in iure civili respexisse videtur, sive non Institutionum hanc materiam, sed librorum ad edictum esse ratus, sive iam ad illud Theophilinum deflectens o yao nsQi lvo%a>v Sialsyofisvog, rjQeptt nal Tcsqi ttyiaywv SiaXsystai, actionesque tantum ad ius, quod adquisivimus, conservandum referens, id quod ex L. 41. D. de legib. (1, 3) probabile fit.

Qui ediderint has lacinias, comperies ex optima Boeckingii editione (ad calcem ed. Ulpiani fragm. 1855. p. 127.); ad quam nostram instituimus, sic tamen ut loca harum Institutionum, quae praeterea supersunt, quaeque quemadmodum se exceperint, modo diximus, uno excepto, non repeteremus.

Qui novissime 'de Dom. Ulp. Institutionibus' egit, P. P. Bremer (Bonn. 1863), multo sane cum acumine, tamen quod

') Vid. etiam C. A. Schmidt Inlerdictenverf. p. 241.

« PreviousContinue »